IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 41

D. 41.7PRO DERELICTO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.Si res pro derelicto habita sit, statim nostra esse desinit et occupantis statim fit, quia isdem modis res desinunt esse nostrae, quibus adquiruntur.

2 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum

pr.Pro derelicto rem a domino habitam si sciamus, possumus adquirere.

1Sed Proculus non desinere eam rem domini esse, nisi ab alio possessa fuerit: Iulianus desinere quidem omittentis esse, non fieri autem alterius, nisi possessa fuerit, et recte.

3 · Modestinus libro sexto differentiarum

pr.An pars pro derelicto haberi possit, quaeri solet. et quidem si in re communi socius partem suam reliquerit, eius esse desinit, ut hoc sit in parte, quod in toto: atquin totius rei dominus efficere non potest, ut partem retineat, partem pro derelicto habeat.

4 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Id, quod pro derelicto habitum est et haberi putamus, usucapere possumus, etiam si ignoramus, a quo derelictum sit.

5 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum

pr.Si id, quod pro derelicto habitum possidebas, ego sciens in ea causa esse abs te emerim, me usucapturum constat nec obstare, quod in bonis tuis non fuerit: nam et si tibi rem ab uxore donatam sciens emero, quia quasi uolente et concedente domino id faceres, idem iuris est.

1Id, quod quis pro derelicto habuerit, continuo meum fit: sicuti cum quis aes sparserit aut aues amiserit, quamuis incertae personae uoluerit eas esse, tamen eius fierent, cui casus tulerit ea, quae, cum quis pro derelicto habeat, simul intellegitur uoluisse alicuius fieri.

6 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem

pr.Nemo potest pro derelicto usucapere, qui falso existimauerit rem pro derelicto habitam esse.

7 · Iulianus libro secundo ex Minicio

pr.Si quis merces ex naue iactatas inuenisset, num ideo usucapere non possit, quia non uiderentur derelictae, quaeritur. sed uerius est eum pro derelicto usucapere non posse.

8 · Paulus libro octauo decimo responsorum

pr.Sempronius Thetidi status quaestionem facere temptabat, quasi de serua sua nata sit. qui iam testato conuentus a Procula nutrice Thetidis in soluendis alimentis respondit non se habere, unde alimenta eiusdem exsoluat, sed debere eam patri suo restituere Lucio Titio: idque ex illa in testationem redegisset, ut postea nullam quaestionem pateretur ab eodem Sempronio, Lucius Titius Seiae Proculae solutis alimentis puellam uindicta manumisit: quaero, an possit rescindi libertas Thetidis. Paulus respondit, quoniam dominus ancillae, ex qua Thetis nata est, Thetidem pro derelicto habuisse uidetur, potuisse eam a Lucio Titio ad libertatem perduci.