IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 41

D. 41.4PRO EMPTORE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale

pr.Possessor, qui litis aestimationem optulit, pro emptore incipit possidere.

2 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum

pr.Pro emptore possidet, qui re uera emit, nec sufficit tantum in ea opinione esse eum, ut putet se pro emptore possidere, sed debet etiam subesse causa emptionis. si tamen existimans me debere tibi ignoranti tradam, usucapies. quare ergo et si putem me uendidisse et tradam, non capies usu? scilicet quia in ceteris contractibus sufficit traditionis tempus, sic denique si sciens stipuler rem alienam, usucapiam, si, cum traditur mihi, existimem illius esse: at in emptione et illud tempus inspicitur, quo contrahitur: igitur et bona fide emisse debet et possessionem bona fide adeptus esse.

1Separata est causa possessionis et usucapionis: nam uere dicitur quis emisse, sed mala fide: quemadmodum qui sciens alienam rem emit, pro emptore possidet, licet usu non capiat.

2Si sub condicione emptio facta sit, pendente condicione emptor usu non capit. idemque est et si putet condicionem extitisse, quae nondum exstitit: similis est enim ei, qui putat se emisse. contra si exstitit et ignoret, potest dici secundum Sabinum, qui potius substantiam intuetur quam opinionem, usucapere eum. est tamen nonnulla diuersitas, quod ibi, cum rem putat alienam, quae sit uenditoris, affectionem emptoris habeat, at cum nondum putat condicionem exstitisse, quasi nondum putat sibi emisse. quod apertius quaeri potest, si, cum defunctus emisset, heredi eius tradatur, qui nesciat defunctum emisse, sed ex alia causa sibi tradi, an usucapio cesset.

3Sabinus, si sic empta sit, ut, nisi pecunia intra diem certum soluta esset, inempta res fieret, non usucapturum nisi persoluta pecunia. sed uideamus, utrum condicio sit hoc an conuentio: si conuentio est, magis resoluetur quam implebitur.

4Si in diem addictio facta sit, id est nisi si quis meliorem condicionem attulerit, perfectam esse emptionem et fructus emptoris effici et usucapionem procedere Iulianus putabat: alii et hanc sub condicione esse contractam, ille non contrahi, sed resolui dicebat, quae sententia uera est.

5Sed et illa emptio pura est, ubi conuenit, ut, si displicuerit intra diem certum, inempta sit.

6Cum Stichum emissem, Dama per ignorantiam mihi pro eo traditus est. Priscus ait usu me eum non capturum, quia id, quod emptum non sit, pro emptore usucapi non potest: sed si fundus emptus sit et ampliores fines possessi sint, totum longo tempore capi, quoniam uniuersitas eius possideatur, non singulae partes.

7Eius bona emisti, apud quem mancipia deposita erant: Trebatius ait usu te non capturum, quia empta non sint.

8Tutor ex pupilli auctione rem, quam eius putabat esse, emit. Seruius ait posse eum usucapere: in cuius opinionem decursum est eo, quod deterior causa pupilli non fit, si propius habeat emptorem, et, si minoris emerit, tutelae iudicio tenebitur ac si alii minoris addixisset: idque et a diuo Traiano constitutum dicitur.

9Procuratorem quoque, qui ex auctione, quam mandatu domini facit, emerit, plerique putant utilitatis causa pro emptore usucapturum. idem potest dici et si negotia domini gerens ignorantis emerit propter eandem utilitatem.

10Si seruus tuus peculiari nomine emat rem, quam scit alienam, licet tu ignores alienam esse, tamen usu non capies.

11Celsus scribit, si seruus meus peculiari nomine apiscatur possessionem, id etiam ignorantem me usucapere: quod si non peculiari nomine, non nisi scientem me: et si uitiose coeperit possidere, meam uitiosam esse possessionem.

12Pomponius quoque in his, quae nomine domini possideantur, domini potius quam serui uoluntatem spectandam ait: quod si peculiari, tunc mentem serui quaerendam. et si seruus mala fide possideat eaque dominus nanctus sit, ut suo nomine possideat, adempto puta peculio, dicendum est, ut eadem causa sit possessionis et ideo usucapio ei non magis procedat.

13Si seruus bona fide emerit peculiari nomine, ego ubi primum cognoui sciam alienam, processuram usucapionem Celsus ait: initium enim possessionis sine uitio fuisse: sed si eo tempore quo emit, quamquam id bona fide faciat, ego alienam rem esse sciam, usu me non capturum.

14Et si quod non bona fide seruus meus emerit, in pactionem libertatis mihi dederit, non ideo me magis usucapturum: durare enim primam causam possessionis idem Celsus ait.

