IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 41

D. 41.1DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aereorum

pr.Quarundam rerum dominium nanciscimur iure gentium, quod ratione naturali inter omnes homines peraeque seruatur, quarundam iure ciuili, id est iure proprio ciuitatis nostrae. et quia antiquius ius gentium cum ipso genere humano proditum est, opus est, ut de hoc prius referendum sit.

1Omnia igitur animalia, quae terra mari caelo capiuntur, id est ferae bestiae et uolucres pisces, capientium fiunt:

2 · Florentinus libro sexto institutionum

pr.uel quae ex his apud nos sunt edita.

3 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum

pr.Quod enim nullius est, id ratione naturali occupanti conceditur.

1Nec interest quod ad feras bestias et uolucres, utrum in suo fundo quisque capiat an in alieno. plane qui in alienum fundum ingreditur uenandi aucupandiue gratia, potest a domino, si is prouiderit, iure prohiberi ne ingrederetur.

2Quidquid autem eorum ceperimus, eo usque nostrum esse intellegitur, donec nostra custodia coercetur: cum uero euaserit custodiam nostram et in naturalem libertatem se receperit, nostrum esse desinit et rursus occupantis fit:

4 · Florentinus libro sexto institutionum

pr.nisi si mansuefacta emitti ac reuerti solita sunt.

5 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aereorum

pr.Naturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum uel oculos nostros effugerit uel ita sit in conspectu nostro, ut difficilis sit eius persecutio.

1Illud quaesitum est, an fera bestia, quae ita uulnerata sit, ut capi possit, statim nostra esse intellegatur. Trebatio placuit statim nostram esse et eo usque nostram uideri, donec eam persequamur, quod si desierimus eam persequi, desinere nostram esse et rursus fieri occupantis: itaque si per hoc tempus, quo eam persequimur, alius eam ceperit eo animo, ut ipse lucrifaceret, furtum uideri nobis eum commississe. plerique non aliter putauerunt eam nostram esse, quam si eam ceperimus, quia multa accidere possunt, ut eam non capiamus: quod uerius est.

2Apium quoque natura fera est: itaque quae in arbore nostra consederint, antequam a nobis alueo concludantur, non magis nostrae esse intelleguntur quam uolucres, quae in nostra arbore nidum fecerint. ideo si alius eas incluserit, earum dominus erit.

3Fauos quoque si quos hae fecerint, sine furto quilibet possidere potest: sed ut supra quoque diximus, qui in alienum fundum ingreditur, potest a domino, si is prouiderit, iure prohiberi ne ingrederetur.

4Examen, quod ex alueo nostro euolauerit, eo usque nostrum esse intellegitur, donec in conspectu nostro est nec difficilis eius persecutio est: alioquin occupantis fit.

5Pauonum et columbarum fera natura est nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine auolare et reuolare solent: nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam: ceruos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in siluas eant et redeant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. in his autem animalibus, quae consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eo usque nostra esse intellegantur, donec reuertendi animum habeant, quod si desierint reuertendi animum habere, desinant nostra esse et fiant occupantium. intelleguntur autem desisse reuertendi animum habere tunc, cum reuertendi consuetudinem deseruerint.

6Gallinarum et anserum non est fera natura: palam est enim alias esse feras gallinas et alios feros anseres. itaque si quolibet modo anseres mei et gallinae meae turbati turbataeue adeo longius euolauerint, ut ignoremus ubi sint, tamen nihilo minus in nostro dominio tenentur. qua de causa furti nobis tenebitur, qui quid eorum lucrandi animo adprehenderit.

7Item quae ex hostibus capiuntur, iure gentium statim capientium fiunt:

6 · Florentinus libro sexto institutionum

pr.item quae ex animalibus dominio nostro eodem iure subiectis nata sunt:

7 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aereorum

pr.adeo quidem, ut et liberi homines in seruitutem deducantur: qui tamen, si euaserint hostium potestatem, recipiunt pristinam libertatem.

1Praeterea quod per alluuionem agro nostro flumen adicit, iure gentium nobis adquiritur. per alluuionem autem id uidetur adici, quod ita paulatim adicitur, ut intellegere non possimus, quantum quoquo momento temporis adiciatur.

2Quod si uis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et meo praedio attulerit, palam est eam tuam permanere. plane si longiore tempore fundo meo haeserit arboresque, quas secum traxerit, in meum fundum radices egerint, ex eo tempore uidetur meo fundo adquisita esse.

3Insula quae in mari nascitur (quod raro accidit) occupantis fit: nullius enim esse creditur. in flumine nata (quod frequenter accidit), si quidem mediam partem fluminis tenet, communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident, pro modo latitudinis cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam sit: quod si alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui ab ea parte prope ripam praedia possident.

4Quod si uno latere perruperit flumen et alia parte nouo riuo fluere coeperit, deinde infra nouus iste riuus in ueterem se conuerterit, ager, qui a duobus riuis comprehensus in formam insulae redactus est, eius est scilicet, cuius et fuit.

5Quod si toto naturali alueo relicto flumen alias fluere coeperit, prior quidem alueus eorum est, qui prope ripam praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam sit: nouus autem alueus eius iuris esse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publicus iuris gentium. quod si post aliquod temporis ad priorem alueum reuersum fuerit et flumen, rursus nouus alueus eorum esse incipit, qui prope ripam eius praedia possident. cuius tamen totum agrum nouus alueus occupauerit, licet ad priorem alueum reuersum fuerit flumen, non tamen is, cuius is ager fuerat, stricta ratione quicquam in eo alueo habere potest, quia et ille ager qui fuerat desiit esse amissa propria forma et, quia uicinum praedium nullum habet, non potest ratione uicinitatis ullam partem in eo alueo habere: sed uix est, ut id optineat.

6Aliud sane est, si cuius ager totus inundatus fuerit: namque inundatio speciem fundi non mutat et ob id, cum recesserit aqua, palam est eiusdem esse, cuius et fuit.

