D. 41.9PRO DOTE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigensimo primo ad Sabinum
pr.Titulus est usucapionis et quidem iustissimus, qui appellatur pro dote, ut, qui in dotem rem accipiat, usucapere possit spatio sollemni, quo solent, qui pro emptore usucapiunt.
1Et nihil refert, singulae res an pariter uniuersae in dotem darentur.
2Et primum de tempore uideamus, quando pro dote quis usucapere possit, utrum post tempora nuptiarum an uero et ante nuptias. est quaestio uolgata, an sponsus possit (hoc est qui nondum maritus est) rem pro dote usucapere. et Iulianus inquit, si sponsa sponso ea mente tradiderit res, ut non ante eius fieri uellet, quam nuptiae secutae sint, usu quoque capio cessabit: si tamen non euidenter id actum fuerit, credendum esse id agi Iulianus ait, ut statim res eius fiant et, si alienae sint, usucapi possint: quae sententia mihi probabilis uidetur. ante nuptias autem non pro dote usucapit, sed pro suo.
3Constante autem matrimonio pro dote usucapio inter eos locum habet, inter quos est matrimonium: ceterum si cesset matrimonium, Cassius ait cessare usucapionem, quia et dos nulla sit.
4Idem scribit et si putauit maritus esse sibi matrimonium, cum non esset, usucapere eum non posse, quia nulla dos sit: quae sententia habet rationem.
2 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Si aestimata res ante nuptias tradita sit, nec pro emptore nec pro suo ante nuptias usucapietur.
3 · Scaeuola libro uicensimo quinto digestorum
pr.Duae filiae intestato patri heredes exstiterunt et mancipia communia singulae in dotem dederunt et post aliquot annos morte patris familiae herciscundae iudicium inter eas dictatum est. quaesitum est, cum mariti bona fide mancipia in dotem accepta ut dotalia multis annis possederunt, an usucepisse uideantur, si qui accipiebant, dantis credidissent esse. respondit nihil proponi, cur non usucepissent.