D. 40.7DE STATULIBERIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Statuliber est, qui statutam et destinatam in tempus uel condicionem libertatem habet.
1Fiunt autem statuliberi uel condicione expressa uel ui ipsa. condicione expressa quid est, manifestum est. ui ipsa, cum creditoris fraudandi causa manumittuntur: nam dum incertum est, an creditor iure suo utatur, interim statuliberi sunt, quoniam fraus cum effectu in lege Aelia Sentia accipitur.
2 · Ulpianus libro quarto ad Sabinum
pr.Qui statuliberi causam adprehendit, in ea condicione est, ut, siue tradatur, salua spe libertatis alienetur, siue usucapiatur, cum sua causa usucapiatur, siue manumittatur, non perdat spem orcini liberti. sed statuliberi causam non prius seruus nanciscitur nisi adita uel ab uno ex institutis hereditate: ceterum ante aditionem siue tradetur siue usucapietur siue manumittetur, spes statutae libertatis intercidit.
1Sed si impuberis tabulis libertas seruo sit adscripta, an uiuo pupillo, post aditionem uidelicet hereditatis patris, statuliber sit? Cassius negat: Iulianus contra existimat, quae sententia uerior habetur.
2Plus scripsit Iulianus et si legatus sit seruus ab herede patris, liber esse iussus in pupillaribus tabulis, praeualere libertatis dationem.
3Si primis tabulis sub condicione seruus cum libertate ex parte dimidia heres sit institutus, an statuliberi causam optineat, ut adeunte coherede cum sua causa usucapiatur? cum a semetipso acceperit libertatem, non potest statuliberi causam optinere. plane si condicio hereditatis deficiat, quo casu secundum Iulianum uel libertatem apiscitur, dicendum est statuliberi causam optinere, eo quod non a semetipso, sed a coherede accepisse libertatem creditur.
4Quocumque gradu pupillo seruus cum libertate substitutus sit, necessarii causam optinet: quae sententia utilitatis causa recepta est et a nobis probatur. Celsus quoque putat libro quinto decimo cum libertate substitutum statuliberi causam optinere.
3 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum
pr.Statuliberos condicioni parere oportet, si nemo eos impediat et sit condicio possibilis.
1Sed si in heredis persona iussus sit parere condicioni, quid dici debeat? si quidem paruit condicioni, statim liber est etiam inuito herede. quod si non patitur heres pareri (puta offert decem, quae dare iussus erat), procul dubio liber est, quia per heredem stare uidetur, quo minus condicionem impleat. et parui refert, de peculio ei offerat an ab alio accepta: receptum est enim, ut seruus peculiares quoque nummos dando perueniat ad libertatem, siue ipsi heredi siue alii dare iussus est.
2Inde quaeritur, si forte debeatur pecunia huic seruo uel ab herede, quod in domini rationem plus erogauerat, uel ab extraneo, nec uelit heres debitorem conuenire uel statulibero soluere pecuniam: an debeat ad libertatem peruenire, quasi moram per heredem patiatur. et aut legatum huic statulibero fuit peculium aut non: si legatum peculium fuit, Seruius scribit moram eum libertatis passum ob hoc ipsum, quod ei aliquid ex ratione dominica deberetur nec ei ab herede praestaretur: quam sententiam et Labeo probat. idem Seruius probat et si in eo moram faciat heres, quod nolit exigere a debitoribus: nam peruenturum ad libertatem ait. mihi quoque uidetur uerum quod Seruius ait. cum igitur ueram putemus sententiam serui, uideamus, an et si non fuerit praelegatum peculium seruo, idem debeat dici: constat enim statuliberum de peculio posse dare uel ipsi heredi iussum uel alii: et si eum dare impediat, perueniet statuliber ad libertatem. denique etiam remedii loco hoc monstratur domino statuliberi, ut eum extraneo iussum dare prohibeat, ne et nummos perdat cum statulibero. proinde defendi potest et si non uult exigere uel ipse soluere, ut hic habeat, unde condicioni pareat, libertatem competere: et ita Cassius quoque scribit.
