IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 42

D. 42.5DE REBUS AUCTORITATE IUDICIS POSSIDENDIS SEU UENDUNDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale

pr.Uenire bona ibi oportet, ubi quisque defendi debet, id est

2 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum

pr.ubi domicilium habet,

3 · Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale

pr.aut ubi quisque contraxerit. contractum autem non utique eo loco intellegitur, quo negotium gestum sit, sed quo soluenda est pecunia.

4 · Paulus libro quinquagesimo septimo ad edictum

pr.Si seruus sub condicione heres institutus sit aut dubium sit, an is heres liberque futurus sit, non est iniquum postulantibus creditoribus ita decerni, ut, si ante certum tempus is heres non extiterit, perinde omnia obseruentur, ac si is heres ita institutus non esset: quod plerumque accideret, si sub condicione dandae alicui pecuniae heres institutus sit nec dies adpositus sit. sed hoc quantum ad bona ita obseruandum: ceterum libertas ei quandoque competet et a praetore conseruanda est, etiamsi certum sit neque heredem neque bonorum possessorem futurum. si quis tamen heredem se spondendo uel actiones patiendo defunctum defendat, bona defuncti uenire non poterunt.

5 · Ulpianus libro sexagesimo ad edictum

pr.Si minor uiginti quinque annis, qui habet curatores, a curatoribus non defendatur nec alium defensorem inueniat, bonorum uenditionem patitur, etsi non latitet, licet non fraudationis causa latitare uidetur, qui sui non est idoneus defensor.

6 · Paulus libro quinquagesimo octauo ad edictum

pr.Si non expedierit pupillo hereditatem parentis retinere, praetor bona defuncti uenire permittit, ut quod superauerit pupillo restituatur.

1Si pupillus, antequam abstineret, aliquid gesserit, seruandum est, utique si bona fide gessit.

2Quid ergo, si quibusdam creditoribus soluit, deinde bona uenierint? si quaeratur, an repetitio sit, ex causa id statuendum Iulianus ait, ne alterius aut neglegentia aut cupiditas huic, qui diligens fuit, noceat. quod si utroque instante tibi gratificatus tutor soluit, aequum esse aut prius eandem portionem mihi quaeri aut communicandum quod accepisti: et hoc Iulianus ait. apparet autem loqui eum, si ex bonis paternis solutum sit. quid ergo, si aliunde pupillus soluerit? reddi ei debebit nec ne? et utrum a creditore an ex hereditate? Scaeuola noster ait, si aliquid sit in bonis, deducendum ex hereditate solidum exemplo eius, qui gessit negotia: sed si nihil sit in bonis, non esse iniquum aduersus creditorem dandam repetitionem quasi indebiti soluti.

7 · Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale

pr.Hereditarium aes alienum intellegitur etiam id, de quo cum defuncto agi non potuit, ueluti quod is cum moreretur daturum se promisisset, item quod is, qui pro defuncto fideiussit, post mortem eius soluit.

8 · Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum

pr.In uenditionem bonorum etiam usus fructus uenit, quia appellatione domini fructuarius quoque continetur.

1Si quis fructus ex praedio debitoris capi poterit, hunc creditor, qui in possessionem praedii missus est, uendere uel locare debet: sed hoc ita demum, si ante neque uenierit neque locatus erit. nam si iam a debitore uel locatus erat uel uenierat, seruabit praetor uenditionem et locationem a debitore factam, etsi minoris distractum est uel locatum, nisi si in fraudem creditorum hoc fiat: tunc enim praetor arbitrium dat creditoribus, ut ex integro locationem uel uenditionem faciant.

2De ceterarum quoque rerum fructibus idem erit dicendum, ut, si qui locari possint, locentur, puta mercedes seruorum uel iumentorum ceterorumque, quae possunt locari.

3De tempore locationis nihil praetor locutus est et ideo liberum arbitrium creditoribus datum uidetur, quanto tempore locent, quemadmodum illud est in arbitrio eorum, uendant uel locent, scilicet sine dolo malo: ex culpa autem rei non fiunt.

4Si unus sit, qui possideat bona, expeditum erit de locatione: quod si non unus, sed plures sint, quis eorum debeat locare uel uendere, quaeritur. et si quidem conuenit inter eos, expeditissimum est: nam et omnes possunt locare et uni hoc negotium dare: si uero non conuenit, tunc dicendum est praetorem causa cognita eligere debere, qui locet uel uendat.

