D. 40.12DE LIBERALI CAUSA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Si quando is, qui in possessione seruitutis constitutus est, litigare de condicione sua non patitur, quod forte sibi suoque generi uellet aliquam iniuriam inferre, in hoc casu aequum est quibusdam personis dari licentiam pro eo litigare: ut puta parenti, qui dicat filium in sua potestate esse: nam etiamsi nolit filius, pro eo litigabit. sed et si in potestate non sit, parenti dabitur hoc ius, quia semper parentis interest filium seruitutem non subire.
1Uersa etiam uice dicemus liberis parentium etiam inuitorum eandem facultatem dari: neque enim modica filii ignominia est, si parentem seruum habeat.
2Idcirco uisum est cognatis etiam hoc dari debere,
2 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.quoniam seruitus eorum ad dolorem nostrum iniuriamque nostram porrigitur.
3 · Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Amplius puto naturalibus quoque hoc idem praestandum, ut parens filium in seruitute quaesitum et manumissum possit in libertatem uindicare.
1Militi etiam pro necessariis sibi personis de libertate litigare permittitur.
2Cum uero talis nemo alius est, qui pro eo litiget, tunc necessarium est dari facultatem etiam matri uel filiabus uel sororibus eius ceterisque mulieribus quae de cognatione sunt uel etiam uxori adire praetorem et hoc indicare, ut causa cognita et inuito ei succurratur.
3Sed et si libertum meum uel libertam dicam, idem erit dicendum.
4 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.Sed tunc patrono conceditur pro libertate liberti litigare, si eo ignorante libertus uenire se passus est.
5 · Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Interest enim nostra libertos libertasque habere.
1Quod si plures ex memoratis personis existant, qui uelint pro his litigare, praetoris partes interponendae sunt, ut eligat, quem potissimum in hoc esse existimat. quod et in pluribus patronis obseruari debet.
6 · Gaius ad edictum praetoris urbani
pr.Benignius autem hoc persequendum est, ut, si furiosus et infans est qui in seruitutem trahitur, non solum necessariis personis, sed etiam extraneis hoc permittatur.
7 · Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Liberis etiam hominibus, maxime si maiores uiginti annis uenum se dari passi sunt uel in seruitutem quaqua ratione deduci, nihil obest, quo minus possint in libertatem proclamare, nisi forte se uenum dari passi sunt, ut participauerint pretium.
1Si quis minor uiginti annis ad partiendum pretium uenum se dari passus est, nihil ei hoc post uiginti annos nocebit. sed si ante quidem se uenum dedit, post uicensimum autem annum pretium partitus est, poterit ei libertas denegari.
2Si quis sciens liberum emerit, non denegatur uendito in libertatem proclamatio aduersus eum qui eum comparauit, cuiusque sit aetatis qui emptus est, idcirco quia non est uenia dignus qui emit, etiamsi scientem prudentemque se liberum emerit. sed enim si postea alius eum emerit ab hoc, qui sciuit, ignorans, deneganda est ei libertas.
3Si duo simul emerint partes, alter sciens, alter ignorans, uidendum erit, numquid is qui scit non debeat nocere ignoranti: quod quidem magis est. sed enim illa erit quaestio, partem solam habebit is qui ignorauit an totum? et quid dicemus de alia parte? an ad eum qui scit pertineat? sed ille indignus est quid habere, quia sciens emerit. rursum qui ignorauit, non potest maiorem partem dominii habere quam emit: euenit igitur, ut ei prosit qui eum comparauit sciens, quod alius ignorauit.
4Sunt et aliae causae, ex quibus in libertatem proclamatio denegatur, ueluti si quis ex eo testamento liber esse dicatur, quod testamentum aperiri praetor uetat, quia testator a familia necatus esse dicatur: cum enim in eo sit iste, ut supplicio forte sit adficiendus, non debet liberale iudicium ei concedi. sed et si data fuerit, quia dubitatur, utrum nocens sit an innocens, differtur liberale iudicium, donec constet de morte eius, qui necatus est: apparebit enim, utrum supplicio adficiendus sit an non.
