IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 42

D. 42.8QUAE IN FRAUDEM CREDITORUM FACTA SUNT UT RESTITUANTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum

pr.Ait praetor: ‘Quae fraudationis causa gesta erunt cum eo, qui fraudem non ignorauerit, de his curatori bonorum uel ei, cui de ea re actionem dare oportebit, intra annum, quo experiundi potestas fuerit, actionem dabo. idque etiam aduersus ipsum, qui fraudem fecit, seruabo’.

1Necessario praetor hoc edictum proposuit, quo edicto consuluit creditoribus reuocando ea, quaecumque in fraudem eorum alienata sunt.

2Ait ergo praetor ‘quae fraudationis causa gesta erunt’. haec uerba generalia sunt et continent in se omnem omnino in fraudem factam uel alienationem uel quemcumque contractum. quodcumque igitur fraudis causa factum est, uidetur his uerbis reuocari, qualecumque fuerit: nam late ista uerba patent. siue ergo rem alienauit siue acceptilatione uel pacto aliquem liberauit,

2 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum

pr.idem erit probandum: et si pignora liberet uel quem alium in fraudem creditorum praeponat

3 · Ulpianus libro sexagesimo sexto ad edictum

pr.uel ei praebuit exceptionem siue se obligauit fraudandorum creditorum causa siue numerauit pecuniam uel quodcumque aliud fecit in fraudem creditorum, palam est edictum locum habere.

1Gesta fraudationis causa accipere debemus non solum ea, quae contrahens gesserit aliquis, uerum etiam si forte data opera ad iudicium non adfuit uel litem mori patiatur uel a debitore non petit, ut tempore liberetur, aut usum fructum uel seruitutem amittit.

2Et qui aliquid fecit, ut desinat habere quod habet, ad hoc edictum pertinet.

4 · Paulus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.In fraudem facere uideri etiam eum, qui non facit quod debet facere, intellegendum est, id est si non utatur seruitutibus:

5 · Gaius libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale

pr.sed et si rem suam pro derelicto habuerit, ut quis eam suam faciat.

6 · Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum

pr.Quod autem, cum possit aliquid quaerere, non id agit, ut adquirat, ad hoc edictum non pertinet: pertinet enim edictum ad deminuentes patrimonium suum, non ad eos, qui id agunt, ne locupletentur.

1Unde si quis ideo condicioni non paret, ne committatur stipulatio, in ea condicione est, ne faciat huic edicto locum.

2Proinde et qui repudiauit hereditatem uel legitimam uel testamentariam, non est in ea causa, ut huic edicto locum faciat: noluit enim adquirere, non suum proprium patrimonium deminuit.

3Simili modo dicendum est et si filium suum emancipauit, ut suo arbitrio adeat hereditatem, cessare hoc edictum.

4Sed et illud probandum, si legatum repudiauit, cessare edictum, quod Iulianus quoque scribit.

5Si seruum suum heredem institutum alienauit, ut iussu emptoris adeat, si quidem in uenditione nulla fraus est, sed in hereditate sit, cessat edictum, quia licuit ei etiam repudiare hereditatem: at si in ipsa serui alienatione fraus est, reuocabitur, quemadmodum si eum in fraudem manumississet.

6Apud Labeonem scriptum est eum, qui suum recipiat, nullam uideri fraudem facere, hoc est eum, qui quod sibi debetur receperat: eum enim, quem praeses inuitum soluere cogat, impune non soluere iniquum esse: totum enim hoc edictum ad contractus pertinere, in quibus se praetor non interponit, ut puta pignora uenditionesque.

7Sciendum Iulianum scribere eoque iure nos uti, ut, qui debitam pecuniam recepit ante, quam bona debitoris possideantur, quamuis sciens prudensque soluendo non esse recipiat, non timere hoc edictum: sibi enim uigilauit. qui uero post bona possessa debitum suum recepit, hunc in portionem uocandum exaequandumque ceteris creditoribus: neque enim debuit praeripere ceteris post bona possessa, cum iam par condicio omnium creditorum facta esset.

