D. 42.1DE RE IUDICATA ET DE EFFECTU SENTENTIARUM ET DE INTERLOCUTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Modestinus libro septimo pandectarum
pr.Res iudicata dicitur, quae finem controuersiarum pronuntiatione iudicis accipit: quod uel condemnatione uel absolutione contingit.
2 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.Qui pro tribunali cognoscit, non semper tempus iudicati seruat, sed nonnumquam artat, nonnumquam prorogat pro causae qualitate et quantitate uel personarum obsequio uel contumacia. sed perraro intra statutum tempus sententiae exsequentur, ueluti si alimenta constituantur uel minori uiginti quinque annis subuenitur.
3 · Paulus libro septimo decimo ad edictum
pr.Qui damnare potest, is absoluendi quoque potestatem habet.
4 · Ulpianus libro quinquagensimo octauo ad edictum
pr.Si se non optulit procurator, iudicati actio in eum denegabitur et in dominum dabitur: si se optulit, in ipsum dabitur. optulisse autem se liti uidetur non is, qui in rem suam procurator datus sit: nam hic alia ratione recusare iudicati actionem non potest, quia hic non in alienam, sed in suam rem procurator factus est.
1Tutor quoque uel curator in ea condicione sunt, ut non debeant uideri se liti optulisse, idcircoque debet denegari in eos iudicati actio.
2Actor municipum potest rem iudicatam recusare: in municipes enim iudicati actio dabitur.
3Ait praetor: ‘condemnatus ut pecuniam soluat’. a iudicato ergo hoc exigitur, ut pecuniam soluat. quid ergo, si soluere quidem paratus non sit, satisfacere autem paratus sit, quid dicimus? et ait Labeo debuisse hoc quoque adici ‘neque eo nomine satisfaciat’: fieri enim posse, ut idoneum expromissorem habeat. sed ratio pecuniae exigendae haec fuit, quod noluerit praetor obligationes ex obligationibus fieri: idcirco ait ‘ut pecunia soluatur’. ex magna tamen et idonea causa accedendum erit ad Labeonis sententiam.
4Si ex conuentione litigantium cautum sit post rem iudicatam ei, cui quis condemnatus est, eueniet, ut hic et retendatur, si modo nouatio intercessit: ceterum si non nouandi causa id factum est, manebit ordo exsecutionis. sed et si pignora accepta sint uel fideiussores in rem iudicatam, consequens erit dicere non cessare exsecutionem, quippe cum accesserit aliquid rei iudicatae, non sit a re iudicata recessum. idem obseruandum est in eo, cuius procurator condemnatus est.
5Si quis condemnatus sit, ut intra certos dies soluat, unde ei tempus iudicati actionis computamus, utrum ex quo sententia prolata est an uero ex eo, ex quo dies statutus praeteriit? sed si quidem minorem diem statuerit iudex tempore legitimo, repletur ex lege, quod sententiae iudicis deest: sin autem ampliorem numerum dierum sua definitione iudex amplexus est, computabitur reo et legitimum tempus et quod supra id iudex praestitit.
6Condemnatum accipere debemus eum, qui rite condemnatus est, ut sententia ualeat: ceterum si aliqua ratione sententia nullius momenti sit, dicendum est condemnationis uerbum non tenere.
7Soluisse accipere debemus non tantum eum, qui soluit, uerum omnem omnino, qui ea obligatione liberatus est, quae ex causa iudicati descendit.
8Celsus scribit, si noxali condemnatus eum seruum, in quo usus fructus alienus est, noxae dedisti, posse tecum adhuc agi iudicati: sed si usus fructus interierit, liberari ait.
5 · Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum
pr.Ait praetor: ‘cuius de ea re iurisdictio est’. melius scripsisset: ‘cuius de ea re notio est’: etenim notionis nomen etiam ad eos pertineret, qui iurisdictionem non habent, sed habent de quauis alia causa notionem.
