IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 42

D. 42.4QUIBUS EX CAUSIS IN POSSESSIONEM EATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.Tres fere causae sunt, ex quibus in possessionem mitti solet: rei seruandae causa, item legatorum seruandorum gratia et uentris nomine. damni enim infecti nomine si non caueatur, non in uniuersorum nomine fit missio, sed rei tantum, de qua damnum timetur.

2 · Ulpianus libro quinto ad edictum

pr.Praetor ait: ‘in bona eius, qui iudicio sistendi causa fideiussorem dedit, si neque potestatem sui faciet neque defenderetur, iri iubebo’.

1Potestatem autem sui non facit, qui id agit, ne aduersarius eius copiam sui habeat: ergo latitantis bona iubet possideri.

2Quid si non latitet, sed absens non defendatur? nonne uidetur potestatem sui non facere?

3Defendi autem uidetur, qui per absentiam suam in nullo deteriorem causam aduersarii faciat.

4Haec uerba ‘defenderetur’ παρατατικῶς scripta sunt, ut neque sufficiat umquam defendisse, si non duret defensio, neque obsit, si nunc offeratur.

3 · Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum

pr.Apud Iulianum quaeritur, si communem rem cum Titio pater pupilli habuerit et communi diuidundo iudicio pupillus non defendatur nihilque erit, cuius nomine propter personam patris condemnatio fieri debeat: utrum uenire bona patris oporteat an uero rei seruandae causa possideantur. et ait Iulianus, si quidem pater aliquos fructus percepit aut fecerit rem deteriorem, bona eius uenire possunt: si uero nihil sit, propter quod patris bona ueneant, pupilli possideri. Marcellus autem notat perquam iniquum esse eum, qui nihil cum pupillo contraxit, expectare eius pubertatem. quae sententia habet rationem: ideoque cum contractus ex persona patris descendat, dicendum erit non esse exspectandam pupilli pubertatem.

1Contractum cum pupillo potest dici et si cum seruo eius contractum sit: competit enim aduersus eum de peculio actio. unde probandum est ex omnibus causis, ex quibus aduersus pupillum actio datur, hoc idem seruandum. et facilius erit hoc probandum in seruo, qui in rem domini uertit aut iussu eius aut si institoria cum eo agi possit.

2Ego puto: et si cum tutore eius contractum est, ex qua causa actio in pupillum datur, magis est, ut edicto locus sit, quasi cum eo contractum sit.

3Si pupillus heres extiterit alicui exque ea causa legata debeat, uidendum est, an huic edicto locus sit: magisque est, ut Marcellus scribit, etiam pupilli posse bona possideri esseque in arbitrio hereditariorum creditorum, quid potius eligant: etenim uidetur impubes contrahere, cum adiit hereditatem.

4 · Paulus libro quinquagensimo octauo ad edictum

pr.Sed et is, qui miscuit se, contrahere uidetur.

5 · Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum

pr.Haec autem locum habent, quotiens pupillus non defendatur a quocumque, siue a tutore uel curatore, siue habeat tutorem pupillus siue non habeat: ceterum si existat aliquis, qui defendere sit paratus, cessabit rei seruandae causa possessio.

1Non defendi pupillum constare debet liquereque praetori, ut sic permittat bonorum possessionem. hoc autem constare debet sic: euocandi sunt ad praetorem tutores pupilli, ut defendant: si autem non habet tutores, requirendi cognati uel adfines et si qui alii forte sunt, quos uerisimile est defensionem pupilli pupillae non omissuros uel propter necessitudinem uel propter caritatem uel qua alia ratione: liberti etiam si qui sunt idonei, euocandi exquirendaque defensio. si aut negent se defendere aut non negent, sed taceant, tunc praetor possessionem dabit, tamdiu scilicet, quoad non defendatur: si defendi coeperit pupillus uel pupilla, desinet possideri. idem est et in furioso.

2Ait praetor: ‘si is pupillus in suam tutelam uenerit eaue pupilla uiripotens fuerit et recte defendetur: eos, qui bona possident, de possessione decedere iubebo’.

3Recte defendi quid sit, uideamus, utrum tantum copiam sui facere et ad suscipiendum iudicium paratum esse an uero et satisdare omnimodo. et quidem non solum ipsis se defendere uolentibus hoc edictum scriptum est, sed in rem: et ‘recte defendetur’ hoc est uel a se uel ab alio quocumque. sed si alius defendat, erit necessaria satisdatio, si ipse, non puto necessariam satisdationem. ergo oblata defensione deici poterit interdicto reddito.

