IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 40

D. 40.15NE DE STATU DEFUNCTORUM POST QUINQUENNIUM QUAERATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Marcianus libro singulari de delatoribus

pr.De statu defunctorum post quinquennium quaerere non licet neque priuatim neque fisci nomine.

1Sed nec eius status retractandus est, qui intra quinquennium decessit, si per huius quaestionem praeiudicium futurum est ante quinquennium mortuo.

2Immo nec de uiui statu quaerendum est, si quaestio huius praeiudicium facit ei, qui ante quinquennium decessit: et ita diuus Hadrianus constituit.

3Sed interdum et intra quinquennium non licet de statu defuncti dicere: nam oratione diui Marci cauetur, ut, si quis ingenuus pronuntiatus fuerit, liceat ingenuitatis sententiam retractare, sed uiuo eo qui ingenuus pronuntiatus est, non etiam post mortem, in tantum, ut etiam, si coepta quaestio fuit retractationis, morte eius extinguatur, ut eadem oratione cauetur.

4Si quidem in deteriorem condicionem quis statum retractaret, secundum ea quae dixi praescribendum est. quid ergo si in meliorem? ueluti pro seruo libertus dicitur: quare non admittatur? quid enim si seruus quis dicatur quasi ex ancilla natus, quae ante quinquennium mortua est? quare non liceat probare liberam fuisse? hoc enim et pro mortua est. et Marcellus libro quinto de officio consulis scripsit posse: ego quoque in auditorio publico idem secutus sum.

2 · Papinianus libro quarto decimo responsorum

pr.Non esse libertatis quaestionem filiis inferendam propter matris uel patris memoriam post quinquennium a morte non retractatam conuenit.

1Nec in ea re, quae publicam tutelam meruit, pupillis agentibus restitutionis auxilium tribuendum est, quod quinque annorum tempus, cum tutores non haberent, excesserit.

2Praescriptio quinque annorum, quae statum defunctorum tuetur, specie litis ante mortem illatae non fit irrita, si ueterem causam desistente qui mouit longo silentio finitam probetur.

3 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

pr.Ante quinquennium defuncto status honestior, quam mortis tempore fuisse existimabatur, uindicari non prohibetur. idcirco et si quis in seruitute moriatur, post quinquennium liber decessisse probari potest.

4 · Callistratus libro primo de iure fisci

pr.Primus omnium diuus Nerua edicto uetuit post quinquennium mortis cuiusque de statu quaeri, sed et diuus Claudius Claudiano rescripsit, si per quaestionem nummariam praeiudicium statui uidebitur fieri, cessare quaestionem.