1Si iudex aliquem sic condemnet, ut, quod habet ex testamento uel codicillis Maeuii, restitueret Titio, sic accipiendum est, quasi quantitatem nominauit, quae testamento uel codicillis relicta est. sed et si fideicommissum sine scriptura pronuntiatum, idem erit probandum.
6 · Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum
pr.Miles, qui sub armata militia stipendia meruit, condemnatus eatenus, qua facere potest, cogitur soluere.
1Decem aut noxae dedere condemnatus iudicati in decem tenetur: facultatem enim noxae dedendae ex lege accipit. at is, qui stipulatus est decem aut noxae dedere, non potest decem petere, quia in stipulatione singula per se ueniunt ea, quae singula separatim stipulari possumus: at iudicium solius noxae deditionis nullum est, sed pecuniariam condemnationem sequitur. et ideo iudicati decem agitur, his enim solis condemnatur: noxae deditio in solutione est, quae e lege tribuitur.
2Qui iudicati bona auctoritate sua distraxit, furti actione et ui bonorum raptorum ei tenetur.
3Iudicati actio perpetua est et rei persecutionem continet: item heredi et in heredem competit.
7 · Gaius libro ad edictum praetoris urbani titulo de re iudicata
pr.Intra dies constitutos, quamuis iudicati agi non possit, multis tamen modis iudicatum liberari posse hodie non dubitatur, quia constitutorum dierum spatium pro iudicato, non contra iudicatum per legem constitutum est.
8 · Paulus libro quinto ad Plautium
pr.Si homo ex stipulatu petitus post litem contestatam decesserit, absolutionem non faciendam et fructuum rationem habendam placet.
9 · Pomponius libro quinto ex Plautio
pr.Furioso sententia a iudice uel ab arbitro dici non potest.
10 · Marcellus libro secundo digestorum
pr.Qui, cum se pro patre familias fingeret, mutuam pecuniam accepit et exheres a patre uel emancipatus sit, quamuis facere non possit, debet condemnari.
11 · Celsus libro quinto digestorum
pr.Si kalendis fieri aliquid stipulatus sum, nempe quandocumque post kalendas accepto iudicio tanti tamen aestimanda lis est, quanti interfuit mea kalendis id fieri: ex eo enim tempore quidque aestimatur, quod nouissime solui poterit.
12 · Marcellus libro quarto digestorum
pr.In depositi uel commodati iudicio, quamquam dolo aduersarii res absit, condemnato succurri solet, ut ei actionibus suis dominus cedat.
13 · Celsus libro sexto digestorum
pr.Si quis ab alio decem, ab alio satisdari stipulatus est, aestimandum erit, quantum stipulatoris intersit satisdari, idque aut tantundem erit aut minus aut interdum etiam nihil: neque enim uani timoris ulla aestimatio est. uerum sorte soluta nullum iam pretium aestimationis est, aut quantum ex sorte fuerit solutum, tantundem ex aestimatione decedet.
1Si quis promiserit prohibere se, ut aliquid damnum stipulator patiatur, et faciat ne quod ex ea re damnum ita habeatur, facit quod promisit: si minus, quia non facit quod promisit, in pecuniam numeratam condemnatur, sicut euenit in omnibus faciendi obligationibus.
14 · Celsus libro uicensimo quinto digestorum
pr.Quod iussit uetuitue praetor, contrario imperio tollere et remittere licet: de sententiis contra.
15 · Ulpianus libro tertio de officio consulis
pr.A diuo Pio rescriptum est magistratibus populi Romani, ut iudicum a se datorum uel arbitrorum sententiam exsequantur hi qui eos dederunt.
1Sententiam Romae dictam etiam in prouinciis posse praesides, si hoc iussi fuerint, ad finem persequi imperator noster cum patre rescripsit.
2In uenditione itaque pignorum captorum facienda primo quidem res mobiles et animales pignori capi iubent, mox distrahi: quarum pretium si suffecerit, bene est, si non suffecerit, etiam soli pignora capi iubent et distrahi. quod si nulla mouentia sint, a pignoribus soli initium faciunt: sic denique interloqui solent, si mouentia non sint, ut soli quoque capiantur: nam a pignoribus soli initium faciendum non est. quod si nec quae soli sunt sufficiant uel nulla sint soli pignora, tunc peruenietur etiam ad iura. exsequuntur itaque rem iudicatam praesides isto modo.
