D. 40.9QUI ET A QUIBUS MANUMISSI LIBERI NON FIUNT ET AD LEGEM AELIAM SENTIAM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo ad Sabinum
pr.Celsus libro duodecimo digestorum utilitatis gratia motus surdum ita natum manumittere posse ait.
2 · Ulpianus libro tertio ad Sabinum
pr.Seruo competere libertas non potest, si relegatus moratus sit in urbe.
3 · Gaius libro secundo de legatis ad edictum urbicum
pr.Si optio hominis data sit uel indistincte homo legatus sit, non potest heres quosdam seruos uel omnes manumittendo aut euertere aut minuere ius electionis: nam optione siue electione serui data quodammodo singuli sub condicione legati uidentur.
4 · Ulpianus libro tertio disputationum
pr.Seruum pignori datum manumittere non possumus.
5 · Iulianus libro sexagensimo quarto digestorum
pr.Cum hereditas soluendo non est, quamuis heres locuples existat, libertas ex testamento competit.
1Si autem is qui soluendo non est hoc modo libertatem dederit ‘si creditoribus meis solidum solutum fuerit, Stichus liber esto’, non potest uideri fraudandorum creditorum liberos esse iussisse.
2Si Titius nihil amplius in bonis quam Stichum et Pamphilum habeat eosque stipulanti Maeuio ita promiserit ‘Stichum aut Pamphilum dare spondes?’, deinde, cum alium creditorem non haberet, Stichum manumiserit: libertas per legem Aeliam Sentiam rescinditur. quamuis enim fuit in potestate Titii, ut Pamphilum daret, tamen quamdiu eum non dederit, quia interim mori possit, non sine fraude stipulatoris Stichum manumisit. quod si solum Pamphilum dari promississet, non dubitarem, quin Stichus ad libertatem perueniret, quamuis similiter Pamphilus mori possit: multum enim interest, contineatur ipsa stipulatione is qui manumittitur an extra obligationem sit. nam et qui ob aureos quinque Stichum et Pamphilum pignori dederit, cum uterque eorum quinum aureorum sit, neuter manumitti potest: at si Stichum solum pignori dederit, Pamphilum non uidetur in fraudem creditoris manumittere.
6 · Scaeuola libro sexto decimo quaestionum
pr.Iulianus de eo loquitur, qui in substantia nihil aliud habeat: nam si habeat, quare non dicetur unum posse manumitti? quia et uno mortuo soluendo est, et uno manumisso soluendo est, nec aduenticii casus computandi sint: alioquin et qui unum incertum ex seruis suis promisit, neminem manumittet.
7 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem
pr.Si quis integris facultatibus codicillos confirmauit, deinde, cum consilium creditorum fraudandorum cepisset, libertates codicillis dederit, optineri non potest, quo minus lege libertates interpellarentur: nam consilium testatoris fraudulentum non eo tempore obseruatur, quo codicilli confirmantur, sed quo libertas codicillis datur.
1Minor annis uiginti cum seruum manumittere uellet nec iustam causam ad consilium manumittendi haberet, tibi eum ut manumitteres dedit: negauit eum Proculus liberum esse, quoniam fraus legi facta esset.
8 · Africanus libro tertio quaestionum
pr.Cum is, qui sub condicione debet, manumittat fideicommissi causa, lex Aelia Sentia locum habet.
1Si miles iure militari testamento facto libertates dederit in fraudem creditorum et non soluendo moriatur, impediuntur libertates.
9 · Marcianus libro primo institutionum
pr.Ille seruus liber non erit, qui ui coegerit, ut eum dominus manumittat, et ille perterritus scripsit liberum eum esse.
1Item nec ille liber fieri potest, qui a domino non est defensus in capitali crimine posteaque absolutus est.
2Qui hac lege uenierint, ne manumittantur, uel qui testamento prohibiti sint manumitti uel iussu praesidis prouinciae, licet manumittantur, tamen ad libertatem non perueniunt.