7Cum quis ex aliena materia speciem aliquam suo nomine fecerit, Nerua et Proculus putant hunc dominum esse qui fecerit, quia quod factum est, antea nullius fuerat. Sabinus et Cassius magis naturalem rationem efficere putant, ut qui materiae dominus fuerit, idem eius quoque, quod ex eadem materia factum sit, dominus esset, quia sine materia nulla species effici possit: ueluti si ex auro uel argento uel aere uas aliquod fecero, uel ex tabulis tuis nauem aut armarium aut subsellia fecero, uel ex lana tua uestimentum, uel ex uino et melle tuo mulsum, uel ex medicamentis tuis emplastrum aut collyrium, uel ex uuis aut oliuis aut spicis tuis uinum uel oleum uel frumentum. est tamen etiam media sententia recte existimantium, si species ad materiam reuerti possit, uerius esse, quod et Sabinus et Cassius senserunt, si non possit reuerti, uerius esse, quod Neruae et Proculo placuit. ut ecce uas conflatum ad rudem massam auri uel argenti uel aeris reuerti potest, uinum uero uel oleum uel frumentum ad uuas et oliuas et spicas reuerti non potest: ac ne mulsum quidem ad mel et uinum uel emplastrum aut collyria ad medicamenta reuerti possunt. uidentur tamen mihi recte quidam dixisse non debere dubitari, quin alienis spicis excussum frumentum eius sit, cuius et spicae fuerunt: cum enim grana, quae spicis continentur, perfectam habeant suam speciem, qui excussit spicas, non nouam speciem facit, sed eam quae est detegit.

8Uoluntas duorum dominorum miscentium materias commune totum corpus efficit, siue eiusdem generis sint materiae, ueluti uina miscuerunt uel argentum conflauerunt, siue diuersae, ueluti si alius uinum contulerit alius mel, uel alius aurum alius argentum: quamuis et mulsi et electri noui corporis sit species.

9Sed et si sine uoluntate dominorum casu confusae sint duorum materiae uel eiusdem generis uel diuersae, idem iuris est.

10Cum in suo loco aliquis aliena materia aedificauerit, ipse dominus intellegitur aedificii, quia omne quod inaedificatur solo cedit. nec tamen ideo is qui materiae dominus fuit desiit eius dominus esse: sed tantisper neque uindicare eam potest neque ad exhibendum de ea agere propter legem duodecim tabularum, qua cauetur, ne quis tignum alienum aedibus suis iunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo praestet. appellatione autem tigni omnes materiae significantur, ex quibus aedificia fiunt. ergo si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus nunc eam uindicare et ad exhibendum agere.

11Illud recte quaeritur, an, si id aedificium uendiderit is qui aedificauerit et ab emptore longo tempore captum postea dirutum sit, adhuc dominus materiae uindicationem eius habeat. causa dubitationis est, an eo ipso, quo uniuersitas aedificii longo tempore capta est, singulae quoque res, ex quibus constabat, captae essent: quod non placuit.

12Ex diuerso si quis in alieno solo sua materia aedificauerit, illius fit aedificium, cuius et solum est et, si scit alienum solum esse, sua uoluntate amississe proprietatem materiae intellegitur: itaque neque diruto quidem aedificio uindicatio eius materiae competit. certe si dominus soli petat aedificium nec soluat pretium materiae et mercedes fabrorum, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si nescit qui aedificauit alienum esse solum et tamquam in suo bona fide aedificauit: nam si scit, culpa ei obici potest, quod temere aedificauit in eo solo, quod intellegeret alienum.

13Si alienam plantam in meo solo posuero, mea erit: ex diuerso si meam plantam in alieno solo posuero, illius erit: si modo utroque casu radices egerit: antequam enim radices ageret, illius permanet, cuius et fuit. his conueniens est, quod, si uicini arborem ita terra presserim, ut in meum fundum radices egerit, meam effici arborem: rationem enim non permittere, ut alterius arbor intellegatur, quam cuius fundo radices egisset. et ideo prope confinium arbor posita, si etiam in uicinum fundum radices egerit, communis est

8 · Marcianus libro tertio institutionum

pr.pro regione cuiusque praedii.

1Sed et si in confinio lapis nascatur et sunt pro indiuiso communia praedia, tunc erit lapis pro indiuiso communis, si terra exemptus sit.

9 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum

pr.Qua ratione autem plantae quae terra coalescunt solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque quae sata sunt solo cedere intelleguntur. ceterum sicut is, qui in alieno solo aedificauit, si ab eo dominus soli petat aedificium, defendi potest per exceptionem doli mali, ita eiusdem exceptionis auxilio tutus esse poterit, qui in alienum fundum sua impensa conseuit.

1Litterae quoque licet aureae sint, perinde chartis membranisque cedunt, ac solo cedere solent ea quae aedificantur aut seruntur. ideoque si in chartis membranisue tuis carmen uel historiam uel orationem scripsero, huius corporis non ego, sed tu dominus esse intellegeris. sed si a me petas tuos libros tuasue membranas nec impensas scripturae soluere uelis, potero me defendere per exceptionem doli mali, utique si bona fide eorum possessionem nanctus sim.

2Sed non uti litterae chartis membranisue cedunt, ita solent picturae tabulis cedere, sed ex diuerso placuit tabulas picturae cedere. utique tamen conueniens est domino tabularum aduersus eum qui pinxerit, si is tabulas possidebat, utilem actionem dari, qua ita efficaciter experiri poterit, si picturae impensam exsoluat: alioquin nocebit ei doli mali exceptio: utique si bona fide possessor fuerit qui soluerit. aduersus dominum uero tabularum ei qui pinxerit rectam uindicationem competere dicimus, ut tamen pretium tabularum inferat: alioquin nocebit ei doli mali exceptio.

3Hae quoque res, quae traditione nostrae fiunt, iure gentium nobis adquiruntur: nihil enim tam conueniens est naturali aequitati quam uoluntatem domini uolentis rem suam in alium transferre ratam haberi.

4Nihil autem interest, utrum ipse dominus per se tradat alicui rem an uoluntate eius aliquis. qua ratione si cui libera negotiorum administratio ab eo qui peregre proficiscitur permissa fuerit et is ex negotiis rem uendiderit et tradiderit, facit eam accipientis.

5Interdum etiam sine traditione nuda uoluntas domini sufficit ad rem transferendam, ueluti si rem, quam commodaui aut locaui tibi aut apud te deposui, uendidero tibi: licet enim ex ea causa tibi eam non tradiderim, eo tamen, quod patior eam ex causa emptionis apud te esse, tuam efficio.

6Item si quis merces in horreo repositas uendiderit, simul atque claues horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem.

7Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata uoluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce qui missilia iactat in uulgus, ignorat enim, quid eorum quisque excepturus sit, et tamen quia uult quod quisque exceperit eius esse, statim eum dominum efficit.

8Alia causa est earum rerum, quae in tempestate maris leuandae nauis causa eiciuntur: hae enim dominorum permanent, quia non eo animo eiciuntur, quod quis eas habere non uult, sed quo magis cum ipsa naue periculum maris effugiat. qua de causa si quis eas fluctibus expulsas uel etiam in ipso mari nanctus lucrandi animo abstulerit, furtum committit.

10 · Gaius libro secundo institutionum

pr.Adquiruntur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate habemus, item per seruos, in quibus usum fructum habemus, item per homines liberos et seruos alienos, quos bona fide possidemus: de quibus singulis diligentius dispiciamus.

1Igitur quod serui nostri ex traditione nanciscuntur siue quid stipulentur uel ex qualibet alia causa adquirunt, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest. ideoque si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non potest, et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur, perinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus. et his conuenienter scilicet legatum nobis per eundem adquiritur.

2Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id nos possidere uidemur. unde etiam per eorum longam possessionem dominium nobis adquiritur.

3De his autem seruis, in quibus tantum usum fructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra ex operis suis adquirant, id nobis adquiratur, si quid uero extra eas causas persecuti sint, id ad dominum proprietatis pertinet. itaque si is seruus heres institutus sit legatumue quid aut ei donatum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis adquiritur.

4Idem placet de eo, qui nobis bona fide possidetur, siue liber sit siue alienus seruus: quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei possessore. itaque quod extra duas causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber est, uel ad dominum eius, si seruus est.

5Sed bonae fidei possessor cum usuceperit seruum, quia eo modo dominus fit, ex omnibus causis per eum sibi adquirere potest: usufructuarius uero usucapere seruum non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi, deinde quoniam scit seruum alienum esse.

11 · Marcianus libro tertio institutionum

pr.Pupillus quantum ad adquirendum non indiget tutoris auctoritate: alienare uero nullam rem potest nisi praesente tutore auctore, et ne quidem possessionem, quae est naturalis, ut Sabinianis uisum est: quae sententia uera est.

12 · Callistratus libro secundo institutionum

pr.Lacus et stagna licet interdum crescant, interdum exarescant, suos tamen terminos retinent ideoque in his ius alluuionis non adgnoscitur.

1Si aere meo et argento tuo conflato aliqua species facta sit, non erit ea nostra communis, quia, cum diuersae materiae aes atque argentum sit, ab artificibus separari et in pristinam materiam reduci solet.

13 · Neratius libro sexto regularum

pr.Si procurator rem mihi emerit ex mandato meo eique sit tradita meo nomine, dominium mihi, id est proprietas adquiritur etiam ignoranti.

1Et tutor pupilli pupillae similiter ut procurator emendo nomine pupilli pupillae proprietatem illis adquirit etiam ignorantibus.

14 · Neratius libro quinto membranarum

pr.Quod in litore quis aedificauerit, eius erit: nam litora publica non ita sunt, ut ea, quae in patrimonio sunt populi, sed ut ea, quae primum a natura prodita sunt et in nullius adhuc dominium peruenerunt: nec dissimilis condicio eorum est atque piscium et ferarum, quae simul atque adprehensae sunt, sine dubio eius, in cuius potestatem peruenerunt, dominii fiunt.

1Illud uidendum est, sublato aedificio, quod in litore positum erat, cuius condicionis is locus sit, hoc est utrum maneat eius cuius fuit aedificium, an rursus in pristinam causam reccidit perindeque publicus sit, ac si numquam in eo aedificatum fuisset. quod propius est, ut existimari debeat, si modo recipit pristinam litoris speciem.

15 · Neratius libro quinto regularum

pr.Qui autem in ripa fluminis aedificat, non suum facit.

16 · Florentinus libro sexto institutionum

pr.In agris limitatis ius alluuionis locum non habere constat: idque et diuus Pius constituit et Trebatius ait agrum, qui hostibus deuictis ea condicione concessus sit, ut in ciuitatem ueniret, habere alluuionem neque esse limitatum: agrum autem manu captum limitatum fuisse, ut sciretur, quid cuique datum esset, quid uenisset, quid in publico relictum esset.

17 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Si duo domini seruo communi rem tradiderit, adquirit alteri ab altero.

18 · Ulpianus libro quarto ad Sabinum

pr.Per hereditarium seruum quod est eiusdem hereditatis heredi adquiri non potest et maxime ipsa hereditas.

19 · Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr.Liber homo, qui bona fide mihi seruit, id quod ex operis suis aut ex re mea pararet, ad me pertinere sine dubio Aristo ait: quod uero quis ei donauerit aut ex negotio gesto adquisierit, ad ipsum pertinere. sed hereditatem legatumue non adquiri mihi per eum, quia neque ex re mea neque ex operis suis id sit nec ulla eius opera esset in legato, in hereditate aliquatenus, quia per ipsum adiretur (quod et uarium lucullum aliquando dubitasse), sed uerius esse non adquiri, etiamsi testator ad me uoluisset pertinere. sed licet ei minime adquirit, attamen, si uoluntas euidens testatoris appareat, restituendam esse ei hereditatem. sed Trebatius, si liber homo bona fide seruiens iussu eius cui seruiet hereditatem adisset, heredem ipsum fieri nec interesse quid senserit, sed quid fecerit. Labeo contra, si ex necessitate id fecisset: quod si ita, ut et ipse uellet, ipsum fieri heredem.

20 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Traditio nihil amplius transferre debet uel potest ad eum qui accipit, quam est apud eum qui tradit. si igitur quis dominium in fundo habuit, id tradendo transfert, si non habuit, ad eum qui accipit nihil transfert.

1Quotiens autem dominium transfertur, ad eum qui accipit tale transfertur, quale fuit apud eum qui tradit: si seruus fuit fundus, cum seruitutibus transit, si liber, uti fuit: et si forte seruitutes debebantur fundo qui traditus est, cum iure seruitutium debitarum transfertur. si quis igitur fundum dixerit liberum, cum traderet, eum qui seruus sit, nihil iuri seruitutis fundi detrahit, uerumtamen obligat se debebitque praestare quod dixit.

2Si ego et Titius rem emerimus eaque Titio et quasi meo procuratori tradita sit, puto mihi quoque quaesitum dominium, quia placet per liberam personam omnium rerum possessionem quaeri posse et per hanc dominium.

