IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 42

D. 42.7DE CURATORE BONIS DANDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum

pr.Si quis sub condicione heres institutus est, cogendus est condicioni parere, si potest, aut, si responderit se non aditurum, etiamsi condicio extiterit, uendenda erunt bona defuncti.

1Quod si nihil facere potest, curator bonis constituendus erit aut bona uendenda.

2Sed si graue aes alienum sit, quod ex poena crescat, per curatorem soluendum aes alienum, sicuti cum uenter in possessione sit aut pupillus heres tutorem non habeat, decerni solet.

2 · Ulpianus libro sexagensimo quinto ad edictum

pr.De curatore constituendo hoc iure utimur, ut praetor adeatur isque curatorem curatoresque constituat ex consensu maioris partis creditorum, uel praeses prouinciae, si bona distrahenda in prouincia sunt:

1Quaeque per eum eosue, qui ita creatus creatiue essent, acta facta gestaque sunt, rata habebuntur: eisque actiones et in eos utiles competunt: et si quem curatores mitterent ad agendum uel defendendum, uti ius esset: nec ab eo satis, neque de rato neque iudicatum solui, nomine eius cuius bona ueneant exigetur, sed nomine ipsius curatoris qui eum misit.

2Si plures autem constituantur curatores, Celsus ait in solidum eos et agere et conueniri, non pro portionibus. quod si per regiones fuerint constituti curatores, unus forte rei Italicae, alius in prouincia, puto regiones eos suas conseruare debere.

3Quaeritur, an inuitus curator fieri potest: et Cassius scribit neminem inuitum cogendum fieri bonorum curatorem, quod uerius est. uoluntarius itaque quaerendus est, nisi et magna necessitate et imperatoris arbitrio hoc procedat, ut et inuitus crearetur.

4Nec omnimodo creditorem esse oportet eum, qui curator constituitur, sed possunt et non creditores.

5Si tres curatores fuerint et unus ex his nihil attigerit, an in eum, qui nihil tetigit, actio danda est? et Cassius existimat modum actori non debere constitui posseque eum cum quo uult experiri. puto Cassii sententiam ueriorem: spectandum enim, quid redactum est, non quid ad curatorem unum peruenerit, et ita utimur, nisi inuitus factus est: nam si ita est, dicendum non eum conueniendum.

3 · Celsus libro uicensimo quarto digestorum

pr.Si plures eiusdem bonorum curatores facti sunt, in quem eorum uult actor, in solidum ei datur actio tam quam quiuis eorum in solidum aget.

4 · Papirius Iustus libro primo de constitutionibus

pr.Imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt bonis per curatorem ex senatus consulto distractis nullam actionem ex ante gesto fraudatori competere.

5 · Iulianus libro quadragensimo septimo digestorum

pr.Si debitor foro cesserit et creditores priuato consilio coierint et elegerint unum, per quem bona distrahantur et portio ipsis, quae ex redacto fieret, solueretur, mox exstiterit alius, qui se creditorem dicat: nullam quidem actionem aduersus curatorem habebit, sed bona debitoris una cum curatore uendere poterit, ita ut, quae a curatore et a creditore ex bonis contrahantur, omnibus pro portione praestarentur.