IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 41

D. 41.6PRO DONATO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum

pr.Pro donato is usucapit, cui donationis causa res tradita est: nec sufficit opinari, sed et donatum esse oportet.

1Si pater filio quem in potestate habet donet, deinde decedat, filius pro donato non capiet usu, quoniam nulla donatio fuit.

2Si inter uirum et uxorem donatio facta sit, cessat usucapio. item si uir uxori rem donauerit et diuortium intercesserit, cessare usucapionem Cassius respondit, quoniam non possit causam possessionis sibi ipsa mutare: alias ait post diuortium ita usucapturam, si eam maritus concesserit, quasi nunc donasse intellegatur. possidere autem uxorem rem a uiro donatam Iulianus putat.

2 · Marcellus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Si is, qui alienam rem donauerit, reuocare constituerit donationem, etiamsi iudicium ediderit remque coeperit uindicare, curret usucapio.

3 · Pomponius libro uigensimo quarto ad Quintum Mucium

pr.Si uir uxori uel uxor uiro donauerit, si aliena res donata fuerit, uerum est, quod Trebatius putabat, si pauperior is qui donasset non fieret, usucapionem possidenti procedere.

4 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum

pr.Si pater filiae donauerit, quae in potestate eius erat, et eam exheredauerit: si id heres eius ratum habeat, exinde ea usucapiet donationem, qua ex die ratam heres donationem habuerit.

5 · Scaeuola libro quinto responsorum

pr.Qui pro donato coeperat usucapere, manumittendo nihil egit, quia nec dominium nanctus fuerit: quaesitum est, an usucapere desierit. respondi eum de quo quaeritur omississe uideri possessionem et ideo usucapionem interruptam.

6 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Donationis causa facta uenditione non pro emptore, sed pro donato res tradita usucapitur.