IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 40

D. 40.14SI INGENUUS ESSE DICETUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Marcellus libro septimo digestorum

pr.Si libertus alterius alio agente ingenuus pronuntiatus esse dicetur, sine ulla exceptione temporis patronus eius cognitionem solet exercere.

2 · Saturninus libro primo de officio proconsulis

pr.Qui se uenire passus esset maiorem, scilicet ut pretium ad ipsum perueniret, prohibendum de libertate contendere diuus Hadrianus constituit: sed interdum ita contendendum permisit, si pretium suum reddidisset.

1Qui se ex libertinitate ingenuitati adserant, non ultra quinquennium, quam manumissi fuissent, audientur.

2Qui post quinquennium repperisse instrumenta ingenuitatis suae adseuerant, de ea re ipsos principes adire oportere cognituros.

3 · Pomponius libro quinto senatus consultorum

pr.Hoc sermone ‘adgnitis natalibus’ de nullis aliis intellegendum est senatum sensisse quam ingenuis.

1Uerbo autem ‘relinquerent’ etiam hoc intellegendum est, ut quaecumque ex re eius, a quo manumissi erant, adquisita habeant, restituant. sed id quemadmodum accipiendum sit, uidendum est, utrumne quae ignorantibus dominis abstulissent, item quod ex his adquisitum, reddere debeant, an uero etiam concessa et donata a manumissoribus amplexi sint: quod magis est.

4 · Papinianus libro uicensimo secundo quaestionum

pr.Oratio, quae prohibet apud consules aut praesides prouinciarum post quinquennium a die manumissionis in ingenuitatem proclamare, nullam causam aut personam excipit.

5 · Papinianus libro decimo responsorum

pr.Patronum post quinquennium sententiae pro ingenuitate dictae, quo ignorante res iudicata est, non esse praescriptione temporis summouendum respondi.

6 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Quotiens de hoc contenditur, an quis libertus sit, siue operae petantur siue obsequium desideretur siue etiam famosa actio intendatur siue in ius uocetur qui se patronum dicit siue nulla causa interueniat, redditur praeiudicium. sed et quotiens quis libertinum quidem se confitetur, libertum autem Gaii Seii se negat, idem praeiudicium datur. redditur autem alterutro desiderante: sed actoris partibus semper qui se patronum dicit fungitur probareque libertum suum necesse habet aut, si non probet, uincitur.