5Si quis ex seruitute in libertatem proclamat, petitoris partes sustinet: si uero ex libertate in seruitutem petatur, is partes actoris sustinet qui seruum suum dicit. igitur cum de hoc incertum est, ut possit iudicium ordinem accipere, hoc ante apud eum, qui de libertate cogniturus est, disceptatur, utrum ex libertate in seruitutem aut contra agatur. et si forte apparuerit eum, qui de libertate sua litigat, in libertate sine dolo malo fuisse, is qui se dominum dicit actoris partes sustinebit et necesse habebit seruum suum probare: quod si pronuntiatum fuerit eo tempore, quo lis praeparabatur, in libertate eum non fuisse aut dolo malo fuisse, ipse qui de sua libertate litigat debet se liberum probare.
8 · Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Cognitio de liberali causa usufructuario datur, etiamsi dominus quoque uelit, hoc est qui se dominum dicit, mouere status controuersiam.
1Si plures sibi dominium serui uindicant dicentes esse communem, ad eundem iudicem mittendi erunt: et ita senatus censuit. ceterum si unusquisque suum esse in solidum, non in partem dicat, cessat senatus consultum: neque enim timor est, ne uarie iudicetur, cum unusquisque solidum dominium sibi uindicet.
2Sed et si alter usum fructum totum, alter proprietatem serui uindicet, item si alter dominium, alter pigneratum sibi dicat, idem iudex erit: et parui refert, ab eodem an ab alio ei pigneri datus sit.
9 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.Si pariter aduersus eum, qui de libertate litigat, consistant fructuarius et proprietarius, fieri potest, ut alteruter absit: quo casu an praesenti soli permissurus sit praetor aduersus eum agere, dubitari potest, quia non debet alterius collusione aut inertia alteri ius corrumpi. sed rectius dicitur etiam alterutri eorum permittendum agere, ut alterius ius incorruptum maneat. quod si adhuc nondum finito iudicio superuenerit, ad eundem iudicem mittetur, nisi si iustam causam adferat, quare ad eum mitti non debeat, forte si eum iudicem inimicum sibi esse adfirmet.
1Idem dicemus et si duo pluresue domini esse dicantur et quidam praesto sint, quidam aberint.
2Unde in utroque casu dispiciamus, an, si is qui prior egerit uictus sit, prosit ei, quod posterior uicerit, uel contra, id est ut, cum omnino alteruter uicerit, prosit etiam alteri, sicut prodest heredi liberti, quod in fraudem patroni serui manumissi sint. si cui placeat prodesse, consequens est, ut, cum idem petat, exceptioni rei iudicatae obiciatur replicatio: si cui uero placeat non prodesse, is habebit sequentem dubitationem, utrum id, in quo quis uictus est, nullius erit an eius esse debeat, cum quo actum sit, an potius eius qui uicerit? scilicet ut utilis actio detur ei qui uicerit, minime autem praetor pati debeat, ut pro parte quis seruus sit.
10 · Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Quod autem diximus ‘in libertate fuisse’ sic est accipiendum non ut se liberum doceat is, qui liberale iudicium patitur, sed in possessione libertatis sine dolo malo fuisse. quid sit autem ‘sine dolo malo fuisse’, uideamus. nam Iulianus ait omnes, qui se liberos putant, sine dolo malo in libertate fuisse, si modo se pro liberis gerant, quamuis serui sint. Uarus autem scribit eum, qui se liberum sciat, dum in fuga sit, non uideri sine dolo malo in libertate esse: sed simul atque desierit quasi fugitiuus se celare et pro libero agere, tunc incipere sine dolo malo in libertate esse: etenim ait eum, qui scit se liberum, deinde pro fugitiuo agit, hoc ipso, quod in fuga sit, pro seruo agere,
11 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.licet fugae tempore pro libero se gesserit: dicemus enim eum in eadem causa esse.