21 · Pomponius libro undecimo ad Sabinum

pr.Si seruus meus tibi bona fide seruiret et rem emisset traditaque ei esset, Proculus nec meam fieri, quia seruum non possideam, nec tuam, si non ex re tua sit parata. sed si liber bona fide tibi seruiens emerit, ipsius fieri.

1Si rem meam possideas et eam uelim tuam esse, fiet tua, quamuis possessio apud me non fuerit.

22 · Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum

pr.Nemo seruum ui possidens aut clam aut precario per hunc stipulantem uel rem accipientem potest adquirere.

23 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum

pr.Qui bona fide alicui seruit, siue seruus alienus est siue homo liber est, quidquid ex re eius cui seruit adquirit, ei adquirit, cui bona fide seruit. sed et si quid ex operis suis adquisierit, simili modo ei adquirit: nam et operae quodammodo ex re eius cui seruit habentur, quia iure operas ei exhibere debet, cui bona fide seruit.

1Tamdiu autem adquirit, quamdiu bona fide seruit: ceterum si coeperit scire esse eum alienum uel liberum, uideamus, an ei adquirit. quaestio in eo est, utrum initium spectamus an singula momenta: et magis est, ut singula momenta spectemus.

2Generaliter dicendum est, quod ex re sua, hoc est eius cui bona fide quis seruit, ei adquirere non potest, sibi eum adquisiturum, quod autem non ex re eius sibi adquirere non potest, ei adquisiturum, cui bona fide seruit.

3Si quis duobus bona fide seruiat, utrique adquiret, sed singulis ex re sua. quod autem ex re alterius est, utrum pro parte ei, cui bona fide seruit, pro parte domino, si seruus sit, aut, si liber sit, ei cui bona fide seruit, an uero ei debeat adquirere totum, ex cuius re est, uideamus. quam speciem Scaeuola quoque tractat libro secundo quaestionum: ait enim, si alienus seruus duobus bona fide seruiat et ex unius eorum re adquirat, rationem facere, ut ei dumtaxat in solidum adquirat. sed si adiciat eius nomen, ex cuius re stipulatur, nec dubitandum esse ait, quin ei soli adquiratur, quia et si ex re ipsius stipularetur alteri ex dominis, nominatim stipulando solidum ei adquiret. et in inferioribus probat, ut, quamuis non nominatim nec iussu meo, ex re tamen mea stipulatus sit, cum pluribus bona fide seruiret, mihi soli adquirat. nam et illud receptum est, ut, quotiens communis seruus omnibus adquirere non potest, ei soli eum adquirere, cui potest. et hoc Iulianum quoque scribere saepe rettuli eoque iure utimur.

24 · Paulus libro quarto decimo ad Sabinum

pr.In omnibus, quae ad eandem speciem reuerti non possunt, dicendum est, si materia manente species dumtaxat forte mutata sit, ueluti si meo aere statuam aut argento scyphum fecisses, me eorum dominum manere,

25 · Callistratus libro secundo institutionum

pr.nisi uoluntate domini alterius nomine id factum sit: propter consensum enim domini tota res eius fit, cuius nomine facta est.

26 · Paulus libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Sed si meis tabulis nauem fecisses, tuam nauem esse, quia cupressus non maneret, sicuti nec lana uestimento facto, sed cupresseum aut laneum corpus fieret. Proculus indicat hoc iure nos uti, quod Seruio et Labeoni placuisset: in quibus propria qualitas exspectaretur, si quid additum erit toto cedit, ut statuae pes aut manus, scypho fundus aut ansa, lecto fulcrum, naui tabula, aedificio cementum: tota enim eius sunt, cuius ante fuerant.

1Arbor radicitus eruta et in alio posita priusquam coaluerit, prioris domini est, ubi coaluit, agro cedit, et si rursus eruta sit non ad priorem dominum reuertitur: nam credibile est alio terrae alimento aliam factam.

2Si meam lanam infeceris, purpuram nihilo minus meam esse Labeo ait, quia nihil interest inter purpuram et eam lanam, quae in lutum aut caenum cecidisset atque ita pristinum colorem perdidisset.

27 · Pomponius libro trigensimo ad Sabinum

pr.Quidquid infecto argento alieni argenti addideris, non esse tuum totum argentum fatendum est: at contra si tuum scyphum alieno plumbo plumbaueris alienoue argento ferruminaueris, non dubitatur scyphum tuum esse et a te recte uindicari.

1Ubi simul plura contribuuntur, ex quibus unum medicamentum fit, aut coctis odoribus unguenta facimus, nihil hic suum uere dicere potest prior dominus: quare potissimum existimari, cuius nomine factum sit, eius esse.

2Cum partes duorum dominorum ferrumine cohaereant, hae cum quaereretur utri cedant, Cassius ait pro portione rei aestimandum uel pro pretio cuiusque partis. sed si neutra alteri accessioni est, uideamus, ne aut utriusque esse dicenda sit, sicuti massa confusa, aut eius, cuius nomine ferruminata est. sed Proculus et Pegasus existimant suam cuiusque rem manere.

28 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.Si supra tuum parietem uicinus aedificauerit, proprium eius id quod aedificauerit fieri Labeo et Sabinus aiunt: sed Proculus tuum proprium, quemadmodum tuum fieret, quod in solo tuo alius aedificasset: quod uerius est.

29 · Paulus libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Inter eos, qui secundum unam ripam praedia habent, insula in flumine nata non pro indiuiso communis fit, sed regionibus quoque diuisis: quantum enim ante cuiusque eorum ripam est, tantum, ueluti linea in directum per insulam transducta, quisque eorum in ea habebit certis regionibus.

30 · Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum

pr.Ergo si insula nata adcreuerit fundo meo et inferiorem partem fundi uendidero, ad cuius frontem insula non respicit, nihil ex ea insula pertinebit ad emptorem eadem ex causa, qua nec ab initio quidem eius fieret, si iam tunc, cum insula nasceretur, eiusdem partis dominus fuisset.

1Celsus filius, si in ripa fluminis, quae secundum agrum meum sit, arbor nata sit, meam esse ait, quia solum ipsum meum priuatum est, usus autem eius publicus intellegitur. et ideo cum exsiccatus esset alueus, proximorum fit, quia iam populus eo non utitur.