9 · Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Si quis, cum in possessione bonorum esset, quod eo nomine fructus ceperit, ei, ad quem ea res pertinet, non restituat: siue, quod impensae sine dolo malo fecerit, ei non praestabitur: siue dolo malo eius deterior causa possessionis facta esse dicetur, de ea re iudicium in factum dabo’.

1Quod de fructibus ait, etiam de ceteris, quaecumque ex re debitoris peruenerunt, intellegendum est. et sane debuit hoc ita esse: quid enim, si ex compromisso uel alio casu poenam consecutus est? nam eam poenam, quam consecutus est, praestare debet.

2Quod ait praetor ‘siue quod impensae nomine sine dolo fecit, ei non praestabitur’, hoc eo spectat, ut, si quid ipse erogauit creditor, si modo sine dolo malo erogauit, hoc ei praestetur: sufficit igitur sine dolo erogasse, etiamsi nihil profuit erogatio eius rei debitori.

3His uerbis ‘ad quem ea res pertinet’ etiam curator bonis distrahendis datus continebitur et ipse debitor, si contigerit, ne bona eius ueneant. et ipsi itaque creditori aduersus hos dabitur actio, quos enumerauimus, siue quid in fructibus percipiendis erogauit siue in familia alenda curandaue praediis fulciendis uel reficiendis uel damno infecto promittendo uel seruo noxali iudicio defenso, si modo non magis eum expedit dedere quam retinere: quod si dedere expedit, consequens erit repetere eum non debere.

4Generaliter etiam dicendum est, quidquid impendit in rem, si modo sine dolo malo impendit, repetere eum posse: nam negotiorum gestorum agere non magis potest quam si socius commune aedificium fulsit, quia hic quoque creditor commune, non alienum negotium gessisse uidetur.

5Est praeterea quaesitum, si deteriora praedia facta fuerint sine dolo malo creditoris uel iura eorum amissa uel aedificia diruta uel exusta, item familiae pecorumque acta cura non sit aut possessio alii tradita, sine dolo tamen malo, an teneatur. et apparet eum non teneri, quia dolo malo caret, eritque melior eius condicio quam in pignore creditoris, qui non tantum dolum malum, uerum culpam quoque debet. eadem causa est curatoris bonorum: nam et is tenetur ut creditores.

6In eum quoque, qui neque locauit fructum praedii neque uendidit, in factum actionem dat praetor et in hoc condemnabitur, quanto minus propter hoc perceptum est, quia neque uendidit neque locauit. ceterum si tantum perceptum est, quantum perciperetur, si locatus uel distractus fructus esset, nihil ei imputabitur. praestat autem per id tantum temporis, quo in possessionem fuit uel ipse uel iussu eius alius, quoad inde de possessione discessum est: nam neque hoc imputatur creditori, cur in possessionem non uenerit, neque illud, cur de possessione decesserit, cum uoluntarium et suum potius negotium creditor gerat. aestimatio autem fit, quantum interest eius qui experitur.

7Hae actiones neque temporariae sunt et tam heredibus quam in heredes dabuntur ceterosque successores.

8Si possessionis causa deterior facta esse dicetur dolo eius, qui in possessionem missus sit, actio in eum ex dolo datur, quae neque post annum neque in heredes ceterosque successores dabitur, cum ex delicto oriatur poenaeque nomine concipiatur,

10 · Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum

pr.nisi quatenus ad eum peruenit.

11 · Ulpianus libro sexagesimo secundo ad edictum

pr.Heredi autem dabitur, quia et rei continet persecutionem.

12 · Paulus libro quinquagesimo nono ad edictum

pr.Cum unus ex creditoribus postulat in bona debitoris se mitti, quaeritur, utrum solus is qui petit possidere potest, an, cum unus petit et praetor permisit, omnibus creditoribus aditus sit. et commodius dicitur, cum praetor permiserit, non tam personae solius petentis, quam creditoribus et in rem permissum uideri: quod et Labeo putat. nec uidebitur libera persona adquirere alii, quia nec sibi quicquam adquirit, cui praetor permittit, sed aliquid ex ordine facit: et ideo ceteris quoque prodest. plane si is postulauerit, qui creditor non est, minime dicendum est uel eum, qui creditor est, possidere posse, quia nihil egit talis postulatio: aliter atque si creditor, cui permissum est possidere, postea recepit debitum suum: ceteri enim poterunt peragere bonorum uenditionem.

