D. 41.8PRO LEGATO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexto disputationum
pr.Legatorum nomine is uidetur possidere cui legatum est: pro legato enim possessio et usucapio nulli alii, quam cui legatum est, competit.
2 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Si possideam aliquam rem, quam putabam mihi legatam, cum non esset, pro legato non usucapiam:
3 · Papinianus libro uicensimo tertio quaestionum
pr.non magis quam si quis emptum existimet, quod non emerit.
4 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Pro legato potest usucapi, si res aliena legata sit aut testatoris quidem sit, sed adempta codicillis ignoratur: in horum enim persona subest iusta causa, quae sufficit ad usucapionem. idem potest dici et si in nomine erit dubitatio, ueluti si Titio legatum sit, cum sint duo Titii, ut alter eorum de se cogitatum existimauerit.
5 · Iauolenus libro septimo ex Cassio
pr.Ea res, quae legati nomine tradita est, quamuis dominus eius uiuat, legatorum tamen nomine usucapietur,
6 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum
pr.si is, cui tradita est, mortui esse existimauerit.
7 · Iauolenus libro septimo ex Cassio
pr.Nemo potest legatorum nomine usucapere nisi is, cum quo testamenti factio est, quia ea possessio ex iure testamenti proficiscitur.
8 · Papinianus libro uicensimo tertio quaestionum
pr.Si non traditam possessionem ingrediatur sine uitio legatarius, legatae rei usucapio competit.
9 · Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum
pr.Pro legato usucapit, cui recte legatum relictum est: sed et si non iure legatum relinquatur uel legatum ademptum est, pro legato usucapi post magnas uarietates optinuit.