IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 40

D. 40.10DE IURE AUREORUM ANULORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Papinianus libro primo responsorum

pr.Inter ceteros alimenta liberto relicta non idcirco non debentur, quia ius aureorum anulorum ab imperatore libertus acceperit.

1Diuersum in eo probatur, qui iudicatus ingenuus conlusione per alium patronum detecta condicioni suae redditus alimenta sibi, quae tertius patronus reliquerat, praeberi desiderat. hunc enim etiam beneficium anulorum amittere placuit.

2 · Papinianus libro quinto decimo responsorum

pr.Intra quinque annos pro ingenuitate sententia dicta rescissa fuerat: uictum anulorum aureorum beneficium, quod ante sententiam pro ingenuitate dictam acceperit ac deposuit, non retinuisse respondi.

3 · Marcianus libro primo institutionum

pr.Diuus Commodus et ius anulorum datum ademit illis, qui inuitis aut ignorantibus patronis acceperant.

4 · Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr.Etiam feminae ius anulorum aureorum impetrare et natalibus restitui poterunt.

5 · Paulus libro nono ad legem Iuliam et Papiam

pr.Is, qui ius anulorum impetrauit, ut ingenuus habetur, quamuis in hereditate eius patronus non excludatur.

6 · Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Libertinus si ius anulorum impetrauerit, quamuis iura ingenuitatis saluo iure patroni nactus sit, tamen ingenuus intellegitur: et hoc diuus Hadrianus rescripsit.