1Is, qui possidere iubetur, eo loco iussus uidetur, cuius cura ad iubentem pertinet.

2Si propter naturam rei (ueluti si praedium inundatum sit) aut propter latronum potentiam non potest possidere, recte dicitur non esse quod possideatur.

13 · Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale

pr.Quamuis possessa non sint bona, quia forte nihil fuerit, quod possideatur, aut sine controuersia non possideatur creditor qui in possessionem missus est, perinde habetur, ac si etiam possessa bona fuissent.

14 · Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum

pr.Creditore in possessionem rerum debitoris misso curator constitui debet, si quaedam actiones periturae sunt.

1Datur in creditorem actio, qui in possessionem missus est, de eo quod ex bonis debitoris ad eum peruenit: si nondum sit aliquid consecutus, actiones suas praestabit. datur autem in factum actio aduersus eum et omne, quod in actionem negotiorum gestorum ueniret, si posset agi, restituendum a creditore.

15 · Ulpianus libro sexagesimo secundo ad edictum

pr.Cum plures creditores in possessionem rerum debitoris mittantur, ne corrumpantur rationes, uni hoc negotium a creditoribus esse dandum, quem maior pars creditorum elegerit. ego puto creditoribus instrumentorum etiam ἀναγραφὴν facere, non ut describant ipsa corpora instrumentorum, sed quot sint, de qua re sint, subnotent sibi et quasi inuentarium faciant: quod etiam uniuersorum facere eis erit permittendum. praeterea nonnumquam praetor causa cognita etiam describere aliquid ex instrumentis creditoribus debebit permittere, si qua idonea causa interueniat.

1Utrum semel an etiam saepius recognitio et dispunctio concedenda sit creditoribus, uideamus. et ait Labeo amplius quam semel non esse concedendam: si quis tamen, inquit, iurauerit non calumniae causa se postulare neque habere quae dispunxerit, iterum ei faciendam potestatem ait nec amplius quam bis.

16 · Gaius libro uicesimo quarto ad edictum prouinciale

pr.Cum bona ueneunt debitoris, in comparatione extranei et eius, qui creditor cognatusue sit, potior habetur creditor cognatusue, magis tamen creditor quam cognatus, et inter creditores potior is, cui maior pecunia debebitur.

17 · Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum

pr.Quaesitum est, utrum ita demum priuilegium habet funeraria, si is cuius bona ueneunt funeratus sit, an etiam si proponas alium esse funeratum. et hoc iure utimur, ut quicumque sit funeratus, id est siue is, cuius de bonis agitur, siue quid is debuit, quod reddere eum, si uiueret, funeraria actione cogi oporteret, priuilegio locus sit paruique referre dicamus, qua actione hic sumptus repetatur, funeraria an familiae erciscundae an qua alia, dummodo sumptus funeris causa factus sit. quacumque igitur actione ob funeris sumptum utatur, etiam funerariam ei competere. quare si in stipulatum funeris inpensa deducta est, dicendum est locum esse priuilegio, si modo quis non abiciendi priuilegii causa stipulatus est.

1Si sponsa dedit dotem et nuptiis renuntiatum est, tametsi ipsa dotem condicit, tamen aequum est hanc ad priuilegium admitti, licet nullum matrimonium contractum est: idem puto dicendum etiam, si minor duodecim annis in domum quasi uxor deducta sit, licet nondum uxor sit:

18 · Paulus libro sexagesimo ad edictum

pr.(interest enim rei publicae et hanc solidum consequi, ut aetate permittente nubere possit)

19 · Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum

pr.dabimusque ex his causis ipsi mulieri priuilegium.

1Si quis, cum tutor non esset, pro tutore negotia gessit, priuilegio locum esse manifestum est: nec interest, ipse debeat qui gessit siue heres eius ceterique successores. ipse autem pupillus habet priuilegium, sed eius successores non habent. sed aequissimum erit ceteros quoque, quibus curatores quasi debilibus uel prodigis dantur,

20 · Paulus libro sexagesimo ad edictum

pr.uel surdo muto,

21 · Gaius libro uicessimo quarto ad edictum prouinciale

pr.uel fatuo

22 · Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum

pr.idem priuilegium competere.

