D. 40.16DE COLLUSIONE DETEGENDA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Gaius libro secundo ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.Ne quorundam dominorum erga seruos nimia indulgentia inquinaret amplissimum ordinem eo, quod paterentur seruos suos in ingenuitatem proclamare liberosque iudicari, senatus consultum factum est Domitiani temporibus, quo cautum est, ut, si quis probasset per collusionem quicquam factum, si iste homo seruus sit, fieret eius seruus qui detexisset collusionem.
2 · Ulpianus libro secundo de officio consulis
pr.Conlusionem detegere ingenuitatis post sententiam intra quinquennium posse diuus Marcus constituit.
1Quinquennium autem continuum utique accipiemus.
2Sicubi plane aetas eius, cuius retractatur conlusio, differendam retractationem in tempus pubertatis uel alterius rei suadeat, quinquennium non currere dicendum est.
3Quinquennium autem non ad perficiendam retractationem, sed ad inchoandam puto praefinitum: aliter atque circa eum, qui ex libertinitate se in ingenuitatem petit.
4Oratione diui Marci cauetur, ut etiam extraneis, qui pro altero postulandi ius haberent, liceret detegere collusionem.
3 · Callistratus libro quarto de cognitionibus
pr.Cum non iusto contradictore quis ingenuus pronuntiatus est, perinde inefficax est decretum, atque si nulla iudicata res interuenisset: idque principalibus constitutionibus cauetur.
4 · Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si libertinus per collusionem fuerit pronuntiatus ingenuus, conlusione detecta in quibus causis quasi libertinus incipit esse. medio tamen tempore, antequam collusio detegatur et post sententiam de ingenuitate latam, utique quasi ingenuus accipitur.
5 · Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum
pr.Sententiam pro ingenuitate dictam collusionis praetextu semel retractare permittitur.
1Si plures ad collusionem detegendam pariter accedant, causa cognita quis debeat admitti, comparatis omnium moribus et aetatibus et cuius magis interest, statui oportet.