12 · Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Igitur sciendum est et liberum posse dolo malo in libertate esse et seruum posse sine dolo malo in libertate esse.
1Infans subreptus bona fide in seruitute fuit, cum liber esset, deinde, cum de statu ignarus esset, recessit et clam in libertate morari coepit: hic non sine dolo malo in libertate moratur.
2Potest et seruus sine dolo malo in libertate morari, ut puta testamento accepit libertatem, quod nullius momenti esse ignorat, uel uindicta ei imposita est ab eo, quem dominum esse putauit, cum non esset, uel educatus est quasi liber, cum seruus esset.
3Et generaliter dicendum est, quotiens quis iustis rationibus ductus uel non iustis, sine calliditate tamen putauit se liberum et in libertate moratus est, dicendum est hunc in ea causa esse, ut sine dolo malo in libertate fuerit atque ideo possessoris commodo fruatur.
4Probatio autem ad id tempus referetur, cum sine dolo malo in libertate fuerit, quo primum in ius aditum est.
5Si operae alicui debeantur, is quoque liberali iudicio experiri potest.
6Si quod damnum mihi dederit, qui ad libertatem proclamat, illo tempore, quo bona fide mihi seruiebat, ueluti si ego bona fide dominus noxali iudicio conuentus et condemnatus litis aestimationem pro eo optuli: in id mihi condemnabitur.
13 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.Illud certum est damnum hoc solum in hac in factum actione deduci, quod dolo, non etiam quod culpa factum sit. ideoque licet absolutus hoc iudicio fuerit, adhuc tamen postea cum eo poterit lege Aquilia agi, cum ea lege etiam culpa teneatur.
1Item certum est tam res nostras quam res alienas, quae tamen periculo nostro sunt, in hanc actionem deduci, ueluti commodatas et locatas: certe depositae apud nos res, quia nostro periculo non sunt, ad hanc actionem non pertinent.
14 · Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Rectissime praetor calliditati eorum, qui, cum se liberos scirent, dolo malo passi sunt se pro seruis uenum dari, occurrit.
1Dedit enim in eos actionem, quae actio totiens locum habet, quotiens non est in ea causa is qui se uenire passus est, ut ei ad libertatem proclamatio denegetur.
2Dolo autem non eum fecisse accipimus, qui non ultro instruxit emptorem, sed qui decepit:
15 · Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum
pr.(id est siue uirilis sexus siue feminini sit, dummodo eius aetatis sit, ut dolum capiat):
16 · Ulpianus libro quinquagesimo quinto ad edictum
pr.immo eum, qui finxit se seruum et sic ueniit decipiendi emptoris causa.
1Si tamen ui metuque compulsus fuit hic qui distractus est, dicemus eum dolo carere.
2Tunc habet emptor hanc actionem, cum liberum esse nesciret: nam si scit liberum et sic emit, ipse se circumuenit.
3Quare si filius familias emit, si quidem ipse scit, pater ignorauit, non adquisiit patri actionem: hoc si peculiari nomine egerit. ceterum si patre mandante, hic quaeritur, an filii scientia noceat: et puto adhuc nocere, quemadmodum procuratoris nocet.
4Plane si filius ignorauit, pater scit, adhuc dico repellendum patrem, etiamsi peculiari nomine filius emit, si modo pater praesens fuit potuitque filium emere prohibere.
17 · Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum
pr.In seruo et in eo, qui mandato nostro emit, tale est, ut, si certum hominem mandauero emi sciens liberum esse, licet is cui mandatum est, ignoret, idem sit: et non competet ei actio. contra autem, si ego ignoraui, procurator scit, non est mihi deneganda.
18 · Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.In tantum ergo tenetur, quantum dedit uel in quantum obligatus est, scilicet in duplum.
1Sed utrum pretium tantum an etiam id quod pretio accessit duplicetur, uideamus. et putem omne omnino, quod propter emptionem uel dedit.