1Sed si bonis curator datus sit uel absentis uel ab hostibus capti uel dum deliberant scripti heredes de adeunda hereditate, non oportebit priuilegium dari: non enim in eadem causa est.

23 · Paulus libro sexagesimo ad edictum

pr.Si negotium impuberis aliquis ex officio amicitiae gesserit, debet bonis eius uenditis priuilegium pupillo conseruari: et ita accepi.

24 · Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum

pr.Si uentri curator datus sit nec partus editus, priuilegium cessabit.

1Diuus Marcus ita edixit: ‘creditor, qui ob restitutionem aedificiorum crediderit, in pecunia, quae credita erit, priuilegium exigendi habebit’. quod ad eum quoque pertinet, qui redemptori domino mandante pecuniam subministrauit.

2In bonis mensularii uendundis post priuilegia potiorem eorum causam esse placuit, qui pecunias apud mensam fidem publicam secuti deposuerunt. sed enim qui depositis nummis usuras a mensulariis acceperunt a ceteris creditoribus non separantur, et merito: aliud est enim credere, aliud deponere. si tamen nummi exstent, uindicari eos posse puto a depositariis et futurum eum qui uindicat ante priuilegia.

3Eorum ratio prior est creditorum, quorum pecunia ad creditores priuilegiarios peruenit. peruenisse autem quemadmodum accipimus, utrum si statim profecta est ab inferioribus ad priuilegiarios an uero et si per debitoris personam, hoc est si ante ei numerata sit et sic debitoris facta creditori priuilegiario numerata est? quod quidem potest benigne dici, si modo non post aliquod interuallum id factum sit.

25 · Ulpianus libro sexagesimo quarto ad edictum

pr.Ait praetor: ‘quod postea contractum erit, quam is, cuius bona uenierint, consilium receperit fraudare, sciente eo qui contraxerit, ne actio eo nomine detur’.

26 · Paulus libro sexto decimo breuis edicti

pr.Qui in nauem exstruendam uel instruendam credidit uel etiam emendam, priuilegium habet.

27 · Ulpianus libro primo de officio consulis

pr.Si magistratus fideicommissi seruandi causa in possessionem miserint, dare arbitrum possunt ad ea distrahenda, quae mora deteriora futura sunt, ita ut pretium ex his redactum apud fideicommissarium in causa depositi sit, donec de fideicommisso quod ei debetur constet.

28 · Iauolenus libro primo epistularum

pr.Pater familias impuberi filio, si ante pubertatem decessisset, substituit heredem: is filius paterna hereditate se abstinuit ideoque bona patris uenierunt: postea filio hereditas obuenit, qua adita decessit. quaero, cum praetor in ipsum pupillum, quamuis postea hereditas obuenisset, creditoribus tamen patris actionem non daret, an in substitutum creditoribus patris danda sit actio, cum ex bonis paternis, quae scilicet ad creditores missos in bona pertinent, nihil adquirat et cum creditores nihil iuris in bonis pupilli habuerint eorumque nihil interfuerit, adiretur necne pupilli hereditas, cum ea bona omissa a substituto hereditate ad creditores non pertinebant. me illud maxime mouet, quod praeceptoribus tuis placet unum esse testamentum. respondit: quod praetor filio, qui a paterna hereditate se abstinet, praestat, ne bonis patris eius uenditis in eum actio detur, tametsi postea ei hereditas obuenit, creditoribus non reddat, idem in substituto filio herede seruandum non est, quoniam filii pudori parcitur, ut potius patris quam eius bona ueneant, itaque in id, quod postea ei obuenit, actio creditoribus denegatur, quia id ex aduenticio adquisitum est, non per patrem ad eum peruenit. at cum substitutus filio hereditatem adiit, postquam pupillus se paternae miscuerit hereditati, tunc hereditas et patris et filii una est et in omni aere alieno, quod aut patris aut filii fuerit, etiam inuitus heres obligatur: et quemadmodum liberum ei non est obligationem, ut non omnimodo, si non defenditur, ipsius bona ueneant, ita ne separare quidem aes alienum patris et filii poterit: quo casu efficietur, ut creditoribus in eum actio dari debeat. quod si substitutus heres hereditatem non adierit, creditoribus patris in id, quod pupillus reliquit, actio dari non debet, quoniam neque pupilli bona uenire debent propter aes alienum patris neque in bonis patris est quod pupillus adquisiit.