3Si pignora, quae capta sunt, emptorem non inueniant, rescriptum est ab imperatore nostro et diuo patre eius, ut addicantur ipsi, cui quis condemnatus est, addicantur autem utique ea quantitate quae debetur. nam si creditor maluerit pignora in creditum possidere isque esse contentus, rescriptum est non posse eum quod amplius sibi debetur petere, quia uelut pacto transegisse de credito uidetur, qui contentus fuit pignora possidere, nec posse eum in quantitatem certam pignora tenere et superfluum petere.
4Si rerum, quae pignoris iure captae sunt, controuersia fiat, constitutum est ab imperatore nostro ipsos, qui rem iudicatam exsequuntur, cognoscere debere de proprietate: et si cognouerint eius fuisse qui condemnatus est, rem iudicatam exsequentur. sed sciendum est summatim eos cognoscere debere nec sententiam eorum posse debitori praeiudicare, si forte hi dimittendam eam rem putauerint, quasi eius sit, qui controuersiam mouit, non eius, cuius nomine capta est: nec eum, cui restituta est, statim habere per sententiam debere, si forte iure ordinario coeperit ab eo res peti. sic euenit, ut omnibus integris tantum capioni res iudicata proficiat. sed illud debet dici, ubi controuersia est de pignore, id dimitti debere et capi aliud, si quod est sine controuersia.
5Quod si res sit pignerata, quae pignori capta est, uidendum est, an sic distrahi possit, ut dimisso creditore superfluum in causam iudicati conuertatur. et quamquam non cogatur creditor rem, quam pignori accepit, distrahere: tamen in iudicati exsecutione seruatur, ut, si emptorem inuenerit res quae capta est, qui dimisso priore creditore superfluum soluere sit paratus, admittenda sit huius quoque rei distractio. nec uidetur deterior condicio creditoris fieri suum consecuturi nec prius ius pignoris dimissuri, quam si ei fuerit satisfactum.
6Si post addictum pignus aliqua controuersia emptori moueatur, an sit cognitio eiusdem iudicis, qui sententiam exsecutus fuerit, uidendum est. et cum semel emptio perfecta sit eiusque qui comparauit periculum uertatur, non puto locum esse cognitioni: certe posteaquam inductus est emptor in possessionem, nonne cessabunt partes eorundem iudicum? idemque et si ipsi, cui quis iudicatus est, res fuerit addicta.
7Sed si emptor, cui pignora sunt addicta exsequente iudice, pretium non soluat, utrum aduersus emptorem porrigere manus debeant idem iudices, qui sententiam exsequuntur, uidendum est. et non puto eos ultra procedere: ceterum longe res abibit. quid enim dicemus? condemnabunt emptorem et sic exsequentur aduersus eum sententiam, an statim pro iudicato habebunt? et quid si neget se emisse aut exsoluisse contendat? melius igitur erit, si non se interponant, maxime cum nec habeat actionem aduersus eum is, cui iudicatum fieri desideratur. nec iniuria adficietur: oportet enim res captas pignori et distractas praesenti pecunia distrahi, non sic, ut post tempus pecunia soluatur. certe si se interponant, hactenus debebunt interuenire, ut ipsam rem addictam capiant et distrahant, quasi nondum uinculo pignoris liberatam.
8Sic quoque iudices exsequentur iudicatum, ut nomina iure pignoris capiant, si nihil aliud sit quod capi possit: posse enim nomen iure pignoris capi imperator noster rescripsit.
9Sed utrum confessum nomen tantum capi possit an etiam si neget quis se debere, uideamus. et magis est, ut id dumtaxat capiatur, quod confitetur: ceterum si negetur, aequissimum erit discedi a nomine, nisi forte quis exemplum secutus corporalium pignerum ultra processerit dixeritque ipsos debere iudices de nomine cognoscere, ut cognoscunt de proprietate: sed contra rescriptum est.