19 · Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum
pr.Uel permutauit uel compensauit eo nomine (nam et is dedisse intellegendus est)
20 · Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.uel obligatus est, duplari debere.
1Proinde si quid cuidam ob hanc actionem licito iure dedit, dicendum est in hoc edictum cadere duplariue.
2Obligatum uel ipsi uenditori accipere debemus uel alii obligatum: nam quod dedit, siue ipsi uenditori siue alii ex iussu eius siue ipse siue alius dederit, aeque continebitur.
3Obligatum accipere debemus, si exceptione se tueri non potest: ceterum si potest, dicendum non esse obligatum.
4Interdum euenit, ut is qui comparauit habeat in quadruplum actionem: nam in ipsum quidem, qui sciens pro seruo ueniit, hinc habet in duplum actionem et praeterea in uenditorem uel eum, qui duplam promisit, in duplum actio est,
21 · Modestinus libro primo de poenis
pr.utique eius duplum, quod propter emptionem uel dedit uel obligatus est. secundum quae id, quod alter eorum soluerit, nihil ad exonerandum alterum pertinebit, quia placuit hanc actionem poenalem esse. et ideo post annum non datur nec cum successoribus, cum sit poenalis, agetur.
1Actionem, quae ex hoc edicto oritur, manumissione non extingui rectissime dicetur, quia uerum est auctorem conueniri non posse, post quem ad eum, qui ad libertatem proclamauit, perueniebatur.
22 · Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Non solus autem emptor, sed et successores eius hac in factum actione agere poterunt.
1Emere sic accipiemus, etiamsi per alium quis emerit, ut puta procuratorem.
2Sed et si plures emerint, omnes habebunt hanc actionem, sic tamen, ut, si quidem pro partibus emerint, pro parte pretii habeant actionem: enimuero si unusquisque in solidum, quisque in solidum habeat actionem. nec alterius scientia alteri nocebit, uel ignorantia proderit.
3Si eum liberum esse emptor nesciit, postea autem scire coepit, hoc ei non nocebit, quia tunc ignorauit. sed si tunc sciit, postea dubitare coepit, nihilum proderit.
4Heredi et ceteris successoribus scientia sua nihil nocet, ignorantia nihil prodest.
5Sed si per procuratorem scientem quis emerit, ei nocet, sicuti tutoris quoque nocere Labeo putat.
6Haec actio post annum non datur, cum sit honoraria: est autem et poenalis.
23 · Paulus libro quinquagensimo ad edictum
pr.Si usum fructum tibi uendidero liberi hominis et cessero, seruum effici eum dicebat Quintus Mucius, sed dominium ita demum fieri meum, si bona fide uendidissem, alioquin sine domino fore.
1In summa sciendum est, quae de uenditis seruis, quibus denegatur ad libertatem proclamatio, dicta sunt, etiam ad donatos et in dotem datos referri posse, item ad eos, qui pignori se dari passi sunt.
2Si mater et filius de libertate litigant, aut coniungenda sunt utrorumque iudicia aut differenda est causa filii, donec de matre constet, sicut diuus quoque Hadrianus decreuit. nam cum apud alium iudicem mater litigabat, apud alium autem filius, Augustus dixit ante de matre constare oportere, sic dein de filio cognosci.
24 · Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum
pr.Ordinata liberali causa liberi loco habetur is, qui de statu suo litigat, ita ut aduersus eum quoque, qui se dominum esse dicit, actiones ei non denegentur, quascumque intendere uelit: quid enim si quae tales sint, ut tempore aut morte intereant? quare non concedatur ei litem contestando in tutum eas redigere?
1Quin etiam Seruius ait in actionibus annuis ex eo tempore annum cedere, ex quo lis ordinata sit.
2Sed si cum aliis experiri uelit, non est quaerendum, an lis ordinata sit, ne inueniatur ratio, quemadmodum subiecto aliquo, qui libertati controuersiam moueat, interim actiones excludantur: aeque enim ex euentu iudicii liberalis aut utilis aut inanis actio eius efficietur.