3Non solum autem si dare iussum dare prohibeat, statuliber ad libertatem peruenit, uerum etiam si ascendere Capitolium iussum ascendere uetet, item si Capuae dare iussum Capuam ire prohibeat: nam qui prohibet seruum proficisci, intellegendus est impedire magis uelle libertatem quam operis serui uti.
4Sed et si iussum coheredi dare non patiatur unus ex heredibus dare, aeque liber erit: sed is, cui iussus erat dare et liber esse, familiae erciscundae iudicio ab eo qui impedit consequetur, quod sua intererat prohibitum statuliberum non esse.
5Si decem iussus dare et liber esse quinque det, non peruenit ad libertatem, nisi totum det: interim igitur uindicare quinque nummos dominus eorum potest. sed si residuum fuerit solutum, tunc etiam id alienatum, cuius ante dominium non erat translatum. ita pendebit praecedentis summae alienatio, sic tamen, ut non retro nummi fiant accipientis, sed tunc, cum residua summa fuerit exsoluta.
6Si plus quam iussus erat dederit statuliber, puta decem iussus dare uiginti dedit, siue numerauit siue in sacculo dedit, peruenit ad libertatem et superfluum potest repetere.
7Si quis seruum iussum decem dare et liberum esse uendiderit sine peculio, utrum statim liber sit (quasi prohibitus uideatur de peculio dare hoc ipso, quod sine peculio distractus est) an uero cum fuerit prohibitus peculium tangere? et puto tunc demum liberum fore, cum uolens dare prohibeatur, non statim ubi ueniit.
8Si quis seruum iussum decem dare et liberum esse operari prohibeat, uel si, quod ex operis suis meret, abstulerit ei heres, uel si, quod ex mercedibus suis coegit, heredi dederit, an ad libertatem perueniat? et puto, si quidem ex operis dederit uel undecumque dederit, ad libertatem peruenturum: quod si prohibeatur operari, non fore liberum, quia operari domino debet. plane si ei ablata fuerit pecunia ex operis collecta, liberum fore arbitror, quia de peculio dare prohibetur. sane si testator uel ex operis ut det iussit, prohibitum operari ad libertatem peruenturum non dubito.
9Sed et si argento subtracto uel rebus aliis distractis nummos corrasos dederit, perueniet ad libertatem, quamuis, si nummos subtractos dedisset, ad libertatem non perueniret: nec enim uidetur dedisse, sed magis reddidisse. sed nec si aliis subripuerit nummos et heredi dederit, ad libertatem perueniet, quia auelli nummi ei qui accepit possunt. plane si sic consumpti fuerint, ut nullo casu auelli possint, conpetet libertas.
10Non solum autem si heres moram facit libertati, sed et si tutor uel curator uel procurator uel alius quiuis, in cuius persona condicioni parendum est, libertatem competere dicemus. et sane hoc iure utimur in statulibero, ut sufficiat per eum non stare, quo minus condicioni pareat.
11Si quis heredi in diebus triginta proximis mortis testatoris dare iussus fuerit, deinde heres tardius adierit, Trebatius et Labeo, si sine dolo malo tardius adierit, dantem eum intra dies triginta aditae hereditatis ad libertatem peruenire: quae sententia uera est. sed quid si data opera traxit? an ob id statim, ut adita est hereditas, ad libertatem perueniat? quid enim si tunc habuit, post aditam habere desiit? sed et hic expleta uidetur condicio, quoniam per eum non steterit, quo minus impleatur.
12Si quis sic acceperit libertatem ‘cum decem dare poterit, liber esto’, Trebatius ait, licet habuerit decem uel idoneus fuerit ad adquirendum et conseruandum peculium, tamen non alias ad libertatem peruenturum, nisi dederit aut per eum non steterit, quo minus det: quae sententia uera est.
