D. 42.6DE SEPARATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexagensimo quarto ad edictum
pr.Sciendum est separationem solere impetrari decreto praetoris.
1Solet autem separatio permitti creditoribus ex his causis: ut puta debitorem quis Seium habuit: hic decessit: heres ei extitit Titius: hic non est soluendo: patitur bonorum uenditionem: creditores Seii dicunt bona Seii sufficere sibi, creditores Titii contentos esse debere bonis Titii et sic quasi duorum fieri bonorum uenditionem. fieri enim potest, ut Seius quidem soluendo fuerit potueritque satis creditoribus suis uel ita semel, etsi non in assem, in aliquid tamen satisfacere, admissis autem commixtisque creditoribus Titii minus sint consecuturi, quia ille non est soluendo aut minus consequantur, quia plures sunt hic. est igitur aequissimum creditores Seii desiderantes separationem audiri impetrareque a praetore, ut separatim quantum cuiusque creditoribus praestetur.
2Ex contrario autem creditores Titii non impetrabunt separationem: nam licet alicui adiciendo sibi creditorem creditoris sui facere deteriorem condicionem. atqui igitur adiit hereditatem debitoris mei, non faciet meam deteriorem condicionem adeundo, quia licet mihi separationem impetrare, suos uero creditores onerauit, dum adiit hereditatem quae soluendo non est, nec poterunt creditores eius separationem impetrare.
3Sciendum est autem, etiamsi obligata res esse proponatur ab herede iure pignoris uel hypothecae, attamen, si hereditaria fuit, iure separationis hypothecario creditori potiorem esse eum, qui separationem impetrauit: et ita Seuerus et Antoninus rescripserunt.
4Sed etiam aduersus fiscum et municipes impetraretur separatio.
5Quaesitum est, an interdum etiam heredis creditores possunt separationem impetrare, si forte ille in fraudem ipsorum adierit hereditatem. sed nullum remedium est proditum: sibi enim imputent, qui cum tali contraxerunt: nisi si extra ordinem putamus praetorem aduersus calliditatem eius subuenire, qui talem fraudem commentus est: quod non facile admissum est.
6Sed si quis suspectam hereditatem dicens compulsus fuerit adire et restituere hereditatem, deinde non sit cui restituat, ex quibus casibus solet hoc euenire. et ipsi quidem desideranti succurri sibi aduersus creditores hereditarios subueniemus: hoc et diuus Pius rescripsit, ut perinde testatoris bona uenirent, atque si adita hereditas non fuisset, creditoribus quoque huiusmodi heredis desiderantibus hoc idem praestandum puto, licet ipse non desiderauit, ut quasi separatio quaedam praestetur.
7Item uideamus, si quis heres parenti extiterit, cum esset impubes, deinde intra pubertatem decesserit et substituti bona ueneant, qui impuberis hereditatem adiit, an patris creditores possint separationem impetrare. et puto posse: hoc amplius puto etiam impuberis creditores posse separationem aduersus creditores heredis eius impetrare.
8Secundum haec uideamus, si Primus secundum heredem scripserit, Secundus Tertium et Tertii bona ueneant, qui creditores possint separationem impetrare. et putem, si quidem Primi creditores petant, utique audiendos et aduersus Secundi et aduersus Tertii creditores: si uero Secundi creditores petant, aduersus Tertii utique eos impetrare posse, aduersus Primi autem non posse. in summa Primi quidem creditores aduersus omnes impetrare possunt separationem, Secundi creditores aduersus Primi non possunt, aduersus Tertii possunt.
9Si filii familias bona ueneant, qui castrense peculium habet, an separatio fiat inter castrenses creditores ceterosque, uideamus. simul ergo admittentur, dummodo, si qui cum eo contraxerunt, antequam militaret, fortasse debeant separari: quod puto probandum. ergo qui ante contraxerunt, si bona castrensia distrahantur, non possunt uenire cum castrensibus creditoribus. item si quid in rem patris uersum est, forte poterit et creditori contradici, ne castrense peculium inquietet, cum possit potius cum patre experiri.
10Illud sciendum est eos demum creditores posse impetrare separationem, qui non nouandi animo ab herede stipulati sunt. ceterum si eum hoc animo secuti sunt, amiserunt separationis commodum (quippe cum secuti sunt nomen heredis) nec possunt iam se ab eo separare, qui quodammodo eum elegerunt. sed et si usuras ab eo ea mente quasi eum eligendo exegerunt, idem erit probandum.
11Item quaeritur, si satis acceperunt ab eo, an impetrent separationem. et non puto: hi enim secuti sunt eum. forte quem mouebit: quid ergo, si satis non idoneum acceperunt? et sibi imputent, cur minus idoneos fideiussores accipiebant.
12Praeterea sciendum est, posteaquam bona hereditaria bonis heredis mixta sunt, non posse impetrari separationem: confusis enim bonis et unitis separatio impetrari non poterit. quid ergo si praedia extent uel mancipia uel pecora, uel aliud quod separari potest? hic utique poterit impetrari separatio nec ferendus est, qui causatur bona contributa, cum praedia contribui non possint, nisi ita coniunctae possessiones et permixtae propriis, ut impossibilem separationem effecerint: quod quidem perraro contingere potest.
13Quod dicitur post multum temporis separationem impetrari non posse, ita erit accipiendum, ut ultra quinquennium post aditionem numerandum separatio non postuletur.