10Item quid dicemus? utrum ipsi iudices conuenient nomen exigentque id quod debetur et in causam iudicati conuertent, an uero uendent nomen, ut pignora corporalia solent? et necesse est, ut quod eis facilius uideatur ad rem exsequendam, hoc faciant.
11Sed et si pecunia penes argentarios sit, aeque capi solet. hoc amplius et si penes alium quem, destinata tamen ei, qui condemnatus est, solet pignoris iure capi et conuerti in causam iudicati.
12Praeterea pecuniam quoque depositam nomine condemnati uel in arcam reclusam solent capere, ut iudicato satisfiat. hoc amplius et si pupillaris pecunia in arcam reposita sit ad praediorum comparationem, et citra permissum praetoris ab eo, qui exsequitur iudicatum, solet capi et in causam iudicati conuerti.
16 · Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum
pr.Sunt qui in id quod facere possunt conueniuntur, id est non deducto aere alieno. et quidem sunt hi fere, qui pro socio conueniuntur (socium autem omnium bonorum accipiendum est): item parens:
17 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.patronus patrona liberique eorum et parentes: item maritus de dote in id quod facere potest conuenitur:
18 · Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum
pr.item miles, qui sub armata militia stipendia meruit, condemnatus eatenus, quatenus facere potest, cogitur soluere.
19 · Paulus libro sexto ad Plautium
pr.Inter eos, quibus ex eadem causa debetur, occupantis melior condicio est nec deducitur, quod eiusdem condicionis hominibus debetur, sicuti fit in de peculio actione: nam et hic occupantis melior est causa. sed et si cum patre patronoue agetur, non est deducendum aes alienum, maxime quod eiusdem condicionis personis debebitur, ut liberis libertis.
1Is quoque, qui ex causa donationis conuenitur, in quantum facere potest condemnatur et quidem is solus deducto aere alieno: et inter eos, quibus ex simili causa pecunia debetur, occupantis potior erit causa. immo nec totum quod habet extorquendum ei puto: sed et ipsius ratio habenda est, ne egeat.
20 · Modestinus libro secundo differentiarum
pr.Non tantum dotis nomine maritus in quantum facere possit condemnatur, sed ex aliis quoque contractibus ab uxore iudicio conuentus in quantum facere potest, condemnandus est ex diui Pii constitutione. quod et in persona mulieris aequa lance seruari aequitatis suggerit ratio.
21 · Paulus libro sexto ad Plautium
pr.Sicut autem cum marito agitur, ita et cum socero, ut non ultra facultates damnetur. an si cum socero ex promissione dotis agatur, in id quod facere potest, damnandus sit? quod et id aequum esse uidetur: sed alio iure utimur, ut et Neratius scribit.
22 · Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium
pr.Sed hoc ita accipiendum est, si a socero dos ex promissione petatur soluto matrimonio: uerum si manente matrimonio dos ab eo petatur, succurrendum utique est, ut ne maioris summae condemnetur, quam quantum facere potest.
1Quod autem de sociis dictum est, ut et hi in quantum facere possint condemnentur, causa cognita se facturum praetor edicit. causae cognitio autem in hoc erit, ut neganti se socium esse aut ex doli clausula obligato non succurratur.
23 · Paulus libro sexto ad Plautium
pr.Si cum procuratore mariti de dote actum fuerit, si quidem uiuo marito condemnatio fiet, in quantum facere potest fiet damnatio (nam et defensor mariti in id quod ille facere potest damnatur), mortuo uero marito in solidum.
24 · Pomponius libro quarto ex Plautio
pr.Et si fideiussor acceptus sit rei uel actionis, non proderit, si persona, pro qua fideiussit, in quantum facere potest, condemnanda est.
1Si maritus soluendo non fuerit, licet ipsi marito prosit, quod facere non possit (id enim personae mariti praestatur), heredi eius hoc non prodest.
25 · Paulus libro sexagensimo ad edictum
pr.Sciendum est heredes earum personarum non in id, quod facere possunt, sed in integrum teneri.
