IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.11DE UIA PUBLICA ET ITINERE PUBLICO REFICIENDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Quo minus illi uiam publicam iterue publicum aperire reficere liceat, dum ne ea uia idue iter deterius fiat, uim fieri ueto’.

1Uiam aperire est ad ueterem altitudinem latitudinemque restituere. sed et purgare refectionis portio est: purgare autem proprie dicitur ad libramentum proprium redigere sublato eo quod super eam esset. reficit enim et qui aperit et qui purgat et omnes omnino, qui in pristinum statum reducunt.

2Si quis in specie refectionis deteriorem uiam facit, impune uim patietur. propter quod neque latiorem neque longiorem neque altiorem neque humiliorem uiam sub nomine refectionis is qui interdicit potest facere, uel in uiam terrenam glaream inicere aut sternere uiam lapide quae terrena sit, uel contra lapide stratam terrenam facere.

3Interdictum hoc perpetuo dabitur et omnibus et in omnes, et habet condemnationem in id quod actoris intererit.

2 · Iauolenus libro decimo ex Cassio

pr.Uiam publicam populus non utendo amittere non potest.

3 · Paulus libro primo sententiarum

pr.Si in agrum uicini uiam publicam quis reiecerit, tantum in eum uiae receptae actio dabitur, quanti eius interest, cuius fundo iniuria irrogata est.

1Qui uiam publicam exarauerit, ad munitionem eius solus compellitur.