8Hoc edictum eum coercet, qui sciens eum in fraudem creditorum hoc facere suscepit, quod in fraudem creditorum fiebat: quare si quid in fraudem creditorum factum sit, si tamen is qui cepit ignorauit, cessare uidentur uerba edicti.

9Praeterea illud sciendum est eum, qui consentientibus creditoribus aliquid a fraudatore uel emit uel stipulatus est uel quid aliud contraxit, non uideri in fraudem creditorum fecisse: nemo enim uidetur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt.

10Si quid cum pupillo gestum sit in fraudem creditorum, Labeo ait omnimodo reuocandum, si fraudati sint creditores, quia pupilli ignorantia, quae per aetatem contingit, non debet esse captiosa creditoribus et ipsi lucrosa: eoque iure utimur.

11Simili modo dicimus et si cui donatum est, non esse quaerendum, an sciente eo, cui donatum, gestum sit, sed hoc tantum, an fraudentur creditores: nec uidetur iniuria adfici is qui ignorauit, cum lucrum extorqueatur, non damnum infligatur. in hos tamen, qui ignorantes ab eo qui soluendo non sit liberalitatem acceperunt, hactenus actio erit danda, quatenus locupletiores facti sunt, ultra non.

12Simili modo quaeritur, si seruus ab eo, qui soluendo non sit, ignorante domino ipse sciens rem acceperit, an dominus teneretur. et ait Labeo hactenus eum teneri, ut restituat quod ad se peruenit aut dumtaxat de peculio damnetur uel si quid in rem eius uersum est. eadem in filio familias probanda sunt. sed si dominus scit, suo nomine conuenietur.

13Item si necessarius heres legata praestiterit, deinde eius bona uenierint, Proculus ait, etiamsi ignorauerint legatarii, tamen utilem actionem dandam: quod nequaquam dubium est.

14Huius actionis annum computamus utilem, quo experiundi potestas fuit, ex die factae uenditionis.

7 · Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum

pr.Si debitor in fraudem creditorum minore pretio fundum scienti emptori uendiderit, deinde hi, quibus de reuocando eo actio datur, eum petant, quaesitum est, an pretium restituere debent. Proculus existimat omnimodo restituendum esse fundum, etiamsi pretium non soluatur: et rescriptum est secundum Proculi sententiam.

8 · Uenuleius Saturninus libro sexto interdictorum

pr.Ex his colligi potest ne quidem portionem emptori reddendam ex pretio: posse tamen dici eam rem apud arbitrum ex causa animaduertendam, ut, si nummi soluti in bonis exstent, iubeat eos reddi, quia ea ratione nemo fraudetur.

9 · Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum

pr.Is, qui a debitore, cuius bona possessa sunt, sciens rem emit, iterum alii bona fide ementi uendidit: quaesitum est, an secundus emptor conueniri potest. sed uerior est Sabini sententia bona fide emptorem non teneri, quia dolus ei dumtaxat nocere debeat, qui eum admisit, quemadmodum diximus non teneri eum, si ab ipso debitore ignorans emerit: is autem, qui dolo malo emit, bona fide autem ementi uendidit, in solidum pretium rei, quod accepit, tenebitur.

10 · Ulpianus libro septuagensimo tertio ad edictum

pr.Ait praetor: ‘Quae Lucius Titius fraudandi causa sciente te in bonis, quibus de ea re agitur, fecit: ea illis, si eo nomine, quo de agitur, actio ei ex edicto meo competere esseue oportet, ei, si non plus quam annus est, cum de ea re, qua de agitur, experiundi potestas est, restituas. interdum causa cognita et si scientia non sit, in factum actionem permittam’.

1Ita demum reuocatur, quod fraudandorum creditorum causa factum est, si euentum fraus habuit, scilicet si hi creditores, quorum fraudandorum causa fecit, bona ipsius uendiderunt. ceterum si illos dimisit, quorum fraudandorum causa fecit, et alios sortitus est, si quidem simpliciter dimissis prioribus, quos fraudare uoluit, alios postea sortitus est, cessat reuocatio: si autem horum pecunia, quos fraudare noluit, priores dimisit, quos fraudare uoluit, Marcellus dicit reuocationi locum fore. secundum hanc distinctionem et ab imperatore Seuero et Antonino rescriptum est eoque iure utimur.