26 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.Si conuenerit inter litigatores, quid pronuntietur, non ab re erit iudicem huiusmodi sententiam proferre.
27 · Modestinus libro primo responsorum
pr.Praeses prouinciae usuras usurarum condemnauit contra leges et sacras constitutiones ideoque Lucius Titius contra prolatam sententiam iniustam praesidis appellauit: quaero, cum non secundum legem Titius prouocasset, an exigi possit pecunia secundum condemnationem. Modestinus respondit, si sententiae certa quantitas continetur, nihil proponi, cur iudicati agi non possit.
28 · Modestinus libro duodecimo responsorum
pr.Duo iudices dati diuersas sententias dederunt. Modestinus respondit utramque sententiam in pendenti esse, donec competens iudex unam earum confirmauerit.
29 · Modestinus libro septimo pandectarum
pr.Tempus, quod datur iudicato, etiam heredibus eius ceterisque qui in locum eius succedunt tribuitur (uidelicet quod ex tempore deest), quia causae magis quam personae beneficium praestituitur.
30 · Pomponius libro septimo uariarum lectionum
pr.Cum ex causa donationis promissa pecunia est, si dubium sit, an ea res eo usque donatoris facultates exhaurire possit, ut uix quicquam ei in bonis relictum sit, actio in id quod facere possit danda est, ita ut et ipsi donatori aliquid sufficiens relinquatur. quod maxime inter liberos et parentes obseruandum est.
31 · Callistratus libro secundo cognitionum
pr.Debitoribus non tantum petentibus dies ad soluendum dandi sunt, sed et prorogandi, si res exigat: si qui tamen per contumaciam magis, quam quia non possint explicare pecuniam, differant solutionem, pignoribus captis compellendi sunt ad satisfaciendum ex forma, quam Cassio proconsuli diuus Pius in haec uerba rescripsit: ‘His, qui fatebuntur debere aut ex re iudicata necesse habebunt reddere, tempus ad soluendum detur, quod sufficere pro facultate cuiusque uidebitur: eorum, qui intra diem uel ab initio datum uel ex ea causa postea prorogatum sibi non reddiderint, pignora capi eaque, si intra duos menses non soluerint, uendantur: si quid ex pretiis supersit, reddatur ei, cuius pignora uendita erant’.
32 · Callistratus libro tertio cognitionum
pr.Cum prolatis constitutionibus contra eas pronuntiat iudex, eo quod non existimat causam, de qua iudicat, per eas iuuari, non uidetur contra constitutiones sententiam dedisse. ideoque ab eiusmodi sententia appellandum est: alioquin rei iudicatae stabitur.
33 · Callistratus libro quinto cognitionum
pr.Diuus Hadrianus, aditus per libellum a Iulio Tarentino et indicante eo falsis testimoniis, conspiratione aduersariorum testibus pecunia corruptis, religionem iudicis circumuentam esse, in integrum causam restituendam in haec uerba rescripsit: ‘Exemplum libelli dati mihi a Iulio Tarentino mitti tibi iussi: tu, si tibi probauerit conspiratione aduersariorum et testibus pecunia corruptis oppressum se, et rem seuere uindica et, si qua a iudice tam malo exemplo circumscripto iudicata sunt, in integrum restitue’.
34 · Licinnius Rufinus libro tertio decimo regularum
pr.Si uictum uel stratum inferri quis iudicato non patiatur, utilis in eum poenalis actio danda est uel, ut quidam putant, iniuriarum cum eo agi poterit.
35 · Papirius Iustus constitutionum libro secundo
pr.Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt, quamquam sub obtentu nouorum instrumentorum restitui negotia minime oporteat, tamen in negotio publico ex causa permittere se huiusmodi instrumentis uti.
36 · Paulus libro septimo decimo ad edictum
pr.Pomponius libro trigensimo septimo ad edictum scribit, si uni ex pluribus iudicibus de liberali causa cognoscenti de re non liqueat, ceteri autem consentiant, si is iurauerit sibi non liquere, eo quiescente ceteros, qui consentiant, sententiam proferre, quia, etsi dissentiret, plurium sententia optineret.