13Stichus annua bima trima die denos aureos heredi si dederit, liber esse iussus est. si prima pensione stetit per heredem, quo minus acciperet decem, exspectandam esse trimam pensionem placet, quia et tempus adiectum est et adhuc supersunt duae pensiones. sed si eadem decem sola habeat, quae optulit ad primam pensionem, an etiam ad sequentem quoque prosit, si offerat? et an et ad tertiam, si sequens pensio non sit accepta? et puto sufficere haec eadem et paenitentiae heredi locum non esse: quod et Pomponius probat.
14Quid si seruus, qui annua bima trima die iussus est dena dare, tota simul offerat heredi non exspectata die ? uel decem primo anno datis secundo anno uiginti optulit ? benignius est eum in libertatem peruenire, cum utriusque prouidentia infertur et serui, quatenus maturius in libertatem perueniat, et heredis, quatenus dilatione interempta ilico accipiat, quod post tempus consequi poterat.
15Si ita sit libertas seruo data, si quinquennio heredi seruierit, deinde eum heres manumiserit, statim liber fit, quasi per eum sit effectum, quo minus ei seruiat: quamuis si non pateretur eum sibi seruire, non statim perueniret, quam si quinquennium praeterisset. ratio huius rei euidens est: manumissus enim amplius seruire non potest: at is quem quis non patitur sibi seruire, postea pati potest intra quinquennii tempus. atquin iam quinquennio ei seruire non potest: sed uel minus potest.
16Item Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit, si Arethusae libertas ita sit data, si tres seruos pepererit, et per heredem steterit, quo minus pepererit (puta quod ei medicamentum dedisset, ne conciperet), statim liberam futuram esse: quid enim exspectamus? idemque et si egisset heres, ut abortum faceret, quia et uno utero potuit tres edere.
17Item si heredi seruire iussum statuliberum heres uendidit et tradidit, credo statim ad libertatem peruenire.
4 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Cum heres rei publicae causa abesset et pecuniam statuliber haberet: uel exspectari eum debere, donec redeat is cui dare debet, uel deponere in aedem pecuniam consignatam oportet, quo subsecuto statim ad libertatem peruenit.
1Non est statuliber, cui libertas in tam longum tempus collata est, ut eo tempore is qui manumissus est uiuere non possit: aut si tam difficilem, immo paene inpossibilem condicionem adiecerit, ut aliunde ea libertas optingere non possit, ueluti si heredi milies dedisset aut cum moreretur, liberum esse iussisset: sic enim libertas inutiliter datur, et ita Iulianus scribit, quia nec animus dandae libertatis est.
2Seruire Titio anno et liber esse iussus Titio mortuo non statim liber fiet, sed cum annus transierit, quod uidetur non tantum sub condicione, sed etiam ex tempore data libertas: etenim absurdum est maturius eum liberum fieri, cum condicionem non implet, quam futurus foret, si eam expleret.
3Si duobus decem datis liber esse iussus sit et unus quinque accipere noluerit, melius est dicere posse eum eadem quinque alteri offerentem ad libertatem peruenire.
4‘Stichus si Titio per triennium seruierit uel si illi centum operas dederit, liber esto’. constat hoc modo libertatem utiliter dari posse: nam et alienus seruus seruire nobis potest, sicuti liber, et multo magis operas dare: nisi testator seruitutis appellatione dominium magis quam operam intellexit. ideoque si prohibet heres Titio seruire, peruenit ad libertatem.
5‘Stichus si heredi meo anno seruierit, liber esto’: quaerendum est, annus quomodo accipi debeat, an qui ex continuis diebus trecentis sexaginta quinque constet an quibus libet. sed superius magis intellegendum Pomponius scribit. sed et si quibusdam diebus aut ualetudo aut alia iusta causa impedimento fuerit, quo minus seruiat, et hi anno imputandi sunt: seruire enim nobis intelleguntur etiam hi, quos curamus aegros, qui cupientes seruire propter aduersam ualetudinem impediuntur.
