IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.1DE INTERDICTIS SIUE EXTRAORDINARIIS ACTIONIBUS, QUAE PRO HIS COMPETUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum

pr.Uideamus, de quibus rebus interdicta competunt. et sciendum est interdicta aut de diuinis rebus aut de humanis competere. diuinis, ut de locis sacris uel de locis religiosis. de rebus hominum interdicta redduntur aut de his, quae sunt alicuius, aut de his, quae nullius sunt. quae sunt nullius, haec sunt: liberae personae, de quibus exhibendis ducendis interdicta competunt. quae sunt alicuius, haec sunt aut publica aut singulorum. publica: de locis publicis, de uiis deque fluminibus publicis. quae autem singulorum sunt, aut ad uniuersitatem pertinent, ut interdictum quorum bonorum, aut ad singulas res, ut est interdictum uti possidetis, de itinere actuque.

1Interdictorum autem tres species sunt, exhibitoria prohibitoria restitutoria: sunt tamen quaedam interdicta et mixta, quae et prohibitoria sunt et exhibitoria.

2Interdictorum quaedam in praesens, quaedam in praeteritum referuntur: in praesens, ut uti possidetis: in praeteritum, ut de itinere actuque, de aqua aestiua.

3Interdicta omnia licet in rem uideantur concepta, ui tamen ipsa personalia sunt.

4Interdictorum quaedam annalia sunt, quaedam perpetua.

2 · Paulus libro sexagensimo tertio ad edictum

pr.Interdictorum quaedam duplicia sunt, quaedam simplicia. duplicia dicuntur, ut uti possidetis, simplicia sunt ea, ueluti exhibitoria et restitutoria, item prohibitoria de arboribus caedendis et de itinere actuque.

1Interdicta autem competunt uel hominum causa uel diuini iuris aut de religione, sicut est ‘ne quid in loco sacro fiat’ uel ‘quod factum est restituatur’ et de mortuo inferendo uel sepulchro aedificando. hominum causa competunt uel ad publicam utilitatem pertinentia uel sui iuris tuendi causa uel officii tuendi causa uel rei familiaris. publicae utilitatis causa competit interdictum ‘ut uia publica uti liceat’ et ‘flumine publico’ et ‘ne quid fiat in uia publica’: iuris sui tuendi causa de liberis exhibendis, item de liberto exhibendo: officii causa de homine libero exhibendo: reliqua interdicta rei familiaris causa dantur.

2Quaedam interdicta rei persecutionem continent, ueluti de itinere actuque priuato: nam proprietatis causam continet hoc interdictum. sed et illa interdicta, quae de locis sacris et de religiosis proponuntur, ueluti proprietatis causam continent, item illa de liberis exhibendis, quae iuris tuendi causa diximus competere, ut non sit mirum, si, quae interdicta ad rem familiarem pertinent, proprietatis, non possessionis causam habeant.

3Haec autem interdicta, quae ad rem familiarem spectant, aut apiscendae sunt possessionis aut reciperandae aut retinendae. apiscendae possessionis sunt interdicta, quae competunt his, qui ante non sunt nancti possessionem. sunt autem interdicta apiscendae possessionis ‘quorum bonorum’: Saluianum quoque interdictum, quod est de pignoribus, ex hoc genere est: et ‘quo itinere uenditor usus est, quo minus emptor utatur, uim fieri ueto’. reciperandae possessionis causa proponuntur sub rubrica unde ui: aliqua enim sub hoc titulo interdicta sunt. retinendae possessionis sunt interdicta uti possidetis. sunt interdicta ut diximus, duplicia tam reciperandae quam apiscendae possessionis.

3 · Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum

pr.In interdictis exinde ratio habetur fructuum, ex quo edita sunt, non retro.

4 · Paulus libro sexagensimo septimo ad edictum

pr.Ex quibus causis annua interdicta sunt, ex his de eo, quod ad eum cum quo agitur peruenit, post annum iudicium dandum Sabinus respondit.

5 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Interdicta noxalia ea sunt, quae ob delictum eorum, quos in potestate habemus, dantur, ueluti cum ui deiecerunt aut ui aut clam opus fecerunt. sed officio iudicis continetur, ut dominum sua inpensa opus restituentem absoluat: patientiam tollendo operi praestantem noxae dedere iubeat et absoluat, si non dedat, quantum impensae in tollendo opere erogatum sit, tanti condemnet: si neque patientiam praestet neque ipse tollat, cum possit, in tantum condemnet, in quantum iudex aestimauerit, atque si ipse fecisset.