15Si a pupillo emero sine tutoris auctoritate, quem puberem esse putem, dicimus usucapionem sequi, ut hic plus sit in re quam in existimatione: quod si scias pupillum esse, putes tamen pupillis licere res suas sine tutoris auctoritate administrare, non capies usu, quia iuris error nulli prodest.

16Si a furioso, quem putem sanae mentis, emero, constitit usucapere utilitatis causa me posse, quamuis nulla esset emptio et ideo neque de euictione actio nascitur mihi nec Publiciana competit nec accessio possessionis.

17Si eam rem, quam pro emptore usucapiebas, scienti mihi alienam esse uendideris, non capiam usu.

18Etiam heredi ulteriori defuncti possessio proderit, quamuis medius heres possessionem eius nanctus non sit.

19Si defunctus bona fide emerit, usucapietur res, quamuis heres scit alienam esse. hoc et in bonorum possessore et in fideicommissariis, quibus ex Trebelliano restituitur hereditas, ceterisque praetoriis successoribus obseruatum est.

20Emptori tempus uenditoris ad usucapionem procedit.

21Si rem alienam emero et, cum usucaperem, eandem rem dominus a me petierit, non interpellari usucapionem meam litis contestatione. sed si litis aestimationem sufferre maluerim, ait Iulianus causam possessionis mutari ei, qui litis aestimationem sustulerit, idemque esse, si dominus ei, qui rem emisset a non domino, donasset: eaque sententia uera est.

3 · Ulpianus libro septuagensimo quinto ad edictum

pr.Litis aestimatio similis est emptioni.

4 · Iauolenus libro secundo ex Plautio

pr.Emptor fundi partem eius alienam esse non ignorauerat: responsum est nihil eum ex eo fundo longa possessione capturum. quod ita uerum esse existimo, si, quae pars aliena esset in eo fundo, emptor ignorauerat: quod si certum locum esse sciret, reliquas partes longa possessione capi posse non dubito.

1Idem iuris est, si is, qui totum fundum emebat, pro indiuiso partem aliquam alienam esse scit: eam enim dumtaxat non capiet, ceterarum partium non impedietur longa possessione capio.

5 · Modestinus libro decimo pandectarum

pr.Si rem, quam tibi pigneraui, subripuero, eamque distraxero, de usucapione dubitatum est: et uerius est utiliter cedere tempora usucapionis.

6 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum

pr.Qui, cum pro herede uel pro emptore usucaperet, precario rogauit, usucapere non potest: quid porro inter eas res interest, cum utrubique desinat ex prima causa possidere, qui precario uult habere?

1Si ex decem seruis, quos emerim, aliquos putem alienos et qui sint sciam, reliquos usucapiam: quod si ignorem, qui sint alieni, neminem usucapere possum.

2Post mortem eius, qui hominem emerit, expleto tempore, quod defuisset ad usucapionem, quamuis eum hominem heres possidere non coepisset, fiet tamen eius: sed ita hoc, si nemo eum possedisset.

7 · Iulianus libro quadragensimo quarto digestorum

pr.Qui fundum pro emptore possidebat, antequam diutinam possessionem impleret, decessit: serui, qui in possessionem relicti fuerant, discesserunt relinquendae eius gratia: quaesitum est, an nihilo minus heredi tempus longae possessionis procedere potest. respondit etiam discedentibus seruis hoc tempus heredi procedere.

1Si fundum Cornelianum pro emptore longa possessione capiam et partem ex uicini fundo ei adiciam, utrum eam quoque partem reliquo tempore pro emptore capiam an integro statuto tempore? respondi: partes, quae emptioni fundi adiciuntur, propriam ac separatam condicionem habent, et ideo possessionem quoque earum separatim nancisci oportere et longam possessionem earum integro statuto tempore impleri.

2Seruus meus Titio mandauit, ut fundum ei emeret, eique manumisso Titius possessionem tradidit: quaesitum est, an longa possessione caperet. respondit, si seruus meus mandauerit Titio, ut fundum emeret, et manumisso ei Titius fundum tradiderit, cum putaret peculium ei concessum esse uel etiam cum ignoraret peculium concessum non esse, nihilo minus seruum diutina possessione capere, quia aut scit seruus peculium sibi concessum non esse aut scire debet et per hoc similis est ei, qui se creditorem esse simulat. quod si scierit Titius peculium manumisso concessum non esse, donare potius quam indebitum fundum soluere intellegendus est.