2Tribus modis insula in flumine fit, uno, cum agrum, qui aluei non fuit, amnis circumfluit, altero, cum locum, qui aluei esset, siccum relinquit et circumfluere coepit, tertio, cum paulatim colluendo locum eminentem supra alueum fecit et eum alluendo auxit. duobus posterioribus modis priuata insula fit eius, cuius ager propior fuerit, cum primum extitit: nam et natura fluminis haec est, ut cursu suo mutato aluei causam mutet. nec quicquam intersit, utrum de aluei dumtaxat solo mutato an de eo, quod superfusum solo et terrae sit, quaeratur, utrumque enim eiusdem generis est. primo autem illo modo causa proprietatis non mutatur.

3Alluuio agrum restituit eum, quem impetus fluminis totum abstulit. itaque si ager, qui inter uiam publicam et flumen fuit, inundatione fluminis occupatus esset, siue paulatim occupatus est siue non paulatim, sed eodem impetu recessu fluminis restitutus, ad pristinum dominum pertinet: flumina enim censitorum uice funguntur, ut ex priuato in publicum addicant et ex publico in priuatum: itaque sicuti hic fundus, cum alueus fluminis factus esset, fuisset publicus, ita nunc priuatus eius esse debet, cuius antea fuit.

4Si pilas in mare iactauerim et supra eas inaedificauerim, continuo aedificium meum fit. item si insulam in mari aedificauerim, continuo mea fit, quoniam id, quod nullius sit, occupantis fit.

31 · Paulus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Numquam nuda traditio transfert dominium, sed ita, si uenditio aut aliqua iusta causa praecesserit, propter quam traditio sequeretur.

1Thensaurus est uetus quaedam depositio pecuniae, cuius non exstat memoria, ut iam dominum non habeat: sic enim fit eius qui inuenerit, quod non alterius sit. alioquin si quis aliquid uel lucri causa uel metus uel custodiae condiderit sub terra, non est thensaurus: cuius etiam furtum fit.

32 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale

pr.Etiam inuitis nobis per seruos adquiritur paene ex omnibus causis.

33 · Ulpianus libro quarto disputationum

pr.In eo quod seruo castrensi ante aditam hereditatem filii familias militis legatur, uel eo, quod stipulatur seruus, tractatur apud Marcellum libro uicensimo, ex cuius persona uel stipulatio uires habeat uel legatum. et puto uerius, quod et Scaeuolae uidetur et ipse Marcellus tractat, si quidem adeatur hereditas, omnia ut in hereditario seruo, si adita non sit, ut in proprio patris esse spectanda: et si usus fructus fuerit huic seruo relictus, modo patri uideri delatum, modo heredi, nec a persona in personam creditur transisse.

1Eadem distinctione quis utetur etiam, si res fuerit subtracta: aut cessare aut non furti actionem dicet, si ex testamento adierit, quoniam hereditati furtum non fit, aut, si non adierit, patri dabitur furti actio.

2Nam et condictio, quotiens seruus hereditarius stipulatur uel per traditionem accipit, ex persona defuncti uires assumit, ut Iuliano placet: cuius et ualuit sententia testantis personam spectandam esse opinantis.

34 · Ulpianus libro quarto de censibus

pr.Hereditas enim non heredis personam, sed defuncti sustinet, ut multis argumentis iuris ciuilis comprobatum est.

35 · Ulpianus libro septimo disputationum

pr.Si procurator meus uel tutor pupilli rem suam quasi meam uel pupilli alii tradiderint, non recessit ab eis dominium et nulla est alienatio, quia nemo errans rem suam amittit.

36 · Iulianus libro tertio decimo digestorum

pr.Cum in corpus quidem quod traditur consentiamus, in causis uero dissentiamus, non animaduerto, cur inefficax sit traditio, ueluti si ego credam me ex testamento tibi obligatum esse, ut fundum tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi. nam et si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu eam quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire nec impedimento esse, quod circa causam dandi atque accipiendi dissenserimus.

37 · Iulianus libro quadragensimo quarto digestorum

pr.Per seruum, qui pignori datus est, creditori nec possessio adquiritur, quia nec stipulatione nec traditione nec ullo alio modo per eum seruum quicquam ei adquiritur, quamuis possessio penes eum sit.

1Si unus ex dominis seruo communi pecuniam donauit, in potestate domini est, quemadmodum seruo communi pecuniam donet. nam si hoc solum egerit, ut ea separetur a suis rationibus et in peculio serui sit, manebit eiusdem domini proprietas: si uero eo modo pecuniam seruo communi donauerit, quomodo alienis seruis donare solemus, fiet sociorum communis pro portione, quam in seruo habebunt.

2Sed ut sequens quaestio locum habeat, constituamus socium ita seruo communi pecuniam donasse, ut proprietatem suam manere uellet. si ex hac pecunia seruus fundum comparauerit, erit is fundus communis sociorum pro portione dominii: nam et si furtiuis nummis seruus communis fundum comparauerit, sociorum erit pro portione dominii. neque enim ut fructuarius seruus ex re fructuarii non adquirit proprietario, ita et communis seruus ex re alterius domini non adquirit alteri domino. sed quemadmodum in his, quae aliunde adquiruntur, diuersa condicio est fructuarii et serui communis, ueluti cum alter fructuario non adquirat, alter dominis adquirat: ita quod ex re quidem fructuarii adquisitum fuerit, ad eum solum pertinebit, quod ex re alterius domini seruus communis adquisierit, ad utrumque dominum pertinebit.

3Sicut seruus communis stipulando nominatim alteri ex dominis, ita per traditionem accipiendo soli ei adquirit.

4Quod unius seruus per traditionem accipiendo se accipere dixerit domino et Titio, partem domino adquiret, in parte nihil agit.

5Fructuarius seruus si dixerit se domino proprietatis per traditionem accipere, ex re fructuarii totum domino adquiret: nam et sic stipulando ex re fructuarii domino proprietatis adquireret.

6Si, cum mihi donare uelles, iusserim te seruo communi meo et Titii rem tradere isque hac mente acciperet, ut rem Titii faceret, nihil agetur: nam et si procuratori meo rem tradideris, ut meam faceres, is hac mente acceperit, ut suam faceret, nihil agetur. quod si seruus communis hac mente acceperit, ut duorum dominorum faceret, in parte alterius domini nihil agetur.

