D. 42.3DE CESSIONE BONORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
pr.Creditori, qui ob restitutionem aedificiorum crediderit, priuilegium exigendi datur.
2 · Ulpianus libro uicensimo primo ad edictum
pr.In personalibus actionibus qui postea quidem contraxerunt, uerum ut pecunia eorum ad priores creditores perueniat, in locum eorum succedunt.
3 · Ulpianus libro quinquagensimo octauo ad edictum
pr.Is, qui bonis cessit, ante rerum uenditionem utique bonis suis non caret: quare si paratus fuerit se defendere, bona eius non ueneunt.
4 · Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum
pr.Is qui bonis cessit si quid postea adquisierit, in quantum facere potest conuenitur.
1Sabinus et Cassius putabant eum qui bonis cessit ne quidem ab aliis, quibus debet, posse inquietari.
5 · Paulus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.Quem paenitet bonis cessisse, potest defendendo se consequi, ne bona eius ueneant.
6 · Ulpianus libro sexagensimo quarto ad edictum
pr.Qui bonis suis cessit, si modicum aliquid post bona sua uendita adquisiuit, iterum bona eius non ueneunt. unde ergo modum hunc aestimabimus, utrum ex quantitate eius quod adquisitum est an uero ex qualitate? et putem ex quantitate id aestimandum esse eius quod quaesiit, dummodo illud sciamus, si quid misericordiae causa ei fuerit relictum, puta menstruum uel annuum alimentorum nomine, non oportere propter hoc bona eius iterato uenundari: nec enim fraudandus est alimentis cottidianis. idem et si usus fructus ei sit concessus uel legatus, ex quo tantum percipitur, quantum ei alimentorum nomine satis est.
7 · Modestinus libro secundo pandectarum
pr.Si debitoris bona uenierint, postulantibus creditoribus permittitur rursum eiusdem debitoris bona distrahi, donec suum consequantur, si tales tamen facultates adquisitae sunt debitori, quibus praetor moueri possit.
8 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum
pr.Qui cedit bonis, antequam debitum adgnoscat, condemnetur uel in ius confiteatur, audiri non debet.
9 · Marcianus libro quinto decimo institutionum
pr.Bonis cedi non tantum in iure, sed etiam extra ius potest. et sufficit et per nuntium uel per epistulam id declarari.