6Item si decem heredi dare iussus fuerit, heres etiam per partes accipere fauore libertatis cogendus est.
7Ita liber esse iussus ‘si Titius Capitolium ascenderit’: si Titius nolit ascendere, impedietur libertas. idemque iuris est in similibus causis et condicionibus.
8Item Cassius ait ei, qui seruire iussus est anno, illud tempus, quo in fuga sit uel in controuersia pro libertate, non procedere.
5 · Pomponius libro octauo ad Sabinum
pr.Statuliber rationem reddere iussus reliquum quod apparet soluit, de eo, quod obscurius est, satisdare paratus est. Neratius et Aristo recte putant liberum fore, ne multi ad libertatem peruenire non possint incerta causa rationis et genere negotii huiusmodi.
1Statuliber, qui non rationes reddere, sed pecuniam iussus est dare, numerare debet, non fideiussorem dare.
6 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum
pr.Si statulibera serua poenae facta sit et post damnationem statutae libertatis condicio exstiterit, quamuis ipsi statuliberae nihil proficiat, partui tamen proficere oportet, ut perinde liber nascatur, atque si mater damnata non esset.
1Quid tamen si qua conceperit in seruitute, deinde ab hostibus capta peperit ibi post existentem condicionem, an liberum pariat? et interim quidem quin seruus hostium sit, nequaquam dubium est: sed uerius est postliminio eum liberum fieri, quia, si mater in ciuitate esset, liber nasceretur.
2Plane si apud hostes eum concepisset et post existentem condicionem edidisset, benignius dicetur competere ei postliminium et liberum eum esse.
3Statuliber parendo condicioni in persona emptoris peruenit ad libertatem: et sciendum hoc ad statuliberos omnis sexus pertinere. non solum autem si uenierit, haec condicio ad eum transit qui emit, uerum etiam ad omnes, quicumque quoquo iure dominium in statulibero nacti sunt. siue igitur legatus sit tibi ab herede statuliber siue adiudicatus siue usucaptus a te siue traditus uel aliquo iure tuus factus, sine dubio dicemus parere condicioni in persona tua posse. sed et in herede emptoris idem dicitur.
4Si filius familias heres sit institutus et statuliber filio dare iussus est et liber esse, siue filio siue patri dando peruenit ad libertatem, quia et ad patrem hereditatis emolumentum peruenit. sed et si post mortem filii patri dederit quasi heredis heredi, liber erit: nam et si quis extraneo dare iussus sit et liber esse, deinde hic heredi heres extiterit, non quasi in extranei persona, sed quasi in heredis condicioni parebit.
5Statuliber decem dare iussus et liber esse, si quinque datis distractus sit, residua quinque emptori dabit.
6Si seruus tuus statuliberum emerit, tibi datur, quod heredibus dare iussus est. sed et si tuo seruo dederit, si modo is eum peculiari nomine emit neque ei tu peculium ademisti, puto liberum fore, scilicet ut eo modo tibi dedisse intellegatur, perinde atque si tua uoluntate cuiuis alii tuorum seruorum dedisset.
7Si quis non dare decem et liber esse, sed rationibus redditis liber esse iussus sit, an ad emptorem haec condicio transeat, uideamus. et alias sciendum est eas demum condiciones ad emptorem transire, quae sunt in dando: ceterum hae, quae sunt in faciendo, non transeunt, ut puta si filium eius litteras edocuerit: hae enim personis eorum cohaerent, quibus adscribuntur. rationum autem reddendarum condicio, quod ad reliqua quidem attinet, in danda pecunia consistit, quod autem ad ipsa uolumina rationum tradenda percontandasque et examinandas rationes et in dispungendas atque excutiendas, factum habet. num quid ergo reliqua quidem et emptori dando perueniat ad libertatem, cetera in persona heredis consistant? puto igitur et ad emptorem reliquorum solutionem transmitti: sic fiet, ut diuidatur condicio: et ita Pomponius libro octauo ex Sabino scripsit.