3Si tutor rem pupilli subripuerit et uendiderit, usucapio non contingit, priusquam res in potestatem pupilli redeat: nam tutor in re pupilli tunc domini loco habetur, cum tutelam administrat, non cum pupillum spoliat.

4Qui bona fide alienum fundum emit et possessionem eius amisit, deinde eo tempore adprehendisset, quo scit rem alienam esse, non capiet longo tempore, quia initium secundae possessionis uitio non carebit, nec similis est ei, qui emptionis quidem tempore putat fundum uendentis esse, sed cum traditur, scit alienum esse: cum enim semel amissa fuerit possessio, initium rursus reciperatae possessionis spectari oportet. quare si eo tempore redhibeatur homo, quo emptor scit alienum esse, usucapio non contingit, quamuis antequam uenderet, in ea causa fuerit, ut usucaperet. idem iuris est in eo, qui de fundo deiectus possessionem per interdictum reciperauit sciens iam alienum esse.

5Qui sciens emit ab eo, quem praetor ut suspectum heredem deminuere uetuit, usu non capiet.

6Procurator tuus si fundum, quem centum aureis uendere poterat, addixerit triginta aureis in hoc solum, ut te damno adficeret, ignorante emptore, dubitari non oportet, quin emptor longo tempore capiat: nam et cum sciens quis alienum fundum uendidit ignoranti, non interpellatur longa possessio. quod si emptor cum procuratore collusit et eum praemio corrupit, quo uilius mercaretur, non intellegetur bonae fidei emptor nec longo tempore capiet: et si aduersus petentem dominum uti coeperit exceptione rei uoluntate eius uenditae, replicationem doli utilem futuram esse.

7Furtiua res non intellegitur redisse in domini potestatem, quamuis possideret eam, si modo ignorauerit subreptam sibi esse: si igitur seruum, qui tibi subreptus erat, ignoranti tibi tuum esse pignori dedero et soluta pecunia eum Titio uendidero, Titius usucapere non poterit.

8Liber homo, qui bona fide nobis seruit, isdem modis ex re nostra adquirit nobis, quibus per seruum nostrum adquirere solemus: quare sicut traditione, ita usucapione rem nostram faciemus interueniente libera persona, et si peculii nomine, quod nos sequi debet, emptio contracta fuerit, etiam ignorantes usucapiemus.

8 · Iulianus libro secundo ex Minicio

pr.Si quis, cum sciret uenditorem pecuniam statim consumpturum, seruos ab eo emisset, plerique responderunt eum nihilo minus bona fide emptorem esse, idque uerius est: quomodo enim mala fide emisse uidetur, qui a domino emit? nisi forte et is, qui a luxurioso et protinus scorto daturo pecuniam seruos emit, non usucapiet.

9 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem

pr.Qui ob pactionem libertatis ancillam furtiuam a seruo accepit, potest partum eius quasi emptor usucapere.

10 · Iulianus libro secundo ad Minicium

pr.Seruus domino ancillam, quam subripuerat, pro capite suo dedit: ea concepit: quaesitum est, an dominus eum partum usucapere possit. respondit: hic dominus quasi emptor partum usucapere potest, namque res ei abest pro hac muliere et genere quodammodo uenditio inter seruum et dominum contracta est.

11 · Africanus libro septimo quaestionum

pr.Quod uolgo traditum est eum, qui existimat se quid emisse nec emerit, non posse pro emptore usucapere, hactenus uerum esse ait, si nullam iustam causam eius erroris emptor habeat: nam si forte seruus uel procurator, cui emendam rem mandasset, persuaserit ei se emisse atque ita tradiderit, magis esse, ut usucapio sequatur.

12 · Papinianus libro decimo responsorum

pr.Misso legatario in possessionem res pro emptore usucapiuntur salua praetorii pignoris causa.

13 · Scaeuola libro quinto responsorum

pr.Alienam aream bona fide emit et ante impletam diutinam possessionem aedificare coepit: ei denuntiante domino soli intra tempora diutinae possessionis, perseuerauit: quaero, utrum interpellata sit an coepta durauerit. respondit secundum ea quae proponerentur non esse interpellatam.

14 · Scaeuola libro uicensimo quinto digestorum

pr.Intestatae sororis hereditas obuenit duobus fratribus, quorum alter absens erat, alter praesens: praesens etiam absentis causam agebat, ex qua hereditate suo et fratris sui nomine fundum in solidum uendidit Lucio Titio bona fide ementi: quaesitum est, cum scierit partem fundi absentis esse, an totum fundum longa possessione ceperit. respondit, si credidisset mandatu fratris uenisse, per longum tempus cepisse.