D. 40.13QUIBUS AD LIBERTATEM PROCLAMARE NON LICET
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro secundo de officio proconsulis
pr.Maiores uiginti annis ita demum ad libertatem proclamare non possunt, si pretium ad ipsum qui ueniit peruenerit: ex ceteris autem causis, quamuis maior uiginti annis se uenum dari passus sit, ad libertatem ei proclamare licet.
1Minori autem uiginti annis ne quidem ex causa supra scripta debet denegari libertatis proclamatio, nisi maior annis uiginti factus durauit in seruitute: tunc enim si pretium partitus sit, dicendum erit denegari ei debere libertatis proclamationem.
2 · Marcellus libro uicensimo quarto digestorum
pr.Seruum quis per uim a Titio accepit et testamento liberum esse iussit: quamquam soluendo decesserit, non erit ille liber: alioquin fraudabitur Titius, qui non procedente quidem libertate cum herede eius agere potest, at si ad libertatem seruus peruenerit, nullam actionem habiturus est, quia nihil uidebitur heres ex defuncti dolo consecutus.
3 · Pomponius libro undecimo epistularum et uariarum lectionum
pr.Eis, qui se passi sint uenire, ad libertatem proclamandi licentiam denegari. quaero, an et ad eos, qui ex mulieribus, quae se passae sint uenire, nascuntur, ita senatus consulta pertinent? dubitari non potest, quin ei quoque, quae maior annis uiginti uenire se passa est, ad libertatem proclamandi licentia fuerit deneganda. his quoque danda non est, qui ex ea nati tempore seruitutis eius erunt.
4 · Paulus libro duodecimo quaestionum
pr.Licinnius Rufinus Iulio Paulo. is cui fideicommissa libertas debebatur post uicensimum annum ueniri se passus est: quaero, denegandum sit ei ad libertatem proclamare. mouet me exemplum cuiusuis liberi hominis: nam et si consecutus esset libertatem, si se uendidisset, denegaretur ei ad libertatem proclamare, nec debet meliori loco intellegi, quod in seruitute constitutus passus est se uenum dari, quam si esset libertatem consecutus. sed e contrario mouet me, quod in hoc, de quo quaeritur, uenditio constitit et est qui ueneat, in libero autem homine neque uenditio constitit et nihil est quod ueneat. peto itaque plenissime instruas. respondit: uenditio quidem tam serui quam liberi contrahi potest et stipulatio de euictione contrahitur: non enim de eo loquimur, qui sciens liberum emit: nam aduersus hunc nec ad libertatem proclamatio denegatur. sed is, qui adhuc seruus est, etiam inuitus ueniri potest, quamuis et ipse in eo malus sit, quod de condicione sua dissimulat, cum in sua potestate habeat, ut statim ad libertatem perueniat. quod quidem non potest ei imputari, cui nondum libertas debetur. pone statuliberum passum se uenum dari: nemo dicturus est superueniente condicione, quae non fuit in eius potestate, libertatis petitionem ei denegandam. idem puto, etiamsi in ipsius potestate fuit condicio. sed in proposito magis probandum est, ut denegetur ei libertatis petitio, qui potuit petere libertatem et maluit se uenum dari, quia indignus est auxilio praetoris fideicommissarii.
5 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Claudianum
pr.Si duo liberum hominem maiorem annis uiginti emerimus, unus sciens eius condicionem, alter ignorans, non propter eum qui scit ad libertatem ei proclamare permittitur, sed propter eum qui ignorat seruus efficietur, sed non etiam eius qui scit, sed tantum alterius.