38 · Alfenus Uarus libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Attius fundum habebat secundum uiam publicam: ultra uiam flumen erat et ager Lucii Titii: fluit flumen paulatim primum omnium agrum, qui inter uiam et flumen esset, ambedit et uiam sustulit, postea rursus minutatim recessit et alluuione in antiquum locum rediit. respondit, cum flumen agrum et uiam publicam sustulisset, eum agrum eius factum esse, qui trans flumen fundum habuisset: postea cum paulatim retro redisset, ademisse ei, cuius factus esset, et addidisse ei, cuius trans uiam esset, quoniam eius fundus proximus flumini esset. id autem, quod publicum fuisset, nemini accessisset. nec tamen impedimento uiam esse ait, quo minus ager, qui trans uiam alluuione relictus est, Attii fieret: nam ipsa quoque uia fundi esset.

39 · Iulianus libro tertio ex Minicio

pr.Etiam furtiuus seruus bonae fidei emptori adquirit, quod ex re eius stipulatur aut per traditionem accipit.

40 · Africanus libro septimo quaestionum

pr.Quaesitum est, si is, cui liber homo bona fide seruiret, decesserit eique is heres extiterit, qui liberum eum esse sciat, an aliquid per eum adquirat. non esse ait, ut hic bona fide possessor uideatur, quando sciens liberum possidere coeperit, quia et si fundum suum quis legauerit, heres, qui eum legatum esse sciat, procul dubio fructus ex eo suos non faciet: et multo magis si testator eum alienum bona fide emptum possedit. et circa seruorum igitur operam ac ministerium eandem rationem sequendam, ut, siue proprii siue alieni uel legati uel manumissi testamento fuerint, nihil per eos heredibus, qui modo eorum id non ignorarent, adquiratur. etenim simul haec fere cedere, ut, quo casu fructus praediorum consumptos suos faciat bona fide possessor, eodem per seruum ex opera et ex re ipsius ei adquiratur.

41 · Ulpianus libro nono ad edictum

pr.Statuas in ciuitate positas ciuium non esse, idque Trebatius et Pegasus: dare tamen operam praetorem oportere, ut, quod ea mente in publico positum est, ne liceret priuato auferre nec ei qui posuerit. tuendi ergo ciues erunt et aduersus petentem exceptione et actione aduersus possidentem iuuandi.

42 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Substitutio, quae nondum competit, extra bona nostra est.

43 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Seruus, qui bona fide possidetur, id quod ex re alterius est possessori non adquirit.

1Incorporales res traditionem et usucapionem non recipere manifestum est.

2Cum seruus, in quo alterius usus fructus est, hominem emit et ei traditus sit, antequam pretium soluat, in pendenti est, cui proprietatem adquisierit: et cum ex peculio, quod ad fructuarium pertinet, soluerit, intellegitur fructuarii homo fuisse: cum uero ex eo peculio, quod proprietarium sequitur, soluerit, proprietarii ex post facto fuisse uidetur.

44 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum

pr.Pomponius tractat: cum pastori meo lupi porcos eriperent, hos uicinae uillae colonus cum robustis canibus et fortibus, quos pecoris sui gratia pascebat, consecutus lupis eripuit aut canes extorserunt: et cum pastor meus peteret porcos, quaerebatur, utrum eius facti sint porci, qui eripuit, an nostri maneant: nam genere quodam uenandi id erant nancti. cogitabat tamen, quemadmodum terra marique capta, cum in suam naturalem laxitatem peruenerant, desinerent eorum esse qui ceperunt, ita ex bonis quoque nostris capta a bestiis marinis et terrestribus desinant nostra esse, cum effugerunt bestiae nostram persecutionem. quis denique manere nostrum dicit, quod auis transuolans ex area aut ex agro nostro transtulit aut quod nobis eripuit? si igitur desinit, si fuerit ore bestiae liberatum, occupantis erit, quemadmodum piscis uel aper uel auis, qui potestatem nostram euasit, si ab alio capiatur, ipsius fit. sed putat potius nostrum manere tamdiu, quamdiu reciperari possit: licet in auibus et piscibus et feris uerum sit quod scribit. idem ait, etsi naufragio quid amissum sit, non statim nostrum esse desinere: denique quadruplo teneri eum qui rapuit. et sane melius est dicere et quod a lupo eripitur, nostrum manere, quamdiu recipi possit id quod ereptum est. si igitur manet, ego arbitror etiam furti competere actionem: licet enim non animo furandi fuerit colonus persecutus, quamuis et hoc animo potuerit esse, sed et si non hoc animo persecutus sit, tamen cum reposcenti non reddit, supprimere et intercipere uidetur. quare et furti et ad exhibendum teneri eum arbitror et uindicari exhibitos ab eo porcos posse.

45 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Communis seruus si ex re alterius dominorum adquisierit, nihilo minus commune id erit, sed is, ex cuius re adquisitum fuerit, communi diuidundo iudicio eam summam praecipere potest: nam fidei bonae conuenit, ut unusquisque praecipuum habeat, quod ex re eius seruus adquisierit. sed si aliunde seruus communis adquisierit, omnibus sociis pro parte dominii hoc adquiritur.

46 · Ulpianus libro sexagensimo quinto ad edictum

pr.Non est nouum, ut qui dominium non habeat, alii dominium praebeat: nam et creditor pignus uendendo causam dominii praestat, quam ipse non habuit.

47 · Paulus libro quinquagensimo ad edictum

pr.Fructuario hereditas adquiri non potest, quod in operis serui hereditas non est.

48 · Paulus libro septimo ad Plautium

pr.Bonae fidei emptor non dubie percipiendo fructus etiam ex aliena re suos interim facit non tantum eos, qui diligentia et opera eius peruenerunt, sed omnes, quia quod ad fructus attinet, loco domini paene est. denique etiam priusquam percipiat, statim ubi a solo separati sunt, bonae fidei emptoris fiunt. nec interest, ea res, quam bona fide emi, longo tempore capi possit nec ne, ueluti si pupilli sit aut ui possessa aut praesidi contra legem repetundarum donata ab eoque abalienata sit bonae fidei emptori.