3Sed si quas actiones inferat dominus, quaeritur, an compellendus sit suscipere iudicium. et plerique existimant, si in personam agat, suscipere ipsum ad litis contestationem, sed sustinendum iudicium, donec de libertate iudicetur: nec uideri praeiudicium libertati fieri aut uoluntate domini in libertate eum morari: nam ordinato liberali iudicio interim pro libero habetur, et sicut ipse agere, ita cum ipso quoque agi potest. ceterum ex euentu aut utile iudicium erit aut nullum, si contra libertatem pronuntiatum fuerit.
4Si is, qui in libertatem proclamat, furti aut damni iniuria ab aliquo arguatur, Mela ait interim eum cauere debere iudicio se sisti, ne melioris condicionis sit qui dubiae libertatis est, quam qui certae: sed sustinendum iudicium, ne praeiudicium libertati fiat. aeque si cum possessore hominis furti agi coeperit, deinde is, cuius nomine agebatur, in libertatem proclamauerit, sustinendum iudicium, ut, si liber iudicatus sit, in ipsum transferatur iudicium: et, si damnatio facta sit, iudicati actionem potius in eum dandam.
25 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.Si cui de libertate sua litiganti optio legata sit, quaecumque hereditate ei relicta dicuntur, eadem et de optione tractari possunt.
1Interdum ex integro datur ad libertatem proclamatio, ueluti eius, qui adfirmat ideo se primo iudicio uictum, quod statuta libertas nondum ei optigerat, quam nunc dicit sibi optigisse.
2Licet uulgo dicatur post ordinatum liberale iudicium hominem, cuius de statu controuersia est, liberi loco esse, tamen, si seruus sit, certum est nihilo minus eum, quod ei tradatur uel stipuletur, perinde domino adquirere atque si non de libertate eius quaerebatur. tantum de possessione uidebimus, cum ipsum post litem ordinatam desinat dominus possidere: sed magis est, ut adquirat, licet ab eo non possideatur. et cum placuit per fugitiuum quoque nos possessionem adquirere posse, quid mirum etiam per hunc, de quo quaeramus adquiri?
26 · Gaius libro uicensimo ad edictum prouinciale
pr.Qui ex libertate in seruitutem petit, si iudicii de euictione seruandi causa contra libertatem agit, iniuriarum actione non conuenitur.
27 · Ulpianus libro secundo de officio consulis
pr.Diui fratres Proculo et Munatio rescripserunt: ‘Cum Romulus, de cuius statu quaeritur, pupillaris aetatis sit, an exigente Uaria Hedone matre et consentiente Uario Hermete tutore ad tempus pubertatis causa differenda sit, uestrae grauitatis est ex fide personarum quod utile est pupillo, constituere’.
1Si ea persona desit cognitioni, quae alicui status controuersiam faciebat, in eadem causa est qui de libertate sua litigat, qua fuit, priusquam de libertate controuersiam patiatur: sane hoc lucratur, quod is qui eam status controuersiam faciebat amittit suam causam. nec ea res ingenuum facit eum qui non fuit: nec enim penuria aduersarii ingenuitatem solet tribuere. recte atque ordine iudices puto facturos, si hanc formam fuerint consecuti, ut, ubi deest is qui in seruitutem petit, electionem aduersario deferant, utrum malit cognitionem circumduci an audita causa sententiam proferri. et si cognouerint, pronuntiare debebunt seruum illius non uideri: neque haec res captionem ullam habet, cum non ingenuus pronuntietur, sed seruus non uideri. quod si ex seruitute in ingenuitatem se allegat, melius fecerint, si cognitionem circumduxerint, ne sine aduersario pronuntient ingenuum uideri, nisi magna causa suadeat et euidentes probationes suggerant secundum libertatem pronuntiandum: ut etiam rescripto Hadriani continetur.