37 · Marcellus libro tertio digestorum
pr.Tunc autem uniuersi iudices intelleguntur iudicare, cum omnes adsunt.
38 · Paulus libro septimo decimo ad edictum
pr.Inter pares numero iudices si dissonae sententiae proferantur, in liberalibus quidem causis, secundum quod a diuo Pio constitutum est, pro libertate statutum optinet, in aliis autem causis pro reo. quod et in iudiciis publicis optinere oportet.
1Si diuersis summis condemnent iudices, minimam spectandam esse Iulianus scribit.
39 · Celsus libro tertio digestorum
pr.Duo ex tribus iudicibus uno absente iudicare non possunt, quippe omnes iudicare iussi sunt. sed si adsit et contra sentiat, statur duorum sententiae: quid enim minus uerum est omnes iudicasse?
40 · Papinianus libro decimo responsorum
pr.Commodis praemiorum, quae propter coronas sacras praestantur, condemnato placuit interdici et eam pecuniam iure pignoris in causam iudicati capi.
41 · Paulus libro quarto decimo quaestionum
pr.Nesennius Apollinaris: si te donaturum mihi delegauero creditori meo, an in solidum conueniendus sis? et si in solidum conueniendus, an diuersum putes, si non creditori meo, sed ei, cui donare uolebam, te delegauero? et quid de eo, qui pro muliere, cui donare uolebat, marito eius dotem promiserit? respondit: nulla creditor exceptione summoueretur, licet is, qui ei delegatus est, poterit uti aduersus eum, cuius nomine promisit: cui similis est maritus, maxime si constante matrimonio petat. et sicut heres donatoris in solidum condemnatur et ipse fideiussor, quem in donando adhibuit, ita et ei, cui non donauit, in solidum condemnatur.
1Fundum quis donauit: si non restituat, ut quiuis possessor damnandus est: si autem fundum restituit, fructuum nomine, si non eos consumpsit, in solidum condemnandus est: potuit enim non periclitari, si statim restituisset: si dolo desiit possidere, in litem iurabitur et tanti sequetur condemnatio.
2In solidum condemnatus donator actione iudicati, nisi in quantum facere potest, non tenetur beneficio constitutionis.
42 · Paulus libro tertio responsorum
pr.Paulus respondit rescindere quidem sententiam suam praecedentem praetorem non posse, reliqua autem, quae ad consequentiam quidem iam statutorum pertinent, priori tamen sententiae desunt, circa condemnandum reum uel absoluendum debere supplere, scilicet eodem die.
43 · Paulus libro sexto decimo responsorum
pr.Paulus respondit eos, qui una sententia in unam quantitatem condemnati sunt, pro portione uirili ex causa iudicati conueniri, et si ex sententia aduersus tres dicta Titius portionem sibi competentem exsoluit, ex persona ceterorum ex eadem sententia conueniri eum non posse.
44 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Ex contractu paterno actum est cum pupilla tutore auctore et condemnata est: postea tutores abstinuerunt eam bonis paternis et ita bona defuncti ad substitutum uel ad coheredes peruenerunt: quaeritur, an hi ex causa iudicati teneantur. rescripsit dandam in eos actionem, nisi culpa tutorum pupilla condemnata est.
45 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Acta apud se habita, si partes consentiant et iudex hoc permiserit, potest iubere ea die circumduci, nisi uel negotium uel lis terminata est.
1De amplianda uel minuenda poena damnatorum post sententiam dictam sine principali auctoritate nihil est statuendum.
2Contra indefensos minores tutorem uel curatorem non habentes nulla sententia proferenda est.
46 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.Actorum uerba emendare tenore sententiae perseuerante non est prohibitum.
47 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.De unoquoque negotio praesentibus omnibus, quos causa contingit, iudicari oportet: aliter enim iudicatum tantum inter praesentes tenet.