10 · Gaius libro primo rerum cottidianarum siue aureorum
pr.In fraudem creditorum manumittere uidetur, qui uel iam eo tempore, quo manumittit, soluendo non est uel datis libertatibus desiturus est soluendo esse. saepe enim de facultatibus suis amplius, quam in his est, sperant homines. quod frequenter accidit his, qui transmarinas negotiationes et aliis regionibus, quam in quibus ipsi morantur, per seruos atque libertos exercent: quod saepe, adtritis istis negotiationibus longo tempore, id ignorant et manumittendo sine fraudis consilio indulgent seruis suis libertatem.
11 · Marcianus libro tertio decimo institutionum
pr.In fraudem ciuitatium manumissi ad libertatem non ueniunt, ut senatus censuit.
1Sed nec in fraudem fisci datas libertates procedere principalibus constitutionibus cauetur. sed diui fratres rescripserunt, non utique, si debitor fisci manumiserit, libertates impediuntur, sed ita, si, cum non erat soluendo, in fraudem manumisit.
12 · Ulpianus libro quarto de adulteriis
pr.Prospexit legis lator, ne mancipia per manumissionem quaestioni subducantur, idcircoque prohibuit ea manumitti certumque diem praestituit, intra quem manumittere non liceat.
1Ipsa igitur quae diuertit omnes omnimodo seruos suos manumittere uel alienare prohibetur, quia ita uerba faciunt, ut ne eum quidem seruum, qui extra ministerium eius mulieris fuit uel in agro uel in prouincia, possit manumittere uel alienare: quod quidem perquam durum est, sed ita lex scripta est.
2Sed et si post diuortium seruum mulier parauit aut alia ratione adquisiit, aeque, quod ad uerba attinet, manumittere non poterit: et ita Sextus quoque Caecilius adnotat.
3Pater uero in cuius potestate filia fuerit, ea tantum mancipia prohibetur manumittere alienareue, quae in usu filiae fuerunt tributa.
4Matrem quoque prohibuit manumittere alienareue ea mancipia, quae in ministerium filiae concesserat.
5Sed et auum et auiam prohibuit manumittere, cum horum quoque mancipia quaestione postulari posse lex uoluerit.
6Sextus Caecilius recte ait angustissimum tempus legem praestitisse alienandis manumittendisue seruis. finge, inquit, ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam: quae cognitio tam facile expediri potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur? et tamen licere mulieri quamuis postulatae adulterii seruum suspectum in adulterio uel quaestioni necessarium, quod ad uerba legis attinet, manumittere. sane in hunc casum subueniendum est, ut destinati serui quasi conscii uel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem.
7Pater mulieris uel mater, si intra sexagesimum diem decedant, ex his seruis, quos in ministerium filiae dederint, neque manumittere neque alienare poterunt.
13 · Paulus libro tertio de adulteriis
pr.Quod si intra diem sexagesimum manumiserint, erit seruus statuliber.
14 · Ulpianus libro quarto de adulteriis
pr.Sed si maritus intra sexagesimum diem decesserit, an manumittere uel alienare iam possit supra scriptas personas, uideamus. et non puto posse, quamuis accusatore mulier deficiatur marito, cum pater accusare possit.
1Et simpliciter quidem lex mulierem prohibuit intra sexagesimum diem diuortii manumittere:
2Siue autem diuertit siue repudio dimissa sit, manumissio impedietur.
3Sed si morte mariti solutum sit matrimonium uel aliqua poena eius, manumissio non impedietur.
4Sed et si bona gratia finierit matrimonium, dicetur manumissionem uel alienationem non impediri.
5Sed et si constante matrimonio mulier, dum diuortium cogitat, manumittat uel alienet et hoc dilucidis probationibus fuerit adprobatum: quasi in fraudem legis hoc factum sit, non debet alienatio ualere uel manumissio.
6Alienationem omnem omnino accipere debemus.
15 · Paulus libro primo ad legem Iuliam
pr.Quaesitum est, an is, qui maiestatis crimine reus factus sit, manumittere possit, quoniam ante damnationem dominus est. et imperator Antoninus Calpurnio Critoni rescripsit ex eo tempore, quo quis propter facinorum suorum cogitationem iam de poena sua certus esse poterat, multo prius conscientia delictorum, quam damnatione ius dandae libertatis eum amississe.
1Iulianus ait, si postea, quam filio permisit pater manumittere, filius ignorans patrem decessisse manumisit uindicta, non fieri eum liberum. sed et si uiuit pater et uoluntas mutata erit, non uideri uolente patre filium manumississe.
