D. 43.12DE FLUMINIBUS․ NE QUID IN FLUMINE PUBLICO RIPAUE EIUS FIAT, QUO PEIUS NAUIGETUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘Ne quid in flumine publico ripaue eius facias neue quid in flumine publico neue in ripa eius immittas, quo statio iterue nauigio deterior sit fiat’.
1Flumen a riuo magnitudine discernendum est aut existimatione circumcolentium.
2Item fluminum quaedam sunt perennia, quaedam torrentia. perenne est, quod semper fluat, ἀέναος, torrens ὁ χειμάρρους: si tamen aliqua aestate exaruerit, quod alioquin perenne fluebat, non ideo minus perenne est.
3Fluminum quaedam publica sunt, quaedam non. publicum flumen esse Cassius definit, quod perenne sit: haec sententia Cassii, quam et Celsus probat, uidetur esse probabilis.
4Hoc interdictum ad flumina publica pertinet: si autem flumen priuatum sit, cessabit interdictum: nihil enim differt a ceteris locis priuatis flumen priuatum.
5Ripa autem ita recte definietur id, quod flumen continet naturalem rigorem cursus sui tenens: ceterum si quando uel imbribus uel mari uel qua alia ratione ad tempus excreuit, ripas non mutat: nemo denique dixit Nilum, qui incremento suo Aegyptum operit, ripas suas mutare uel ampliare. nam cum ad perpetuam sui mensuram redierit, ripae aluei eius muniendae sunt. si tamen naturaliter creuerit, ut perpetuum incrementum nanctus sit, uel alio flumine admixto uel qua alia ratione, dubio procul dicendum est ripas quoque eum mutasse, quemadmodum si alueo mutato alia coepit currere.
6Si insula in publico flumine fuerit nata inque ea aliquid fiat, non uidetur in publico fieri. illa enim insula aut occupantis est, si limitati agri fuerunt, aut eius cuius ripam contingit, aut, si in medio alueo nata est, eorum est qui prope utrasque ripas possident.
7Simili modo et si flumen alueum suum reliquit et alia fluere coeperit, quidquid in ueteri alueo factum est, ad hoc interdictum non pertinet: non enim in flumine publico factum erit, quod est utriusque uicini aut, si limitatus est ager, occupantis alueus fiet: certe desinit esse publicus. ille etiam alueus, quem sibi flumen fecit, etsi priuatus ante fuit, incipit tamen esse publicus, quia impossibile est, ut alueus fluminis publici non sit publicus.
8Si fossa manu facta sit, per quam fluit publicum flumen, nihilo minus publica fit: et ideo si quid ibi fiat, in flumine publico factum uidetur.
9Aliter atque si flumen aliquam terram inundauerit, non alueum sibi fecerit: tunc enim non fit publicum, quod aqua opertum est.
10Item si amnis aliquid circumeat, sciendum est eius manere cuius fuit: si quid igitur illic factum est, non est factum in publico flumine. nec pertinet ad hoc interdictum, si quid in priuato factum sit, ne quidem si in priuato flumine fiat: nam quod fit in priuato flumine, perinde est, atque si in alio priuato loco fiat.
11In flumine publico factum accipere debemus, quidquid in aqua fiat: nam si quid extra factum sit, non est in flumine factum: et quod in ripa fiat, non uidetur in flumine factum.
12Non autem omne, quod in flumine publico ripaue fit, coercet praetor, sed si quid fiat, quo deterior statio et nauigatio fiat. ergo hoc interdictum ad ea tantum flumina publica pertinet, quae sunt nauigabilia, ad cetera non pertinet. sed Labeo scribit non esse iniquum etiam si quid in eo flumine, quod nauigabile non sit, fiat, ut exarescat uel aquae cursus impediatur, utile interdictum competere ‘ne uis ei fiat, quo minus id opus, quod in alueo fluminis ripaue ita factum sit, ut iter cursus fluminis deterior sit fiat, tollere demoliri purgare restituere uiri boni arbitratu possit’.
13Stationem dicimus a stando: is igitur locus demonstratur, ubicumque naues tuto stare possunt.
14Ait praetor: ‘iterque nauigii deterius fiat’. hoc pro nauigatione positum est: immo nauigium solemus dicere etiam ipsam nauem, iter ergo nauigio potest et sic accipi ‘iter naui deterius fiat’. nauigii appellatione etiam rates continentur, quia plerumque et ratum usus necessarius est. si pedestre iter impediatur, non ideo minus iter nauigio deterius fit.
15Deterior statio itemque iter nauigio fieri uidetur, si usus eius corrumpatur uel difficilior fiat aut minor uel rarior aut si in totum auferatur. proinde siue deriuetur aqua, ut exiguior facta minus sit nauigabilis, uel si dilatetur, aut diffusa breuem aquam faciat, uel contra sic coangustetur, et rapidius flumen faciat, uel si quid aliud fiat quod nauigationem incommodet difficilioremue faciat uel prorsus impediat, interdicto locus erit.
16Labeo scribit non esse dandam exceptionem ei, qui interdicto conuenitur: ‘aut nisi ripae tuendae causa factum sit’, sed ita excipiendum ait: ‘extra quam si quid ita factum sit, uti de lege fieri licuit’.
17Si in mari aliquid fiat, Labeo competere tale interdictum: ‘ne quid in mari inue litore’ ‘quo portus, statio iterue nauigio deterius fiat’.
18Sed et si in flumine publico, non tamen nauigabili fiat, idem putat.
19Deinde ait praetor: ‘quod in flumine publico ripaue eius fiat siue quid in id flumen ripamue eius immissum habes, quo statio iterue nauigio deterior sit fiat, restituas’.
20Superius interdictum prohibitorium est, hoc restitutorium, ad eandem causam pertinens.
21Iubetur autem is, qui factum uel immissum habet, restituere quod habet, si modo id quod habet stationem uel nauigium deterius faciat.
22Haec uerba ‘factum habes’ uel ‘immissum habes’ ostendunt non eum teneri, qui fecit uel immisit, sed qui factum immissum habet. denique Labeo scribit, si auctor tuus aquam deriuauerit, et hoc interdicto, si ea tu utaris.
2 · Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum
pr.Quominus ex publico flumine ducatur aqua, nihil impedit (nisi imperator aut senatus uetet), si modo ea aqua in usu publico non erit: sed si aut nauigabile est aut ex eo aliud nauigabile fit, non permittitur id facere.
3 · Paulus libro sexto decimo ad Sabinum
pr.Flumina publica quae fluunt ripaeque eorum publicae sunt.
1Ripa ea putatur esse, quae plenissimum flumen continet.
2Secundum ripas fluminum loca non omnia publica sunt, cum ripae cedant, ex quo primum a plano uergere incipit usque ad aquam.
4 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Quaesitum est, an is, qui in utraque ripa fluminis publici domus habeat, pontem priuati iuris facere potest. respondit non posse.