14De his autem omnibus, an admittenda separatio sit nec ne, praetoris erit uel praesidis notio, nullius alterius, hoc est eius, qui separationem indulturus est.
15Si quis pignus ab herede acceperit, non est ei concedenda separatio, quasi eum secutus sit: neque enim ferendus est, qui qualiterqualiter, eligentis tamen mente, heredis personam secutus est.
16Quaesitum est, si forte sint plures creditores, quidam secuti heredem, quidam non secuti, et hi, qui heredem secuti non sunt, impetrauerint separationem, an eos secum admittant, qui secuti sunt. et putem nihil eis prodesse: hos enim cum creditoribus heredis numerandos.
17Item sciendum est uulgo placere creditores quidem heredis, si quid superfuerit ex bonis testatoris, posse habere in suum debitum, creditores uero testatoris ex bonis heredis nihil. cuius rei ratio illa est, quod qui impetrauit separationem, sibi debet imputare suam facilitatem, si, cum essent bona idonea heredis, illi maluerint bona potius defuncti sibi separari, heredis autem creditoribus hoc imputari non possit. at si creditores defuncti desiderent, ut etiam in bonis heredis substituantur, non sunt audiendi: separatio enim, quam ipsi petierunt, eos ab istis bonis separauit. si tamen temere separationem petierunt creditores defuncti, impetrare ueniam possunt, iustissima scilicet ignorantiae causa allegata.
18Item sciendum est necessarium heredem seruum cum libertate institutum impetrare posse separationem, scilicet ut, si non attigerit bona patroni, in ea causa sit, ut ei quidquid postea adquisierit separetur: sed et si quid ei a testatore debetur.
2 · Papinianus libro uicensimo quinto quaestionum
pr.Ab herede uendita hereditate separatio frustra desiderabitur, utique si nulla fraudis incurrat suspicio: nam quae bona fide medio tempore per heredem gesta sunt, rata conseruari solent.
3 · Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum
pr.Debitor fideiussori heres extitit eiusque bona uenierunt: quamuis obligatio fideiussionis extincta sit, nihilo minus separatio impetrabitur petente eo, cui fideiussor fuerat obligatus, siue solus sit hereditarius creditor siue plures. neque enim ratio iuris, quae causam fideiussionis propter principalem obligationem, quae maior fuit, exclusit, damno debet adficere creditorem, qui sibi diligenter prospexerat.
1Quid ergo, si bonis fideiussoris separatis solidum ex hereditate stipulator consequi non possit? utrum portio cum ceteris heredis creditoribus ei quaerenda erit an contentus esse debebit bonis, quae separari maluit? sed cum stipulator iste non adita fideiussoris a reo hereditate bonis fideiussoris uenditis in residuum pro misceri debitoris creditoribus potuerit, ratio non patitur eum in proposito summoueri.
2Sed in quolibet alio creditore, qui separationem impetrauit, probari commodius est, ut, si solidum ex hereditate seruari non possit, ita demum aliquid ex bonis heredis ferat, si proprii creditores heredis fuerint dimissi. quod sine dubio admittendum est circa creditores heredis dimissis hereditariis.
4 · Papinianus libro duodecimo responsorum
pr.Creditoribus, qui ex die uel sub condicione debentur et propter hoc nondum pecuniam petere possunt, aeque separatio dabitur, quoniam et ipsis cautione communi consuletur.
1Legatarios autem in ea tantum parte, quae de bonis seruari potuit, habere pignoris causam conuenit.
5 · Paulus libro tertio decimo quaestionum
pr.Si creditores hereditarii separationem bonorum impetrauerunt et inueniatur non idonea hereditas, heres autem idoneus: non poterunt reuerti ad heredem, sed eo, quod semel postulauerunt, stare debent. sed si post impetratam separationem aliquid heres adquisierit, si quidem ex hereditate, admitti debebunt ad id quod adquisitum est illi qui separationem impetrauerunt: sed si illis satisfactum fuerit, quod superest tribuetur propriis heredis creditoribus. at si ex alia causa heres adquisierit, non admittentur hereditarii creditores. quod si proprii ad solidum peruenerunt, id quod supererit tribuendum hereditariis quidam putant: mihi autem id non uidetur: cum enim separationem petierunt, recesserunt a persona heredis et bona secuti sunt et quasi defuncti bona uendiderunt, quae augmenta non possunt recipere. idemque existimo dicendum, etiamsi circa separationem bonorum decepti minus consecuti sunt quam proprii heredis creditores. proprii autem heredis creditores habent propria eius bona et personam, quae potest donec uiuit adquirere.
6 · Iulianus libro quadragensimo sexto digestorum
pr.Quotiens heredis bona soluendo non sunt, non solum creditores testatoris, sed etiam eos, quibus legatum fuerit, impetrare bonorum separationem aequum est, ita ut, cum in creditoribus solidum adquisitum fuerit, legatariis uel solidum uel portio quaeratur.
1Si liberta heres instituta bonorum possessionem secundum tabulas petisset eius, qui soluendo non erat, quaesitum est, an bona eius separari ab hereditariis debent. respondit: non est iniquum succurri patrono, ne oneraretur aere alieno, quod liberta petendo bonorum possessionem secundum tabulas contraxerit.
7 · Marcianus libro secundo regularum
pr.Qui iudicium dictauerunt heredi, separationem quasi hereditarii possunt impetrare, quia ex necessitate hoc fecerunt.