16 · Paulus libro tertio ad legem Aeliam Sentiam
pr.Si, cum fideicommissa libertas debeatur, minor uiginti annis seruum uendat, ut manumittatur, uel quia hac lege emerat, non impedietur alienatio.
1Si partem, quam in communi seruo habet minor uiginti annis, manumittendi causa tradat, nihil aget: sed si, cum ipse causam probare posset, tradiderit, nulla fraus intellegetur.
2Ne quis creditorum fraudandorum causa seruum manumittat, hac lege cauetur: creditores autem appellantur, quibus quacumque ex causa actio cum fraudatore competat.
3Aristo respondit a debitore fisci, qui soluendo non erat, manumissum ita reuocari in seruitutem debere, si non diu in libertate fuisset, id est non minus decennio: plane ea, quae in fraudem fisci in sinus eius collata sunt, reuocanda.
4Si sub condicione alicui pecunia debeatur, quasi statuliber erit a debitore manumissus, ut pendeat libertas ex condicione.
5Si uoluntate patris filius manumiserit, siue pater siue filius sciat soluendo patrem non esse, libertas impedietur.
17 · Paulus libro singulari de libertatibus
pr.Si priuatus coactus a populo manumiserit, quamuis uoluntatem accommodauerit, tamen non erit liber: nam et diuus Marcus prohibuit ex adclamatione populi manumittere.
1Item non fit liber, si mentitus dominus, ne a magistratibus castigaretur, dixit esse liberum, si non fuit uoluntatis manumittendi.
2In his, quos intra certa tempora non licet manumittere, si testamento acceperint libertatem, non testamenti facti, sed competentis libertatis tempus inspiciendum est.
18 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium
pr.Si mortis tempore soluendo sit hereditas, si tamen cum aditur desierit esse soluendo, libertas a testatore in fraudem creditorum relicta non competet: nam sicut aucta hereditas prodest libertatibus, ita nocet deminuta.
1Si is, cui libertas relicta est, iussus sit heredi dare tantum, quanti est, et liber esse, uideamus, an adhuc fraus sit creditorum, quia heres mortis causa accepturus est, an uero, si alius pro eo uel ipse non de peculio det, nulla sit fraus. sed si heres locuples non proficit ad libertatem, nec qui dat pecuniam prodesse potest.
19 · Modestinus libro primo regularum
pr.Nulla competit libertas data ab eo, qui postea seruus ipse pronuntiatus est.
20 · Modestinus libro singulari de enucleatis casibus
pr.Si seruo alieno libertas non consentiente domino data est, ualere ex auctoritate iuris non potest, quamuis postea manumissor domino heres extitit, nam licet eius iure cognationis qui manumisit heres extitit, non ideo aditione hereditatis libertatis datio confirmatur.
21 · Modestinus libro primo pandectarum
pr.Matrimonii causa manumitti ancilla a nullo alio potest quam qui eam uxorem ducturus est. quod si alter manumiserit matrimonii causa, alter eam uxorem ducat, non erit libera, adeo ut nec si intra sex quidem menses eam repudiatam postea manumissor uxorem duxerit, liberam eam fieri Iulianus respondit, quasi de his nuptiis senatus senserit, quae post manumissionem nullis aliis interpositis secutae fuerunt.
22 · Pomponius libro uicensimo quinto ad Quintum Mucium
pr.Curator furiosi seruum eius manumittere non potest.
23 · Pomponius libro quarto ex uariis lectionibus
pr.Semper in fraudem creditorum libertas datur ab eo, qui sciret se soluendo non esse, quamuis bene dedisset merenti hoc.
24 · Terentius Clemens libro nono ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si quis, habens creditores, plures manumiserit, non omnium libertas impedietur, sed qui primi sunt, liberi erunt, donec creditoribus suum soluatur. quam rationem Iulianus solet dicere uelut duobus manumissis, si unius libertate fraudentur, non utriusque, sed alterutrius impediri libertatem et plerumque postea scripti, nisi si quando maioris pretii sit is qui ante nominatus sit nec sufficiat posteriorem retrahi in seruitutem, prior sufficiat: nam hoc casu sequenti loco scriptum solum ad libertatem peruenturum.
