IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 42

D. 42.2DE CONFESSIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro quinquagensimo sexto ad edictum

pr.Confessus pro iudicato est, qui quodammodo sua sententia damnatur.

2 · Ulpianus libro quinquagensimo octauo ad edictum

pr.Non fatetur qui errat, nisi ius ignorauit.

3 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Iulianus ait confessum certum se debere legatum omnimodo damnandum, etiam si in rerum natura non fuisset et si iam a natura recessit, ita tamen, ut in aestimationem eius damnetur: quia confessus pro iudicato habetur.

4 · Paulus libro quinto decimo ad Plautium

pr.Si is, cum quo lege Aquilia agitur, confessus est seruum occidisse, licet non occiderit, si tamen occisus sit homo, ex confesso tenetur.

5 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Qui Stichum debere se confessus est, siue mortuus iam Stichus erat siue post litis contestationem decesserit, condemnandus est.

6 · Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus

pr.Certum confessus pro iudicato erit, incertum non erit.

1Si quis incertum confiteatur uel corpus sit confessus Stichum uel fundum dare se oportere, urgueri debet, ut certum confiteatur: item eum, qui rem confessus est, ut certam quantitatem fateatur.

2Sed et si fundum uindicem meum esse tuque confessus sis, perinde habeberis, atque si dominii mei fundum esse pronuntiatum esset. et si alia quacumque actione ciuili uel honoraria uel interdicto exhibitorio uel restitutorio uel prohibitorio dum quis conuenitur, confiteatur, dici potest in his omnibus subsequi praetorem uoluntatem orationis diui Marci debere et omne omnino, quod quis confessus est, pro iudicato habere. dabitur igitur ex his actionibus, ex quibus dies datur ad restituendam rem, confesso tempus ad restitutionem et, si non restituatur, lis aestimabitur.

3Si quis absente aduersario confessus sit, uidendum, numquid non debeat pro iudicato haberi, quia nec qui iurat de operis, obligatur nec soleat quis absenti condemnari. certe procuratorem, tutorem curatoremue praesentem esse sufficit.

4Sed an et ipsos procuratores uel tutores uel curatores fateri sufficiat, uideamus: et non puto sufficere.

5In pupillo tutoris auctoritatem exigimus.

6Minorem a confessione sua restituemus.

7Confessi utique post confessionem tempora quasi ex causa iudicati habebunt.

7 · Africanus libro quinto quaestionum

pr.Cum fideicommissum peteretur, heres confessus est debere: arbiter ad restituendum datus comperit nihil deberi: quaesitum est, an possit absoluere. respondi posse interesse, qua ex causa nihil debeatur. nam si ob id, quod nullum fideicommissum fuerit, non debere eum absoluere: si uero quia testator forte soluendo non erat aut quod heres omne solutum esse apud praetorem dixerat et, cum controuersia et conputatio difficilior esset, arbiter datus fuerit, saluo officio eum absoluturum: has enim partes eius esse, ut, si in computatione nihil inueniatur, possit absoluere. sed et ex superiore casu ad praetorem remittere debet, ut absoluatur.

8 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Non omnimodo confessus condemnari debet rei nomine, quae, an in rerum natura esset, incertum sit.