1In contrarium quaeritur, si eo tempore, quo mihi res traditur, putem uendentis esse, deinde cognouero alienam esse, quia perseuerat per longum tempus capio, an fructus meos faciam. Pomponius uerendum, ne non sit bonae fidei possessor, quamuis capiat: hoc enim ad ius, id est capionem, illud ad factum pertinere, ut quis bona aut mala fide possideat: nec contrarium est, quod longum tempus currit, nam e contrario is, qui non potest capere propter rei uitium, fructus suos facit.

2Et ouium fetus in fructu sunt et ideo ad bonae fidei emptorem pertinent, etiamsi praegnates uenierint uel subreptae sint. et sane quin lac suum faciat, quamuis plenis uberibus uenierint, dubitari non potest: idemque in lana iuris est.

49 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Quod fructuarius ex re sua donat, ex re eius est: sed si eo animo id fecerit, ut ad proprietatis dominum pertineat, dicendum est illi adquiri. si autem extraneus ei donet indistincte, soli proprietario adquiritur. eadem dicemus in homine libero, qui bona fide mihi seruit, ut, si ei aliquid donauerim, meum sit. et ideo Pomponius scribit, quamuis donauerim ei operas suas, tamen quidquid ex operis suis adquiret, mihi adquiri.

50 · Pomponius libro sexto ex Plautio

pr.Quamuis quod in litore publico uel in mari exstruxerimus, nostrum fiat, tamen decretum praetoris adhibendum est, ut id facere liceat: immo etiam manu prohibendus est, si cum incommodo ceterorum id faciat: nam ciuilem eum actionem de faciendo nullam habere non dubito.

51 · Celsus libro secundo digestorum

pr.Transfugam iure belli recipimus.

1Et quae res hostiles apud nos sunt, non publicae, sed occupantium fiunt.

52 · Modestinus libro septimo regularum

pr.Rem in bonis nostris habere intellegimur, quotiens possidentes exceptionem aut amittentes ad reciperandam eam actionem habemus.

53 · Modestinus libro quarto decimo ad Quintum Mucium

pr.Ea quae ciuiliter adquiruntur per eos, qui in potestate nostra sunt, adquirimus, ueluti stipulationem: quod naturaliter adquiritur, sicuti est possessio, per quemlibet uolentibus nobis possidere adquirimus.

54 · Modestinus libro trigensimo primo ad Quintum Mucium

pr.Homo liber hereditatem nobis adquirere non potest, qui bona fide nobis seruit: adquiret, si tamen sponte sua sciens condicionem suam adierit: nam si iussu nostro adierit, neque sibi neque nobis adquiret, si non habuerit animum sibi adquirendi: quod si eam mentem habuit, sibi adquirit.

1Item promittendo nobis liber homo, qui bona fide nobis seruit, ut et emendo uel uendendo, uel locando uel conducendo, obligari ipso iure poterit.

2Sed damnum dando damni iniuriae tenebitur, ut tamen culpam in damno dando exigere debeamus grauiorem nec tamen leuem quam ab extraneo.

3At si iussu nostro quid in re nostra gerant uel absentibus nobis quasi procuratores aliquid agant, danda erit in eos actio.

3aNon solum si eos emerimus, sed etiam si donati fuerint nobis aut ex dotis nomine aut ex legati pertinere ad nos coeperunt aut ex hereditate, idem praestabunt: nec solum si nostros putauerimus, sed et si communes aut fructuarios, ut tamen, quod adquisituri non essent, si re uera communes aut usuarii essent, id hodieque non adquirant.

4Quidquid tamen liber homo uel alienus quiue bona fide nobis seruit non adquirit nobis, id uel sibi liber uel alienus seruus domino suo adquiret: excepto eo quod uix est, ut liber homo possidendo usucapere possit, quia nec possidere intellegitur, qui ipse possideretur. sed nec per seruum alienum, quem nos bona fide possidemus, dominus peculiari nomine ignorans usucapere poterit, sicuti ne per fugitiuum quidem, quem non possidet.

55 · Proculus libro secundo epistularum

pr.In laqueum, quem uenandi causa posueras, aper incidit: cum eo haereret, exemptum eum abstuli: num tibi uideor tuum aprum abstulisse? et si tuum putas fuisse, si solutum eum in siluam dimississem, eo casu tuus esse desisset an maneret? et quam actionem mecum haberes, si desisset tuus esse, num in factum dari oporteret, quaero. respondit: laqueum uideamus ne intersit in publico an in priuato posuerim et, si in priuato posui, utrum in meo an in alieno, et, si in alieno, utrum permissu eius cuius fundus erat an non permissu eius posuerim: praeterea utrum in eo ita haeserit aper, ut expedire se non possit ipse, an diutius luctando expediturus se fuerit. summam tamen hanc puto esse, ut, si in meam potestatem peruenit, meus factus sit. sin autem aprum meum ferum in suam naturalem laxitatem dimississes et eo facto meus esse desisset, actionem mihi in factum dari oportere, ueluti responsum est, cum quidam poculum alterius ex naue eiecisset.

56 · Proculus libro octauo epistularum

pr.Insula est enata in flumine contra frontem agri mei, ita ut nihil excederet longitudo regionem praedii mei: postea aucta est paulatim et processit contra frontes et superioris uicini et inferioris: quaero, quod adcreuit utrum meum sit, quoniam meo adiunctum est, an eius iuris sit, cuius esset, si initio ea nata eius longitudinis fuisset. Proculus respondit: flumen istud, in quo insulam contra frontem agri tui enatam esse scripsisti ita, ut non excederet longitudinem agri tui, si alluuionis ius habet et insula initio propior fundo tuo fuit quam eius, qui trans flumen habebat, tota tua facta est, et quod postea ei insulae alluuione accessit, id tuum est, etiamsi ita accessit, ut procederet insula contra frontes uicinorum superioris atque inferioris, uel etiam ut propior esset fundo eius, qui trans flumen habet.

1Item quaero, si, cum propior ripae meae enata est insula et postea totum flumen fluere inter me et insulam coepit relicto suo alueo, quo maior amnis fluerat, numquid dubites, quin etiam insula mea maneat et nihilo minus eius soli, quod flumen reliquit, pars fiat mea? rogo, quid sentias scribas mihi. Proculus respondit: si, cum propior fundo tuo initio fuisset insula, flumen relicto alueo maiore, qui inter eam insulam fuerat et eum fundum uicini, qui trans flumen erat, fluere coepit inter eam insulam et fundum tuum, nihilo minus insula tua manet. set alueus, qui fuit inter eam insulam et fundum uicini, medius diuidi debet, ita ut pars propior insulae tuae tua, pars autem propior agro uicini eius esse intellegatur. intellego, ut et cum ex altera parte insulae alueus fluminis exaruerit, desisse insulam esse, sed quo facilius res intellegeretur, agrum, qui insula fuerat, insulam appellant.