2Quod ait praetor ‘sciente’, sic accipimus ‘te conscio et fraudem participante’: non enim si simpliciter scio illum creditores habere, hoc sufficit ad contendendum teneri eum in factum actione, sed si particeps fraudis est.

3Si quis particeps quidem fraudis non fuit, uerumtamen uendente debitore testato conuentus est a creditoribus, ne emeret, an in factum actione teneatur, si comparauerit? et magis est, ut teneri debeat: non enim caret fraude, qui conuentus testato perseuerat.

4Alias autem qui scit aliquem creditores habere, si cum eo contrahat simpliciter sine fraudis conscientia, non uidetur hac actione teneri.

5Ait praetor ‘sciente te’, id est eo, qui conuenietur hac actione. quid ergo, si forte tutor pupilli scit, ipse pupillus ignorauit? uideamus, an actioni locus sit, ut scientia tutoris noceat: idem et in curatore furiosi et adulescentis. et putem hactenus istis nocere conscientiam tutorum siue curatorum, quatenus quid ad eos peruenit.

6Praeterea sciendum est posse quaeri, quod dicitur in fraudem creditorum alienatum reuocari posse, si idem sint creditores: et si unus creditor sit ex illis, qui fraudati sunt, siue solus tunc fuit siue, cum ceteris satisfactum est, hic solus remansit, probandum esse adhuc actioni fore locum.

7Illud certe sufficit, et si unum scit creditorem fraudari, ceteros ignorauit, fore locum actioni.

8Quid ergo, si ei, quem quis scit, satisfactum est? numquid deficiat actio, quia qui supersunt, non sunt fraudati? et hoc puto probandum: non tamen si dicat aliquis: ‘offero, quod debetur ei, quem scio creditorem’, audiendus erit, ut actionem eludat.

9Si fraudator heredem habuit et heredis bona uenierint, non est in bonis quibus de agitur factum et ideo cessat haec actio.

10Si quid in fraudem creditorum fecerit filius, qui se poterat abstinere, et in integrum sit restitutus, quod se miscuerat, uel si quis fecit uoluntarius etiam uel per aetatem uel quam aliam causam iustam in integrum meruit restitutionem, dicendum erit utilem actionem competere. idem et in seruo necessario. sane cum illa distinctione hoc admittendum esse Labeo scribit, ut, si quidem protinus bona uendiderunt creditores uel absentibus uel paciscentibus creditoribus se necessarius miscuit, utriusque fraus reuocetur, id est testatoris et ipsius: si uero passi sunt necessarium creditores et quasi in creditum habuerunt nomen eius uel dulcitudine usurarum uel qua alia ratione secuti sunt, dicendum est nihil reuocari ex his, quae testator alienauit.

11Si impubes patri heres extiterit eiusque mortui bona ueneant, separatione impetrata utriusque fraus erit reuocanda, pupilli uel etiam tutoris, item curatoris.

12Si, cum in diem deberetur, fraudator praesens soluerit, dicendum erit in eo, quod sensi commodum in repraesentatione, in factum actioni locum fore: nam praetor fraudem intellegit etiam in tempore fieri.

13Si cui solutum quidem non fuerit, sed in uetus creditum pignus acceperit, hac actione tenebitur, ut est saepissime constitutum.

14Si, cum mulier fraudandorum creditorum consilium inisset, marito suo eidemque debitori in fraudem creditorum acceptum debitum fecerit dotis constituendae causa, locum habet haec actio et per hanc omnis pecunia, quam maritus debuerat, exigitur nec mulier de dote habet actionem: neque enim dos in fraudem creditorum constituenda est: et hoc certo certius est et saepissime constitutum. exitus autem actionis erit, ut stipulatio, quae accepta facta fuerat, ex integro interponatur.

15Per hanc actionem et usus fructus et huiusmodi stipulatio: ‘in annos singulos dena dari spondes?’ exigi potest.

16Si debitorem meum et complurium creditorum consecutus essem fugientem secum ferentem pecuniam et abstulissem ei id quod mihi debeatur, placet Iuliani sententia dicentis multum interesse, antequam in possessionem bonorum eius creditores mittantur, hoc factum sit an postea: si ante, cessare in factum actionem, si postea, huic locum fore.

