D. 40.8QUI SINE MANUMISSIONE AD LIBERTATEM PERUENIUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. Scott
1 · Paulus libro quinto ad Plautium
pr.Si seruus uenditus est, ut intra certum tempus manumitteretur, etiamsi sine herede decessissent et uenditor et emptor, seruo libertas competit: et hoc diuus Marcus rescripsit. sed et si mutauerit uenditor uoluntatem, nihilo minus libertas competit.
2 · Modestinus libro sexto regularum
pr.Seruo, quem pro derelicto dominus ob grauem infirmitatem habuit, ex edicto diui Claudii competit libertas.
3 · Callistratus libro tertio de cognitionibus
pr.Eum, qui ita uenit, ut intra tempus manumitteretur, cum dies praestandae libertatis uenerit uiuente uenditore et perseuerante in eadem uoluntate, perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manumissus esset: mortuo autem uenditore non esse heredum eius uoluntatem explorandam diuus Marcus cum filio suo rescripsit.
4 · Ulpianus libro tertio ad Sabinum
pr.Ei, qui hac lege emptus sit, ut a uiuo emptore manumittatur, statim mortuo eo competit libertas.
5 · Marcianus libro quinto regularum
pr.Qui ob necem detectam domini praemium libertatis consequitur, fit orcinus libertus.
6 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Si quis obligatum seruum hac lege emerit, ut manumittat, competit libertas ex constitutione diui marci, licet bona omnia quis obligauerit, quae habet habiturusue esset. tantundem dicendum est et si hac lege emerit, ne prostituatur, et prostituerit.
7 · Paulus libro singulari de libertatibus dandis
pr.Imperator noster cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere prostitutam ancillam, pecunia accepta manus iniectionem uendidit, ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et prostituas an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possis eximere.
8 · Papinianus libro nono responsorum
pr.Mancipia mater filiae donauerat, ut filia curaret ea post mortem suam esse libera: cum donationis legi non esset obtemperatum, ex sententia constitutionis diui Marci libertates optingere matre consentiente respondi: quod si ante filiam mater uita decessit, omnimodo.
9 · Paulus libro quinto quaestionum
pr.Latinus Largus: uendidit ancillam ita, ut manumitteretur, non addito tempore: quaero, quando ex constitutione incipit ei libertas competere cessante emptore in manumittendo. respondi: inspiciendum est, quid actum sit, utrum, cum primum potuisset, ut manumitteret, an ut in potestate esset emptoris, quando uellet manumittere. priore casu facile tempus deprehendi poterit: posteriore utique moriente emptore competit libertas. si non appareat, quid conuenerit, fauor priorem inducet opinionem, id est ut intra duos menses, si ambo praesto sunt tam seruus quam emptor eius: seruo enim absente nisi emptor intra quattuor menses imposuerit libertatem, ex constitutionibus ad libertatem eripitur.