6 · Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum

pr.In possessionem mitti solet creditor et si sub condicione ei pecunia promissa sit.

1Cum dicitur: ‘et eius, cuius bona possessa sunt a creditoribus, ueneant, praeterquam pupilli et eius, qui rei publicae causa sine dolo malo afuit’, intellegimus eius, qui dolo malo afuerit, posse uenire.

2Si ab hostibus quis captus sit, creditores eius in possessionem mittendi sunt, ut tamen non statim bonorum uenditio permittatur, sed interim bonis curator detur.

7 · Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum

pr.Fulcinius existimat creditores rei seruandae causa missos in possessionem ex his rebus ali non debere.

1Praetor ait: ‘Qui fraudationis causa latitabit, si boni uiri arbitratu non defendetur, eius bona possideri uendique iubebo’.

2Cum hoc edictum locum habeat, non sufficit latitare, sed et necesse est fraudationis causa id fieri: neque quod fraudationis causa sine latitatione fit, satis est ad possessionem et uenditionem, sed oportet fraudationis causa latitare. et est frequentissima haec causa possessionis: nam in usu latitantium bona possidentur.

3Si quis possederit bona alicuius quasi latitantis, qui non latitabat, et uendiderit, consequens erit dicere uenditionem bonorum secutam nullius momenti esse.

4Quid sit autem latitare, uideamus. latitare est non, ut Cicero definit, turpis occultatio sui: potest enim quis latitare non turpi de causa, ueluti qui tyranni crudelitatem timet aut uim hostium aut domesticas seditiones.

5Sed is, qui fraudationis causa latitet, non tamen propter creditores, etsi haec latitatio creditores fraudet, in ea tamen erit causa, ne hinc possideri bona eius possint, quia non hoc animo latitet, ut fraudet creditores: animus enim latitantis quaeritur, quo animo latitet, ut fraudet creditores an alia ex causa.

6Quid ergo, si duas causas latitandi habuit uel plures, inter quas etiam fraudandi creditores? an uenditio recte procedat? et puto probandum, si plures causae sint latitationis, inter quas est et fraudationis causa, nocere debere posseque hinc bona uendi.

7Quid si aduersus quosdam occultare se consilium non est, aduersus quosdam est, quid dicemus? et rectissime Pomponius scribit non aduersus omnes latitationem exigendam, sed aduersus eum, quem quis decipere et fraudare latitatione destinat. utrum ergo omnes bona eius uendere possunt, quia latitat, hoc est etiam hi, aduersus quos non latitat, quia uerum est eum latitare, an uero is solus, aduersus quem latitat? et quidem uerum est eum latitare et fraudationis causa latitare, etsi non aduersus me latitet: sed illud spectandum Pomponius putat, an aduersus me, eumque solum posse hinc uenditionem impetrare, aduersus quem latitetur.

8Latitare autem est cum tractu aliquo latere, quemadmodum factitare frequenter facere.

9Adeo autem latitatio animum et affectum occultantis se desiderat, ut recte dictum sit furiosum hinc uenditionem pati non posse, quia non se occultat, qui suus non est.

10Plane si non defendatur furiosus, curatorem ei dandum, aut bona eius ut possideantur, nominatim permittendum est. Labeo autem scribit, si non inueniatur curator uel defensor furiosi, sed et si curator datus eum non defendat, tunc remouendum eum et oportere praetorem dare curatorem aliquem ex creditoribus, ut non amplius, quam necesse est, ex bonis furiosi ueneat: eaque seruanda Labeo ait, quae solent seruari, cum uenter in possessionem mittitur.

11Plane interdum bona eius causa cognita uendenda erunt, si urgueat aes alienum et dilatio damnum sit allatura creditoribus, ita autem uendenda, ut quod supersit, furioso detur, quia hominis eius status et habitus a pupilli condicione non multum abhorret: quod quidem non est sine ratione.

12Idemque et in prodigo dicendum est ceterisque, qui curatorum ope iuuantur: nec enim quisquam proprie latitare eos dixerit.

13Illud sciendum est posse quem in eadem ciuitate esse et latitare, et in alia ciuitate et non latitare. etenim qui in alia ciuitate sit copiamque sui faciat in publico ibique pareat, an latitet, uideamus. et hodie hoc iure utimur, ut siue quis eodem loci agat siue peregre agat, si tamen occursum creditoris euitet, latitare uideatur. denique eum quoque, qui in foro eodem agat, si circa columnas aut stationes se occultet, uideri latitare ueteres responderunt, et posse quem aduersus alterum latitare, aduersus alterum non. constat autem, ut ipse eius possit bona uendere, aduersus quem latitat.