29 · Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr.Fufidius refert statuas in publico positas bonis distractis eius, cuius in honorem positae sunt, non esse emptoris bonorum eius, sed aut publicas, si ornandi municipii causa positae sint, aut eius, cuius in honorem positae sint: et nullo modo eas detrahi posse.

30 · Papirius Iustus libro primo de constitutionibus

pr.Imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt eos, qui bona sua negant iure uenisse, praeiudicio experiri debere et frustra principem desiderare rescindi uenditionem.

31 · Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus

pr.Si creditores heredem suspectum putent, satisdationem exigere possunt pro suo debito reddendo. cuius rei gratia cognoscere praetorem oportet nec statim eum satisdationis necessitati subicere debet, nisi causa cognita constiterit prospici debere his, qui suspectum eum postulauerunt.

1Sed suspectus heres non isdem modis, quibus suspectus tutor aestimatur: siquidem tutorem non facultates, sed fraudulenta in rebus pupillaribus et callida conuersatio suspectum commendet, heredem uero solae facultates.

2Plane in recenti aditae hereditatis audiendi erunt, qui suspectum postulant: ceterum si probentur passi eum in hereditate morari nec quicquam possint obicere criminis quasi dolose uersato eo, non debebit post multum temporis ad hanc necessitatem compelli.

3Quod si suspectus satisdare iussus decreto praetoris non obtemperauerit, tunc bona hereditatis possideri uenumque dari ex edicto suo permittere iubebit.

4Plane si doceatur nihil ex bonis alienasse nec sit quod ei iuste praeter paupertatem obiciatur, contentus esse praetor debet, ut iubeat eum nihil minuere.

5Quod si nec inopia laborantem eum creditores ostendere potuerint, iniuriarum actione ei tenebuntur.

32 · Paulus libro singulari regularum

pr.Priuilegia non ex tempore aestimantur, sed ex causa, et si eiusdem tituli fuerunt, concurrunt, licet diuersitates temporis in his fuerint.

33 · Ulpianus libro tertio regularum

pr.Si pupillus ex contractu suo non defendatur ideoque bona eius creditores possidere coeperint, deminutio ex his bonis fieri debet uescendi pupilli causa.

1Defendere debitorem sicut ante, quam bona eius possiderentur, licet, ita post bonorum quoque possessionem eius, siue ipse sui, siue alius defensionem eius suscipiat, debet satisdare, ut satisdatione interposita iudicium accipiatur et a possessione discedatur.

34 · Marcianus libro quinto regularum

pr.Quod quis nauis fabricandae uel emendae uel armandae uel instruendae causa uel quoquo modo crediderit uel ob nauem uenditam petat, habet priuilegium post fiscum.

35 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

pr.Eum, qui in possessionem missus sit eius, qui rei publicae causa afuit, si apparuerit eum dolo malo rei publicae causa abesse, iure in possessione esse placet, donec solidum soluatur: eum autem, qui rerum eius, qui sine dolo malo rei publicae causa afuit, in possessionem missus sit, pignus non contrahere et ideo discedere oportere de possessione.

36 · Ulpianus libro quadragesimo quinto ad Sabinum

pr.Eum, qui circa columnas se occultet, ut creditorem euitet, latitare placet: nam et eum, qui recedit, hoc est qui supterfugit, ne secum aliqua actio moueatur, latitare placet: tam et qui urbe profugit, utique fraudandi causa: nec enim interest, quod attinet ad latitandum, utrum quis profugerit an uero Romae agens copiam sui non facit.

37 · Papinianus libro decimo responsorum

pr.Antiochensium Coelae Syriae ciuitati, quod lege sua priuilegium in bonis defuncti debitoris accepit, ius persequendi pignoris durare constitit.

38 · Paulus libro primo sententiarum

pr.Bonis uenditis excipiuntur concubina et liberi naturales.

1Res publica creditrix omnibus chirographariis creditoribus praefertur.

39 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Pupillus si non defendatur, in possessione creditoribus constitutis minoribus, ex his usque ad pubertatem alimenta praestanda sunt.

1Eius, qui ab hostibus captus est, bona uenire non possunt, quamdiu reuertatur.