1Qui apud fiscum causam defendere saepius conuenti neglexerint, rebus iudicatis subiciendi sunt. quod eo apparet, si saepe conuenti praesentiam suam facere noluerint.
48 · Tryphoninus libro secundo disputationum
pr.Decreta a praetoribus Latine interponi debent.
49 · Paulus libro secundo manualium
pr.Et exheredatum uel eum, qui se paterna hereditate abstinuit, nec ex ipsius contractu nisi id quod facere potest condemnandum. quemadmodum autem facere posse credatur, uidendum est, utrum deducto omni aere alieno, ut is, qui ex donatione conuenitur, an ut maritus et patronus nullo deducto aere alieno. et indubitati iuris est ad similitudinem uiri et patroni eum detrahendum: pinguius enim donatori succurrere debemus quam ei, qui uerum debitum persoluere compellitur,
50 · Tryphoninus libro duodecimo disputationum
pr.ne liberalitate sua inops fieri periclitetur.
51 · Paulus libro secundo manualium
pr.Si quis dolo fecerit, ut bona eius uenirent, in solidum tenetur.
1Si quis creditorem missum in possessionem rei seruandae causa non admiserit, si uenditor praestiterit creditori, quanti eius interfuerit, quaesitum est an debitor liberetur. et puto improbum esse eum, qui uelit iterum consequi quod accepit.
52 · Tryphoninus libro duodecimo disputationum
pr.Si rerum amotarum cum uiro agatur, quamquam uideatur ea quoque actio praecedentis societatis uitae causam habuisse, in solidum condemnari debet, quoniam ex male contractu et delicto oritur.
53 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Contumacia eorum, qui ius dicenti non obtemperant, litis damno coercetur.
1Contumax est, qui tribus edictis propositis uel uno pro tribus, quod uulgo peremptorium appellatur. litteris euocatus praesentiam sui facere contemnet.
2Poenam contumacis non patitur, quem aduersa ualetudo uel maioris causae occupatio defendit.
3Contumaces non uidentur, nisi qui, cum oboedire deberent, non obsequuntur, id est qui ad iurisdictionem eius, cui negant obsequi, pertinent.
54 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Contra pupillum indefensum eumque, qui rei publicae causa abest, uel minorem uiginti quinque annis propositum peremptorium nihil momenti habet.
1Is, qui ad maius auditorium uocatus est, si litem inchoatam deseruit, contumax non uidetur.
55 · Ulpianus libro quinquagensimo primo ad Sabinum
pr.Iudex posteaquam semel sententiam dixit, postea iudex esse desinit: et hoc iure utimur, ut iudex, qui semel uel pluris uel minoris condemnauit, amplius corrigere sententiam suam non possit: semel enim male seu bene officio functus est.
56 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Post rem iudicatam uel iureiurando decisam uel confessionem in iure factam nihil quaeritur post orationem diui marci, quia in iure confessi pro iudicatis habentur.
57 · Ulpianus libro secundo disputationum
pr.Quidam consulebat, an ualeret sententia a minore uiginti quinque annis iudice data. et aequissimum est tueri sententiam ab eo dictam, nisi minor decem et octo annis sit. certe si magistratum minor gerit, dicendum est iurisdictionem eius non improbari. et si forte ex consensu iudex minor datus sit scientibus his, qui in eum consentiebant, rectissime dicitur ualere sententiam. proinde si minor praetor, si consul ius dixerit sententiamue protulerit, ualebit: princeps enim, qui ei magistratum dedit, omnia gerere decreuit.
58 · Ulpianus libro septimo disputationum
pr.Si, cum nulla sententia praecessisset, capta sunt et distracta pignora, possunt reuocari.
59 · Ulpianus libro quarto de omnibus tribunalibus
pr.In summa sufficiet, si expresserit iudex summam in sententia soluique iusserit uel praestari uel quo alio uerbo hoc significauerit.
1Amplius est rescriptum, etsi in sententia non sit summa adiecta, si tamen is qui petit summam expresserit et iudex ait: ‘solue, quod petitum est’ uel ‘quantum petitum est’, ualere sententiam.
