D. 41.5PRO HEREDE UEL PRO POSSESSORE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum
pr.Pro herede ex uiui bonis nihil usucapi potest, etiamsi possessor mortui rem fuisse existimauerit.
2 · Iulianus libro quadragensimo quarto digestorum
pr.Qui legatorum seruandorum causa in possessionem mittitur, non interpellat possessionem eius, qui pro herede usucapit: custodiae enim causa rem tenet. quid ergo est? etiam impleta usucapione ius pignoris retinebit, ut non prius discedat, quam si solutum ei legatum fuerit aut eo nomine satisdatum.
1Quod uolgo respondetur causam possessionis neminem sibi mutare posse, sic accipiendum est, ut possessio non solum ciuilis, sed etiam naturalis intellegatur. et propterea responsum est neque colonum neque eum, apud quem res deposita aut cui commodata est, lucri faciendi causa pro herede usucapere posse.
2Filium quoque donatam rem a patre pro herede negauit usucapere Seruius, scilicet qui existimabat naturalem possessionem penes eum fuisse uiuo patre. cui consequens est, ut filius a patre heres institutus res hereditarias a patre sibi donatas pro parte coheredum usucapere non possit.
3 · Pomponius libro uicensimo tertio ad Quintum Mucium
pr.Plerique putauerunt, si heres sim et putem rem aliquam ex hereditate esse quae non sit, posse me usucapere.
4 · Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Constat eum, qui testamenti factionem habet, pro herede usucapere posse.