7 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Usus fructus alienatio condicionem statuliberi secum non trahit.
8 · Pomponius libro octauo ad Sabinum
pr.Ita liber esse iussus ‘si decem dederit, liber esto’ heredi dare debet: nam qui non habet, cui det, heredi dando ad libertatem peruenit.
1Si partes suas quisque heredum diuersis ementibus uendiderit, quas portiones heredibus dare statuliber debuit, easdem dabit emptoribus. Labeo autem ait, si nomina dumtaxat heredum in testamento posita sint, uiriles partes eis dandas: si uero ita ‘si heredibus dedit’, hereditarias.
9 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum
pr.Statuliberum medio tempore seruum heredis esse nemo est qui ignorare debeat: eapropter noxae dedi poterit, sed deditus sperare adhuc libertatem poterit: nec enim deditio spem illi adimit libertatis.
1Si statuliberum non eadem condicione heres uendat, causa eius immutabilis est et luere se ab eo potest simili modo ut ab herede. si tamen suppresserit condicionem statuliberi? et ex empto quidem tenetur: grauiores autem etiam stellionatus crimen inportant ei, qui sciens dissimulata condicione statutae libertatis simpliciter eum uendiderit.
2Illud tractatum est, an liberatio contingat ei qui noxae dederit statuliberum. et Octauenus putabat liberari: et idem dicebat et si ex stipulatu Stichum deberet eumque statuliberum soluisset: nam et si ante solutionem ad libertatem peruenisset, extingueretur obligatio tota: ea enim in obligatione consistere, quae pecunia lui praestarique possunt, libertas autem pecunia lui non potest nec reparari potest. quae sententia mihi uidetur uera.
3Statuliberi condicio ita demum immutabilis est, si adita hereditas fuerit: ceterum ante aditam hereditatem in propriam usucapitur seruitutem libertatisque spes infringitur: sed adita postea hereditate spes libertatis fauore sui redintegrabitur.
10 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Si decem dare iussum heres uendiderit et tradiderit dixeritque adscriptum libertati, si uiginti dedisset, ex empto erit actio cum uenditore, aut, si dupla promissa est, ob euictionem dumtaxat duplae repetitio erit, ex empto ob mendacium.
11 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum
pr.Si heres pecuniam donasset statulibero, ut sibi eam daret et liber esset, non fieri liberum Aristo ait: sed si in plenum ei donasset, fieri liberum.
12 · Iulianus libro septimo digestorum
pr.Si quis testamento libertatem acceperit sub condicione, si rationem dederit, debet pro hereditaria parte heredibus reliqua soluere, etiamsi nomina quorundam heredum sint in condicione posita.
13 · Iulianus libro quadragensimo tertio digestorum
pr.Si quis ita libertatem dedisset ‘Stichus, si eum heres meus testamento suo non manumiserit, liber esto’, secundum uoluntatem defuncti hoc significari uidetur ‘si testamento suo heres non adscripserit ei libertatem’. quare si quidem heres libertatem seruo testamento suo dederit, defectus condicione uidetur: si non dederit, impleta condicione ultimo uitae tempore heredis ad libertatem perueniet.
1Seruus communis liber esse iussus ita ‘si decem dederit’ ex peculio dare potest, quod quocumque modo adquisitum habuerit: nec refert, apud heredem id an apud socium fuerit et heredi an extraneo dare iussus sit. nam per omnia causae statuliberi applicatur: qui condicionis implendae gratia alienare peculiares nummos potest.