17Si ex constitutione diui Marci bona sint addicta alicui libertatium conseruandarum causa, dicendum erit actionem cessare: ita enim succedunt, ut rata sint, quae pater familias gesserat.

18Annus huius in factum actionis computabitur ex die uenditionis bonorum.

19Per hanc actionem res restitui debet cum sua scilicet causa.

20Et fructus, non tantum qui percepti sunt, uerum etiam hi, qui percipi potuerunt a fraudatore, ueniunt, sed cum aliquo modo, scilicet ut sumptus facti deducantur: nam arbitrio iudicis non prius cogendus est rem restituere, quam si impensas necessarias consequatur: idemque erit probandum et si quis alios sumptus ex uoluntate fideiussorum creditorumque fecerit.

21Partum quoque in hanc actionem uenire puto uerius esse.

22Praeterea generaliter sciendum est ex hac actione restitutionem fieri oportere in pristinum statum, siue res fuerunt siue obligationes, ut perinde omnia reuocentur, ac si liberatio facta non esset. propter quod etiam medii temporis commodum, quod quis consequeretur liberatione non facta, praestandum erit, dum usurae non praestentur, si in stipulatum deductae non fuerunt, aut si talis contractus fuit, in quo usurae deberi potuerunt etiam non deductae.

23Si condicionalis fuit obligatio, cum sua condicione, si in diem, cum sua die restauranda est. si tamen ea erat, cuius dies finitur, potest dici restitutionem intra id tempus posse postulari, quod tempus supererat obligationi, non utique intra annum.

24Haec actio post annum de eo, quod ad eum peruenit, aduersus quem actio mouetur, competit: iniquum enim praetor putauit in lucro morari eum, qui lucrum sensit ex fraude: idcirco lucrum ei extorquendum putauit. siue igitur ipse fraudator sit, ad quem peruenit, siue alius quiuis, competit actio in id quod ad eum peruenit doloue malo eius factum est, quo minus perueniret.

25Haec actio heredi ceterisque successoribus competit: sed et in heredes similesque personas datur.

11 · Uenuleius Saturninus libro sexto interdictorum

pr.Cassius actionem introduxit in id quod ad heredem peruenit.

12 · Marcellus libro octauo decimo digestorum

pr.Si pater filio familias liberam peculii administrationem dederit, non uidetur ei et hoc concessisse, ut in fraudem creditorum alienaret: talem enim alienationem non habet. at si hoc quoque concessit filio pater, ut uel in fraudem creditorum facere possit, uidebitur ipse fecisse et sufficient competentes aduersus eum actiones. etenim filii creditores etiam patris sunt creditores, cum eius generis uidelicet habebunt actionem, ut his de peculio praestari necesse sit.

13 · Paulus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Illud constat eum qui pignus tenet hac actione non teneri: suo enim iure et ut pignus, non rei seruandae causa possidet.

14 · Ulpianus libro sexto disputationum

pr.Hac in factum actione non solum dominia reuocantur, uerum etiam actiones restaurantur. ea propter competit haec actio et aduersus eos, qui res non possident, ut restituant, et aduersus eos, quibus actio competit, ut actione cedant. proinde si interposuerit quis personam Titii, ut ei fraudator res tradat, actione mandati cedere debet. ergo et si fraudator pro filia sua dotem dedisset sciente fraudari creditores, filia tenetur, ut cedat actione de dote aduersus maritum.

15 · Iulianus libro quadragensimo nono digestorum

pr.Si quis, cum haberet Titium creditorem et sciret se soluendo non esse, libertates dederit testamento, deinde dimisso Titio postea Sempronium creditorem habere coeperit et eodem testamento manente decesserit: libertates datae ratae esse debent, etsi hereditas soluendo non sit, quia, libertates ut rescindantur, utrumque in eorumdem persona exigimus et consilium et euentum et, si quidem creditor, cuius fraudandi consilium initum erat, non fraudatur, aduersus eum qui fraudatur consilium initum non est. libertates itaque ratae sunt,

16 · Paulus libro quinto responsorum Papiniani

pr.nisi priores pecunia posteriorum dimissi probentur.