2Quod si is, qui pro sua libertate litigat, desit, contradictor uero praesens sit, melius erit inaugeri causam eius sententiamque proferri: si enim liquebit, contra libertatem dabit: euenire autem potest, ut etiam absens uincat: nam potest sententia etiam secundum libertatem ferri.
28 · Pomponius libro duodecimo ad Quintum Mucium
pr.Non uidetur domini uoluntate seruus in libertate esse, quem dominus ignorasset suum esse: et est hoc uerum: is enim demum uoluntate domini in libertate est, qui possessionem libertatis ex uoluntate domini consequitur.
29 · Arrius Menander libro primo de re militari
pr.Qui de libertate sua litigans necdum sententia data militiae se dedit, in pari causa ceteris seruis habendus est nec exonerat eum, quod pro libero habeatur in quibusdam. et licet liber apparuerit, exauctoratus, id est militia remotus castris reicietur, utique qui ex seruitute in libertatem petitus sit uel qui non sine dolo malo in libertate moratus est: qui uero per calumniam petitus in seruitutem est, in militia retinebitur.
1Qui ingenuus pronuntiatus est, si se militiae dedit, intra quinquennium retractata sententia nouo domino reddendus est.
30 · Iulianus libro quinto ex Minicio
pr.Duobus petentibus hominem in seruitutem pro parte dimidia separatim, si uno iudicio liber, altero seruus iudicatus est, commodissimum est eo usque cogi iudices, donec consentiant: si id non continget, Sabinum refertur existimasse duci seruum debere ab eo qui uicisset: cuius sententiae Cassius quoque est et ego sum. et sane ridiculum est arbitrari eum pro parte dimidia duci, pro parte libertatem eius tueri. commodius autem est fauore libertatis liberum quidem eum esse, compelli autem pretii sui partem uiri boni arbitratu uictori suo praestare.
31 · Ulpianus libro primo responsorum
pr.Filium ob hoc, quod patri heres extitit, prohiberi a patre suum seruum manumissum in seruitutem petere.
32 · Paulus libro sexto regularum
pr.De bonis eorum, qui ex seruitute aut libertate in ingenuitatem uindicati sunt, senatus consultum factum est, quo cauetur de his quidem, qui ex seruitute defensi essent, ut id dumtaxat ferrent, quod in domo cuiusque intulissent: in eorum autem bonis, qui post manumissionem repetere originem suam uoluissent, hoc amplius, ut, quod post manumissionem quoque adquisissent non ex re manumissoris, secum ferant, cetera bona relinquerent illi, ex cuius familia exissent.
33 · Paulus libro singulari de liberali causa
pr.Qui sciens liberum emit, quamuis et ille se pateretur uenire, tamen non potest contradicere ei qui ad libertatem proclamat: sed si alii eum ignoranti uendiderit, denegabitur ei proclamatio.
34 · Ulpianus libro singulari pandectarum
pr.Imperator Antoninus constituit non alias ad libertatem proclamationem cuiquam permittendam, nisi prius administrationum rationes reddiderit, quas cum in seruitute esset gessisset.
35 · Papinianus libro nono responsorum
pr.Seruos ad templi custodiam, quod aedificari Titia uoluit, destinatos neque manumissos heredis esse constitit.
36 · Papinianus libro duodecimo responsorum
pr.Dominus qui optinuit, si uelit seruum suum abducere, litis aestimationem pro eo accipere non cogetur.
37 · Callistratus libro secundo quaestionum
pr.Conuentio priuata neque seruum quemquam neque libertum alicuius facere potest.
38 · Paulus libro quinto decimo responsorum
pr.Paulus respondit, si, ut proponitur, post perfectam sine ulla condicione emptionem postea emptor ex uoluntate sua litteras emisit, quibus profiteretur se post certum tempus manumissurum eum quem emerat, non uideri eas litteras ad constitutionem diui Marci pertinere.