14Si in diem uel sub condicione debitor latitet, antequam dies uel condicio ueniat, non possunt bona eius uenire: quid enim interest, debitor quis non sit an nondum conueniri possit? nam et si non sit debitor, idem dicemus. idem erit dicendum et si quis habeat quidem actionem, sed talem, quae per exceptionem repellitur.

15Si quis actione de peculio filii uel serui nomine conueniri possit, si latitet, eo iure utimur, ut possint bona eius possideri et uenire, tametsi nihil fuerit in peculio, quia esse potest et rei iudicatae tempus spectamus, utrum sit an non sit, et quod teneat actio, etiam si nihil in peculio fuerit.

16Item uideamus, si quis aduersus in rem actionem latitet, an bona eius possideri uenumque dari possint. extat Neratii sententia existimantis bona esse uendenda: et hoc rescripto Hadriani continetur, quo iure utimur.

17Celsus autem Sexto respondit, si fundum, quem petere uolo, Titius possideat neque absens defendatur, commodius se existimare in fundi possessionem mittendum quam bona eius possideri. hoc adnotandum est Celsum consultum non de latitante, sed de absente.

18Idem Celsus existimat, si is, a quo hereditatem petere uelim, latitat, commodissime fieri posse, ut in possessionem mittar rerum, quas pro herede uel pro possessore possidet: sed si dolo fecit, quo minus possideret, bona eius possidenda et uendenda sunt.

19Diuus quoque Pius in persona eius, qui hereditatem possidens copiam sui non faciebat, rescripsit in possessionem rerum hereditariarum aduersarium inducendum: in quo rescripto et fructum percipere iussit eum, qui per nimiam contumaciam possessoris hereditatis, ut lucro eius cedat, in possessionem inductus est rerum hereditariarum.

8 · Ulpianus libro sexagensimo ad edictum

pr.Si diu incertum sit, heres extaturus nec ne sit, causa cognita permitti oportebit bona rei seruandae causa possidere, et, si ita res urgueat uel condicio bonorum, etiam hoc erit concedendum, ut curator constituatur

9 · Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum

pr.unus ex creditoribus.

1Si alter ex heredibus intra tempora sibi praestituta deliberet adire hereditatem, alter uero neget se aditurum, uidendum est, quid creditoribus agendum sit. et placet interim eos in possessionem mittendos custodiae causa, donec appareat, is qui deliberat utrum adgnoscat partem suam an non adgnoscat.

10 · Ulpianus libro octagensimo primo ad edictum

pr.Si pupillus praesens sit, tutorem autem non habeat, pro absente habendus est.

11 · Paulus libro octauo ad Plautium

pr.Si filio familias legatum uel fideicommissum sub condicione relictum sit, dicendum est tam ipsum quam patrem in possessionem mittendos esse, quia ambo spem commodi habent.

12 · Pomponius libro uicensimo tertio ad Quintum Mucium

pr.Cum legatorum uel fideicommissi seruandi causa, uel quia damni infecti nobis non caueatur, bona possidere praetor permittit, uel uentris nomine in possessionem nos mittit, non possidemus, sed magis custodiam rerum et obseruationem nobis concedit.

13 · Papinianus libro quarto decimo responsorum

pr.Ad cognitionem imperatorum a praeside prouinciae remissus etsi in ceteris litibus Romae defendere se non cogitur, tamen in prouincia defendendus est: nam et exilio temporario puniti, si defensor non existat, bona ueneunt.

14 · Paulus libro secundo quaestionum

pr.Si quis creditorem prohibuerit bona debitoris ingredi, datur in eum actio, quanti ea res sit.

1Sed et si quis legatorum seruandorum causa missus in possessionem admissus non est, si legati condicio pendeat, licet possit deficere, aestimatur tamen id quod legatum est, quia interest eius cautum habere.

2Creditor autem condicionalis in possessionem non mittitur, quia is mittitur, qui potest bona ex edicto uendere.

15 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum

pr.Is, qui rem permutatam accepit, emptori similis est: item is, qui rem in solutum accepit uel qui lite aestimata retinuit uel ex causa stipulationis non ob liberalitatem est consecutus.