17 · Iulianus libro quadragensimo nono digestorum

pr.Omnes debitores, qui in fraudem creditorum liberantur, per hanc actionem reuocantur in pristinam obligationem.

1Lucius Titius cum haberet creditores, libertis suis isdemque filiis naturalibus uniuersas res suas tradidit. respondit: quamuis non proponatur consilium fraudandi habuisse, tamen qui creditores habere se scit et uniuersa bona sua alienauit, intellegendus est fraudandorum creditorum consilium habuisse: ideoque et si filii eius ignorauerunt hanc mentem patris sui fuisse, hac actione tenentur.

2Si uir uxori, cum creditores suos fraudare uellet, soluto matrimonio praesentem dotem reddidisset, quam statuto tempore reddere debuit, hac actione mulier tantum praestabit, quanti creditorum intererat dotem suo tempore reddi: nam praetor fraudem etiam in tempore fieri intellegit.

18 · Papinianus libro uicensimo sexto quaestionum

pr.Etsi pignus uir uxori uel uxor uiro remiserit, uerior sententia est nullam fieri donationem existimantium. quod sine dubio, si in fraudem creditorum fiat, actione utili reuocabitur. idemque est et si quiuis debitor in fraudem creditorum pignus omiserit.

19 · Papinianus libro undecimo responsorum

pr.Patrem, qui non exspectata morte sua fideicommissum hereditatis maternae filio soluto potestate restituit omissa ratione Falcidiae, plenam fidem ac debitam pietatem secutus exhibitionis, respondi non creditores fraudasse.

20 · Callistratus libro secundo quaestionum

pr.Debitorem, qui ex senatus consulto Trebelliano totam hereditatem restituit, placet non uideri in fraudem creditorum alienasse portionem, quam retinere potuisset, sed magis fideliter facere.

21 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Debitor in fraudem creditoris cum uicino de finibus pignori dati fundi pactus est: quaesitum, an is, qui a creditore emit, de finibus agere possit. respondit secundum ea quae proponerentur non idcirco minus agere posse, quod debitor ignorante creditore pactus esset.

22 · Scaeuola libro quinto responsorum

pr.Cum in uetus creditum unus creditor pignora accepisset, quaero, an in fraudem ceterorum creditorum factum nullius momenti esset. respondit creditorem non idcirco prohibendum a persecutione pignorum, quod, in uetus creditum ut obligaretur, pactus esset, nisi id in fraudem ceterorum creditorum factum sit et ea uia iuris occurratur, qua creditorum fraudes rescindi solent.

23 · Scaeuola libro trigensimo secundo digestorum

pr.Primo gradu scripti heredes cum animaduerterent bona defuncti uix ad quartam partem aeris alieni sufficere, famae defuncti conseruandae gratia ex consensu creditorum auctoritate praesidis prouinciae secundum constitutionem ea condicione adierunt hereditatem, ut creditoribus dumtaxat partem praestarent: quaesitum est, an manumissi testamento et libertates et alimenta consequi possint. respondit libertates quidem, si in fraudem creditorum datae non essent, competere, legata uero, si soluendo hereditas non esset, non deberi.

24 · Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum

pr.Pupillus patri heres extitit et uni creditorum soluit: mox abstinuit hereditate paterna: bona patris ueneunt: an id quod accepit creditor reuocandum sit, ne melioris condicionis sit quam ceteri creditores? an distinguimus, per gratificationem acceperit an non, ut, si per gratificationem tutorum, reuocetur ad eandem portionem, quam ceteri creditores fuerint laturi: sin uero iuste exegerit, ceteri creditores neglexerint exactionem, interea res deterior facta sit, uel mortalitate uel subductis rebus mobilibus uel rebus soli ad irritum perductis, id quod acceperit creditor reuocari nullo pacto potest, quoniam alii creditores suae neglegentiae expensum ferre debeant. quid ergo, si, cum in eo essent, ut bona debitoris mei uenirent, soluerit mihi pecuniam, an actione reuocari ea possit a me? an distinguendum est, is optulerit mihi an ego illi extorserim inuito et si extorserim inuito, reuocetur, si non extorserim, non reuocetur? sed uigilaui, meliorem meam condicionem feci, ius ciuile uigilantibus scriptum est: ideoque non reuocatur id quod percepi.