57 · Paulus libro sexto ad Plautium

pr.Per seruum donatum a marito nec ex re quidem eius, cui donatus est, adquiri quicquam posse Iulianus scribit: hoc enim in eorum persona concessum est, qui bona fide seruiunt.

58 · Iauolenus libro undecimo ex Cassio

pr.Quaecumque res ex mari extracta est, non ante eius incipit esse qui extraxit, quam dominus eam pro derelicto habere coepit.

59 · Callistratus libro secundo quaestionum

pr.Res ex mandatu meo empta non prius mea fiet, quam si mihi tradiderit qui emit.

60 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Titius horreum frumentarium nouum ex tabulis ligneis factum mobile in Seii praedio posuit: quaeritur, uter horrei dominus sit. respondit secundum quae proponerentur non esse factum Seii.

61 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

pr.Hereditas in multis partibus iuris pro domino habetur adeoque hereditati quoque ut domino per seruum hereditarium adquiritur. in his sane, in quibus factum personae operaeue substantia desideratur, nihil hereditati quaeri per seruum potest. ac propterea quamuis seruus hereditarius heres institui possit, tamen quia adire iubentis domini persona desideratur, heres exspectandus est.

1Usus fructus, qui sine persona constitui non potest, hereditati per seruum non adquiritur.

62 · Paulus libro secundo manualium

pr.Quaedam, quae non possunt sola alienari, per uniuersitatem transeunt, ut fundus dotalis, ad heredem, et res, cuius aliquis commercium non habet: nam etsi legari ei non possit, tamen heres institutus dominus eius efficitur.

63 · Tryphoninus libro septimo disputationum

pr.Si is qui in aliena potestate est thensaurum inuenerit, in persona eius cui adquirit hoc erit dicendum, ut, si in alieno agro inuenerit, partem ei adquirat, si uero in parentis dominiue loco inuenerit, illius totus sit, si autem in alieno, pars.

1Si communis seruus in alieno inuenerit, utrum pro dominii partibus an semper aequis adquiret? et simile est atque in hereditate uel legato uel quod ab aliis donatum seruo traditur, quia et thensaurus donum fortunae creditur, scilicet ut pars, quae inuentori cedit, ad socios, pro qua parte serui quisque dominus est, pertineat.

2Si communis seruus in domini unius fundo proprio inuenit, de parte, quae soli domino semper cedit, non est dubium, quin solius domini praedii sit: uerum an aliquid ex parte ferat alter socius, uidendum est, et numquid simile sit, atque cum stipulatur seruus iussu unius domini aut per traditionem aliquid accipit uel nominatim alteri: quod magis dici poterit.

3Quod si seruus, in quo usus fructus alienus est, inuenerit in eius locum, qui seruum proprium habet, an totum illius sit? et si in alieno, an partem eidem adquirat an uero fructuario? inspectio in illo est, num ex operis serui adquiratur. finge terram fodientem inuenisse, ut hoc dicatur fructuarii esse: quod uero subito in abdito loco positum nihil agens, sed aliter ambulans inuenit, proprietatis domini sit. ego nec illius ad fructuarium pertinere partem arbitror: nemo enim seruorum opera thensaurum quaerit nec ea propter tunc terram fodiebat, sed alii rei operam insumebat et fortuna aliud dedit. itaque si in ipsius fructuarii agro inuenerit, puto partem solam ut agri dominum habiturum, alteram ad eum, cuius in seruo proprietas est, pertinere.

4Quod si creditor inuenerit, in alieno uidebitur inuenisse: partem itaque sibi, partem debitori praestabit, nec recepta pecunia restituet, quod iure inuentoris, non creditoris ex thensauro apud eum remansit. quae cum ita sint, et cum ex principis auctoritate creditor ut proprium agrum tenere coepit iure dominii, intra constitutum luendi tempus pignoris causa uertitur: post transactum autem tempus thensaurum in eo inuentum ante solutam pecuniam totum tenebit. oblato uero intra constitutum tempus debito, quoniam uniuersa praestantur atque in simplici petitore reuocantur, restitui debebit, sed pro parte sola, quia dimidium inuentori semper placet relinqui.

64 · Quintus Mucius Scaeuola libro singulari ὅρων

pr.Quae quisque aliena in censum deducit, nihilo magis eius fiunt.

65 · Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si epistulam tibi misero, non erit ea tua, antequam tibi reddita fuerit. Paulus: immo contra: nam si miseris ad me tabellarium tuum et ego rescribendi causa litteras tibi misero, simul atque tabellario tuo tradidero, tuae fient. idem accidet in his litteris, quas tuae dumtaxat rei gratia misero, ueluti si petieris a me, uti te alicui commendarem, et eas commendaticias tibi misero litteras.

1Si qua insula in flumine propria tua est, nihil in ea publici est. Paulus: immo in eo genere insularum ripae flumini et litora mari proxima publica sunt, non secus atque in continenti agro idem iuris est.

2Si qua insula in flumine publico proxima tuo fundo nata est, ea tua est. Paulus: uideamus ne hoc falsum sit de ea insula, quae non ipsi alueo fluminis cohaeret, sed uirgultis aut alia qualibet leui materia ita sustinetur in flumine, ut solum eius non tangat, atque ipsa mouetur: haec enim propemodum publica atque ipsius fluminis est insula.

3Paulus: si insula in flumine nata tua fuerit, deinde inter eam insulam et contrariam ripam alia insula nata fuerit, mensura eo nomine erit instruenda a tua insula, non ab agro tuo, propter quem ea insula tua facta fuerit: nam quid interest, qualis ager sit, cuius propter propinquitatem posterior insula cuius sit quaeratur?

4Labeo libro eodem. si id quod in publico innatum aut aedificatum est, publicum est, insula quoque, quae in flumine publico nata est, publica esse debet.

66 · Uenuleius libro sexto interdictorum

pr.Cum praegnas mulier legata aut usucapta alioue quo modo alienata pariat, eius fient partus, cuius est ea, cum eniteretur, non cuius tunc fuisset, cum conciperet.