2Si duo serui rationibus redditis liberi esse iussi fuerint et separatim rationes gesserint, non dubie separatim quoque condicioni parere poterunt. sed si actus eorum communiter gestus ita immixtus fuerit, ut separari non possit, necessario alter cessando alterius libertatem impediet. nec uidebitur condicio in alterius persona impleta, nisi id, quod computatione rationum habita reliquum fuerit, aut uterque aut alter totum soluerit.
3Qui ita liber iussus est ‘si iurauerit se Capitolium ascensurum’, confestim ut iurauerit, quamuis Capitolium non ascenderit, liber erit.
4Seruus heredis rem ipsius heredis dare iussus et liber esse ad libertatem perueniet, quia potest testator et sine ulla dandi condicione heredis seruum manumitti iubere.
5Haec scriptura ‘Stichus cum erit annorum triginta, liber esto. Stichus si decem non dederit, liber ne esto’ hanc uim habet ‘Stichus si decem dederit et ad annos triginta peruenerit, liber esto’: namque ademptio libertatis uel legati sub condicione facta incipit contrariam condicionem legato uel libertati, quae prius data erat, iniecisse.
14 · Alfenus Uarus libro quarto digestorum
pr.Seruus, qui testamento domini, cum decem heredi dedisset, liber esse iussus erat, heredi mercedem referre pro operis suis solebat: cum ex mercede heres amplius decem recepisset, seruus liberum esse aiebat: de ea re consulebatur. respondit non uideri liberum esse: non enim pro libertate, sed pro operis eam pecuniam dedisse nec magis ob eam rem liberum esse, quam si fundum a domino conduxisset et pro fructu fundi pecuniam dedisset.
1Seruus cum heredi annorum septem operas dedisset, liber esse iussus erat: is seruus fugerat et annum in fuga fecerat. cum septem anni praeterissent, respondit non esse liberum: non enim fugitiuum operas domino dedisse: quare nisi totidem dies, quot afuisset, seruisset, non fore liberum. sed et si ita scriptum esset, ut tum liber esset, cum septem annis seruisset, potuisse liberum esse, si tempus fugae reuersus seruisset.
15 · Africanus libro nono quaestionum
pr.Mortuo herede si statuliber locupletiorem hereditatem tanta pecunia, quantam dare sit iussus, fecerit, ueluti creditoribus soluendo, cibaria familiae dando: statim eum ad libertatem esse uenturum existimauit.
1Heres cum statuliberum decem dare iussum uenderet, condicionem pronuntiauit et traditioni legem dixit, ut sibi potius quam emptori eadem decem darentur: quaerebatur, utri eorum statuliber pecuniam dando libertatem consequeretur. respondit heredi eum dare debere. sed et si talem legem dixisset, ut extraneo alicui statuliber pecuniam daret, respondit et hoc casu conuentionem ualere, quia heredi uidetur soluere, qui uoluntate eius alii soluit.
16 · Ulpianus libro quarto regularum
pr.Statulibera quidquid peperit, hoc seruum heredis est.
17 · Neratius libro tertio membranarum
pr.Si decem heredi dedisset, iussus est liber esse: decem habet et tantundem domino debet: dando haec decem non liberabitur. nam quod statulibero ex peculio suo dare explendae condicionis causa concessum est, ita interpretari debemus, ut non etiam ex eo dare possit, quod extra peculium est. nec me praeterit hos nummos peculiares posse dici, quamuis, si nihil praeterea seruus habeat, peculium nullum sit. sed dubitari non oportet, quin haec mens fuerit id constituentium, ut quasi ex patrimonio suo dandi eo nomine seruo potestas esset, quia id maxime sine iniuria dominorum concedi uidebatur. quod si ultra quis progredietur, non multum aberit, quin etiam eos nummos, quos domino subripuerit, dando statuliberum condicioni satisfacturum existimet.
18 · Paulus libro singulari de libertatibus dandis
pr.Si triennio dena dare iussus primo anno uiginti optulerit, non accipiente herede non statim liber est, quia et si accepisset heres, nondum liber esset.