25 · Uenuleius libro sexto interdictorum

pr.Si fraudator fideiussori suo scienti acceptum tulerit, si et reus non ignorauerit, uterque tenebitur, si minus, is qui scierit. si tamen ille, cui acceptum factum est, soluendo non sit, uidendum est, an in reum, etiamsi ignorauerit, actio danda sit, quia ex donatione capit. contra si reo scienti acceptum latum sit, fideiussor quoque, si et ipse scierit, tenebitur: si uero ignorauerit, numquid non aeque actio in eum dari debeat, quoniam magis detrimentum non patitur, quam lucrum faciat? in duobus autem reis par utriusque causa est.

1Si a socero fraudatore sciens gener accepit dotem, tenebitur hac actione et, si restituerit eam, desinit dotem habere: nec quicquam emancipatae diuortio facto restituturum Labeo ait, quia haec actio rei restituendae gratia, non poenae nomine daretur ideoque absolui solet reus, si restituerit. sed si priusquam creditores cum eo experirentur, reddiderit filiae dotem iudicio dotis nomine conuentus, nihilo minus eum hac actione teneri Labeo ait nec ullum regressum habiturum ad mulierem: sin uero sine iudice, uidendum, an ulla repetitio competat ei. quod si is ignorauerit, filia autem scierit, tenebitur filia: si uero uterque scierit, uterque tenebitur. at si neuter scierit, quidam existimant nihilo minus in filiam dandam actionem, quia intellegitur quasi ex donatione aliquid ad eam peruenisse, aut certe cauere eam debere, quod consecuta fuerit se restituturam: in maritum autem, qui ignorauerit, non dandam actionem, non magis quam in creditorem, qui a fraudatore quod ei deberetur acceperit, cum is indotatam uxorem ducturus non fuerit.

2Item si extraneus filiae familiae nomine fraudandi causa dotem dederit, tenebitur maritus, si scierit: aeque mulier: nec minus et pater, si non ignorauerit, ita ut caueat, si ad se dos peruenerit, restitui eam.

3Si procurator ignorante domino, cum sciret debitorem eius fraudandi cepisse consilium, iussit seruo ab eo accipere, hac actione ipse tenebitur, non dominus.

4Non solum autem ipsam rem alienatam restitui oportet, sed et fructus, qui alienationis tempore terrae cohaerent, quia in bonis fraudatoris fuerunt, item eos, qui post inchoatum iudicium recepti sint: medio autem tempore perceptos in restitutionem non uenire. item partum ancillae per fraudem alienatae medio tempore editum in restitutionem non uenire, quia in bonis non fuerit.

5Proculus ait, si mulier post alienationem conceperit et antequam ageretur, pepererit, nullam esse dubitationem, quin partus restitui non debeat: si uero, cum alienaretur, praegnas fuerit, posse dici partum quoque restitui oportere.

6Fructus autem fundo cohaesisse non satis intellegere se Labeo ait, utrum dumtaxat qui maturi an etiam qui inmaturi fuerint, praetor significet: ceterum etiamsi de his senserit, qui maturi fuerint, nihilo magis possessionem restitui oportere. nam cum fundus alienaretur, quod ad eum fructusque eius attineret, unam quandam rem fuisse, id est fundum, cuius omnis generis alienationem fructus sequi: nec eum, qui hiberno habuerit fundum centum, si sub tempus messis uindemiaeue fructus eius uendere possit decem, idcirco duas res, id est fundum centum et fructus decem eum habere intellegendum, sed unam, id est fundum centum, sicut is quoque unam rem haberet, qui separatim solum aedium uendere possit.

7Haec actio etiam in ipsum fraudatorem datur, licet Mela non putabat in fraudatorem eam dandam, quia nulla actio in eum ex ante gesto post bonorum uenditionem daretur et iniquum esset actionem dari in eum, cui bona ablata essent. si uero quaedam disperdidisset, si nulla ratione reciperari possent, nihilo minus actio in eum dabitur et praetor non tam emolumentum actionis intueri uidetur in eo, qui exutus est bonis, quam poenam.