D. 41.10PRO SUO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Pro suo possessio talis est. cum dominium nobis adquiri putamus, et ex ea causa possidemus, ex qua adquiritur, et praeterea pro suo: ut puta ex causa emptionis et pro emptore et pro suo possideo, item donata uel legata uel pro donato uel pro legato etiam pro suo possideo.
1Sed si res mihi ex causa iusta puta emptionis tradita sit et usucapiam, incipio quidem et ante usucapionem pro meo possidere. sed an desinam ex causa emptionis post usucapionem, dubitatur: et Mauricianus dicitur existimasse non desinere.
2 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Est species possessionis, quae uocatur pro suo. hoc enim modo possidemus omnia, quae mari terra caelo capimus aut quae alluuione fluminum nostra fiunt. item quae ex rebus alieno nomine possessis nata possidemus, ueluti partum hereditariae aut emptae ancillae, pro nostro possidemus: similiter fructus rei emptae aut donatae aut quae in hereditate inuenta est.
3 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum
pr.Hominem, quem ex stipulatione te mihi debere falso existimabas, tradidisti mihi: si scissem mihi nihil debere, usu eum non capiam: quod si nescio, uerius est, ut usucapiam, quia ipsa traditio ex causa, quam ueram esse existimo, sufficit ad efficiendum, ut id quod mihi traditum est pro meo possideam. et ita Neratius scripsit idque uerum puto.
4 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum
pr.Si ancillam furtiuam emisti fide bona ex ea natum et apud te conceptum est ita possedisti, ut intra constitutum usucapioni tempus cognosceres matrem eius furtiuam esse, Trebatius omni modo, quod ita possessum esset, usucaptum esse. ego sic puto distinguendum, ut, si nescieris intra statutum tempus, cuius id mancipium esset, aut si scieris neque potueris certiorem dominum facere, aut si potueris quoque et feceris certiorem, usucaperes: sin uero, cum scires et posses, non feceris certiorem, contra esse: tum enim clam possedisse uideberis, neque idem et pro suo et clam possidere potest.
1Si pater cum filiis bona quae habebat partitus sit ex ea causa post mortem patris ea teneant, quod inter eos conueniret, ut ea diuisio rata esset: usucapio his procedet pro suo in his rebus, quae alienae in bonis patris inueniuntur.
2Quod legatum non sit, ab herede tamen perperam traditum sit, placet a legatario usucapi, quia pro suo possidet.
5 · Neratius libro quinto membranarum
pr.Usucapio rerum, etiam ex aliis causis concessa interim, propter ea, quae nostra existimantes possideremus, constituta est, ut aliquis litium finis esset.
1Sed id, quod quis, cum suum esse existimaret, possederit, usucapiet, etiamsi falsa fuerit eius existimatio. quod tamen ita interpretandum est, ut probabilis error possidentis usucapioni non obstet, ueluti si ob id aliquid possideam, quod seruum meum aut eius, cuius in locum hereditario iure successi, emisse id falso existimem, quia in alieni facti ignorantia tolerabilis error est.