IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 40

D. 40.11DE NATALIBUS RESTITUENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro secundo responsorum

pr.A principe natalibus suis restitutum eum, qui se ingenuum natum principi adfirmauit, si ex ancilla natus est, nihil uideri impetrasse.

2 · Marcianus libro primo institutionum

pr.Interdum et serui nati ex post facto iuris interuentu ingenui fiunt, ut ecce si libertinus a principe natalibus suis restitutus fuerit. illis enim utique natalibus restituitur, in quibus initio omnes homines fuerunt, non in quibus ipse nascitur, cum seruus natus esset. hic enim, quantum ad totum ius pertinet, perinde habetur, atque si ingenuus natus esset, nec patronus eius potest ad successionem uenire. ideoque imperatores non facile solent quemquam natalibus restituere nisi consentiente patrono.

3 · Scaeuola libro sexto responsorum

pr.Respondit: quaeris, an ingenuitatis iure utatur is, quem sanctissimus et nobilissimus imperator natalibus suis restituit. sed ea res nec dubitationem habet nec umquam habuit, quin exploratum sit ad omnem ingenuitatis statum restitui eum, qui isto beneficio principis utatur.

4 · Paulus libro quarto sententiarum

pr.Nec filio patroni inuito libertus natalibus suis restitui potest: quid enim interest, ipsi patrono an filiis eius fiat iniuria?

5 · Modestinus libro septimo regularum

pr.Patrono consentiente debet libertus ab imperatore natalibus restitui: ius enim patroni hoc impetrato amittitur.

1Libertinus, qui natalibus restitutus est, perinde habetur, atque si ingenuus factus medio tempore maculam seruitutis non sustinuisset.