2Qui sortis quidem condemnationem faciunt, de usuris autem ita pronuntiant ‘usurae si quae competunt’ uel ‘quae competunt, ut praestentur’, non recte pronuntiant: debent enim de usuris quoque cognoscere et certam facere condemnationem.
3Si quis ex edicto peremptorio post mortem sit condemnatus, non ualet sententia, quia morte rei peremptorium soluitur. ideoque, ut in re integra, de causa notio praestabitur et quod optimum patuerit, statuetur.
60 · Iulianus libro quinto digestorum
pr.Quaesitum est, cum alter ex litigatoribus febricitans discessisset et iudex absente eo pronuntiasset, an iure uideretur pronuntiasse. respondit: morbus sonticus etiam inuitis litigatoribus ac iudice diem differt. sonticus autem existimandus est, qui cuiusque rei agendae impedimento est. litiganti porro quid magis impedimento est, quam motus corporis contra naturam, quem febrem appellant? igitur si rei iudicandae tempore alter ex litigatoribus febrem habuit, res non uidetur iudicata. potest tamen dici esse aliquam et febrium differentiam: nam si quis sanus alias ac robustus tempore iudicandi leuissima febre correptus fuerit, aut si quis tam ueterem quartanam habeat, ut in ea omnibus negotiis superesse soleat, poterit dici morbum sonticum non habere.
61 · Iulianus libro quadragensimo quinto digestorum
pr.In iudicati actione non prius ratio haberi debet eius, cui prior reus condemnatus fuerit.
62 · Alfenus Uarus libro sexto digestorum a Paulo epitomatorum
pr.Cum quaerebatur, iudex, si perperam iudicasset, an posset eodem die iterum iudicare, respondit non posse.
63 · Macer libro secundo de appellationibus
pr.Saepe constitutum est res inter alios iudicatas aliis non praeiudicare. quod tamen quandam distinctionem habet: nam sententia inter alios dicta aliis quibusdam etiam scientibus obest, quibusdam uero, etiamsi contra ipsos iudicatum sit, nihil nocet. nam scientibus nihil praeiudicat, ueluti si ex duobus heredibus debitoris alter condemnatur: nam alteri integra defensio est, etiamsi cum coherede suo agi scierit. item si ex duobus petitoribus alter uictus adquieuerit, alterius petitioni non praeiudicatur: idque ita rescriptum est. scientibus sententia, quae inter alios data est, obest, cum quis de ea re, cuius actio uel defensio primum sibi competit, sequentem agere patiatur, ueluti si creditor experiri passus sit debitorem de proprietate pignoris, aut maritus socerum uel uxorem de proprietate rei in dote acceptae, aut possessor uenditorem de proprietate rei emptae: et haec ita ex multis constitutionibus intellegenda sunt. cur autem his quidem scientia nocet, superioribus uero non nocet, illa ratio est, quod qui scit coheredem suum agere, prohibere eum, quo minus uti uelit propria actione uel defensione utatur, non potest: is uero, qui priorem dominum defendere causam patitur, ideo propter scientiam praescriptione rei quamuis inter alios iudicatae summouetur, quia ex uoluntate eius de iure, quod ex persona agentis habuit, iudicatum est. nam et si libertus meus me interueniente seruus uel libertus alterius iudicetur, mihi praeiudicatur. diuersa causa est, si fundum a te Titius petierit, quem ego quoque, sed non ex persona Titii ad me pertinere dico: nam quamuis contra Titium me sciente iudicatum sit, nullum tamen praeiudicium patior, quia neque ex eo iure, quo Titius uictus est, uindico, neque potui Titio intercedere, quo minus iure suo utatur, sicuti et de coherede supra diximus.
64 · Scaeuola libro uicensimo quinto digestorum
pr.Negotiorum gestorum condemnatus appellauit et diu negotium tractum est: quaesitum est appellatione eius iniusta pronuntiata, an, quo tardius iudicatum sit, usurae pecuniae in condemnatum deductae medii temporis debeantur. respondit secundum ea quae proponentur dandam utilem actionem.