1Idem respondit constitutionem quidem diui Marci ad libertatem eorum mancipiorum pertinere, quae hac lege uenierint, ut post tempus manumitterentur: sed eundem fauorem libertatis consequendae causa etiam eam mereri, pro qua dominus pretium accepit, ut ancillam suam manumitteret, cum idem etiam libertam habiturus sit.
2Quaesitum est, an emptor seruo recte libertatem dederit nondum pretio soluto. Paulus respondit seruum, quem uenditor emptori tradidit, si ei pro pretio satisfactum est, et nondum pretio soluto in bonis emptoris esse coepisse.
3Gaius Seius Stichum seruum Lucio Titio uendidit ita, ut Titius Stichum post triennium manumitteret, si continuo triennio seruisset: sed nondum exacto tempore trienni Stichus fugit et post aliquantum temporis defuncto Titio reuertit: quaero, an obstet Sticho ad consequendam ex uenditione libertatem, quod ante triennium discesserit. Paulus respondit secundum ea quae proponuntur expleto tempore, post quod Stichus manumitti debuit, libertatem ei competisse.
39 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Cui necessitas probandi de ingenuitate sua non incumbit, ultro si ipse probare desideret, audiendus est.
1Qui de ingenuitate cognoscunt, de calumnia eius, qui temere controuersiam mouit, ad modum exilii possunt ferre sententiam.
2Tutores uel curatores pupillorum, quorum tutelam et res administrauerunt, postea status quaestionem facere non possunt.
3Maritus uxori eidemque libertae status quaestionem inferre non prohibetur.
40 · Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum
pr.Cum pacto partitionis pretii maior uiginti annis uenalem se praebuit, nec post manumissionem ad libertatem proclamare potest.
41 · Paulus libro singulari de articulis liberalis causae
pr.Si in obscuro sit, in quo fuerit statu is, qui pro libertate sua litigat, prior audiendus est probare uolens se ipsum in libertatis esse possessionem.
1Iudex autem, qui de libertate cognoscit, etiam de rebus amotis damnoue facto cognoscere debet: fieri enim potest, ut fiducia libertatis et subripere quaedam et corrumpere atque consumere ex bonis, quibus seruiebat, ausus sit.
42 · Labeo libro quarto posteriorum
pr.Si seruus quem emeras ad libertatem proclamauit et ab iudice perperam pro eo iudicatum est et dominus eius serui post rem contra te iudicatam te heredem fecit aut alio quo nomine is tuus esse coepisset, petere eum tuum esse poteris nec tibi obstabit rei iudicatae praescriptio. Iauolenus: haec uera sunt.
43 · Pomponius libro tertio senatus consultorum
pr.De his, qui bona eorum quibus seruiebant intercepissent, deinde ad libertatem proclamabant, Hadrianus imperator rescripsit, cuius rescripti uerba haec sunt: ‘Sicut non est aequum fiducia libertatis, quae ex fideicommissi causa praestanda est, intercipere hereditariam pecuniam, ita nec libertati praestandae moram quaeri oportet. quam primum ergo arbitrum dare debeat, apud quem constaret, quid seruari potest heredi, antequam ad seruum manumittendum compelleretur’.
44 · Uenuleius libro septimo actionum
pr.Licet dubitatum antea fuit, utrum seruus dumtaxat an libertus iurando patrono obligaretur in his quae libertatis causa imponuntur, tamen uerius est non aliter quam liberum obligari. ideo autem solet iusiurandum a seruis exigere, ut hi religione adstricti, posteaquam suae potestatis esse coepissent, iurandi necessitatem haberent, dummodo in continenti, cum manumissus est, aut iuret aut promittat.
1Licet autem circa donum munus operas etiam uxorum personas inserere.
2In eum, qui impubes iurauerit, scilicet qui et iurare potuerit, danda est utilis actio operarum nomine, cum pubes tamen factus erit. potest tamen et impubes operas dare, ueluti si nomenculator sit uel histrio.