25 · Papinianus libro quinto responsorum
pr.In fraudem creditorum testamento datae libertates prioribus creditoribus dimissis propter nouos creditores irritae sunt.
26 · Scaeuola libro quarto responsorum
pr.Pignori obligatum seruum debitoris heres manumisit: quaesitum est, an liber esset. respondit secundum ea quae proponerentur, si pecunia etiam nunc deberetur, non esse manumissione liberum factum. Paulus: soluta ergo pecunia ex illa uoluntate liber fit.
27 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.In fraudem creditorum manumittitur liberque esse prohibetur, siue dies soluendae pecuniae iam cessit, siue in diem uel sub condicione sit debitum. diuersa causa est legati sub condicione relicti: nam antequam condicio extiterit, inter creditores legatarius iste non habetur. ex omni autem causa creditoribus in hac parte lex Aelia Sentia prospexit, inter quos fideicommissarium etiam esse placuit.
1Pignori datus seruus, antequam debiti nomine fiat satis, sine consensu creditorum manumitti non potest. sed pupilli creditoris citra tutoris auctoritatem consensus nihil libertati prodest, sicuti non prodest, si fructuarius pupillus manumissioni similiter consentiat.
28 · Paulus libro tertio sententiarum
pr.Heres seruum proprium, quem testator legauerat, manumittendo nihil agit, quia scientiae uel ignorantiae eius nullam placuit admitti rationem.
29 · Gaius libro primo de manumissionibus
pr.Generaliter pignori datus seruus sine dubio pleno iure debitoris est et iustam libertatem ab eo consequi potest, si lex Aelia Sentia non impediat libertatem, id est si soluendo sit nec ob id creditores uideantur fraudari.
1Sub condicione seruus legatus pendente condicione pleno iure heredis est, sed nullam libertatem ab eo consequi potest, ne legatario iniuria fieret.
30 · Ulpianus libro quarto ad legem Aeliam Sentiam
pr.Si quis hac lege seruum emerit, ut manumittat, et non manumittente eo seruus ad libertatem peruenerit ex constitutione diui marci, an possit ut ingratum accusare, uideamus. et dici potest, cum non sit manumissor, hoc ius eum non habere.
1Si filius meus ex uoluntate mea manumiserit, an ut ingratum eum accusandi ius habeam, dubitari poterit idcirco, quia non manumisi: sed pro eo habendus sum, ac si manumississem.
2Sed si castrensem seruum filius meus manumittat, dubio procul hoc ius non habebo, quia non ipse manumisi: ipse plane filius accusare poterit.
3Tamdiu autem accusare quis poterit, quamdiu perseuerat patronus.
4Quotiens autem patroni libertum uolunt accusare, utrum omnium consensus necessarius sit an uero et unus possit, uideamus. et est uerius, si saltem in unum hoc commiserit, eum ut ingratum accusari, sed omnium consensum necessarium, si sint eiusdem gradus.
5Si pater libertum uni ex filiis adsignauerit, solum eum accusare posse Iulianus scripsit: solum enim patronum esse.
31 · Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Quaesitum est, si libertam patronus iureiurando adegisset, ne ea liberos impuberes habens nuberet, quid iuris esset. Iulianus dicit non uideri contra legem Aeliam Sentiam fecisse eum, qui non perpetuam uiduitatem libertae iniunxisset.
32 · Terentius Clemens libro octauo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si non uoluntate patroni is, qui in eius potestate sit, iusiurandum adegerit uel stipulatus fuerit, ne nubat, nisi id patronus remittat aut liberabit libertam, incidet in legem: uidebitur enim id ipsum dolo malo facere.
1Non prohibentur lege Aelia Sentia patroni a libertis mercedes capere, sed obligare eos: itaque si sponte sua libertus mercedem patrono praestiterit, nullum huius legis praemium consequetur.
2Is, qui operas aut in singulas eas certam summam promisit, ad hanc legem non pertinet, quoniam operas praestando potest liberari. idem Octauenus probat et adicit: obligare sibi libertum, ut mercedem operarum capiat, is intellegitur, qui hoc solum agit, ut utique mercedem capiat, etiamsi sub titulo operarum eam stipulatus fuerit.