19 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Si seruus liber esse iussus sit et legatum ei datum, si filius quartum decimum annum compleuerit, et filius ante decesserit: libertas fauore competet die ueniente, legati autem condicio deficit.
20 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium
pr.Si peculium seruo legatum sit, qui iussus est alii dare decem et sic liber esse, et heres eum prohibuerit dare, deinde manumissus peculium petat ex causa legati, an per doli exceptionem eam summam, quam daturus esset, deducere heres possit, ut ipsi prosit, non manumisso, quod ea pecunia data non est? an uero indignus sit heres, qui contra uoluntatem defuncti fecit, eam pecuniam lucrari? et cum seruo nihil absit et libertas ei competit, inuidiosum est heredem fraudari.
1De illo quaeritur, si inuito herede det aut nesciente, an faciat nummos accipientis. et Iulianus uere existimat ex hac causa concessam uideri statuliberis alienationem nummorum etiam inuito herede et ideo facere eos accipientis pecuniam.
2Quod si heredi dare iussus est decem et eam summam heres debeat seruo: si uelit seruus eam pecuniam compensare, erit liber.
3Is, cui seruus pecuniam dare iussus est ut liber esset, decessit. Sabinus, si decem habuisset parata, liberum fore, quia non staret per eum, quo minus daret. Iulianus autem ait fauore libertatis constituto iure hunc ad libertatem peruenturum, etiamsi postea habere coeperit decem. adeo autem constituto potius iure quam ex testamento ad libertatem peruenit, ut, si eidem et legatum sit, mortuo eo cui dare iussus est ad libertatem quidem perueniet, non autem et legatum habiturus est: idque et Iulianus putat, ut in hoc ceteris legatariis similis sit. diuersa causa est eius, quem heres prohibet condicioni parere: hic enim ex testamento ad libertatem peruenit.
4Heredi autem iussum dare etiam heredis heredi dare posse diuus Hadrianus rescripsit: et si hoc sensit testator, etiam in legatario idem dicendum est.
5Quaedam condiciones natura sui nec possunt eodem tempore impleri, sed necessariam habent temporis diuisionem, uelut cum decem operarum iussus est dare, quia operae per singulos dies dantur. igitur et si singulos aureos det statuliber, potest dici eum implesse condicionem. alia causa est operarum, quia hae necessario singulae edendae sunt. sed et si heres accipere noluerit, non statim liber erit, sed cum tempus transierit, per quod operarum quantitas consummatur. idem dicendum est, si iussum Capuam ire et liberum esse heres prohibeat ire: tunc enim erit liber, cum peruenire Capuam potuisset: inesse enim uidetur tempus tam operarum praestationi quam itineri.
6Si ita quis acceperit libertatem ‘Stichus, si heres eum non manumiserit, liber esto’, poterit ab herede manumitti: non contra uoluntatem testatoris adimitur ei libertus. sed non tam continuum tempus exigendum est, ut praecipitari cogatur heres uel ex peregrinatione celerius reuerti ad manumittendum uel administrationem rerum necessariarum intermittere, nec rursus tam longum, ut, quamdiu uiuat, protrahatur manumissio, sed modicum, quo primum possit sine magno incommodo suo heres manumittere. quod si tempus adiectum fuerit, illud spectabitur.
21 · Pomponius libro septimo ex Plautio
pr.Labeo libro posteriorum ita refert: ‘Calenus dispensator meus, si rationes diligenter tractasse uidebitur, liber esto suaque omnia et centum habeto’. diligentiam desiderare eam debemus, quae domino, non quae seruo fuerit utilis. erit autem ei diligentiae coniuncta fides bona non solum in rationibus ordinandis, sed etiam in reliquo reddendo. et quod ita scriptum est ‘uidebitur’, pro hoc accipi debet ‘uideri poterit’: sic et uerba legis duodecim tabularum ueteres interpretati sunt ‘si aqua pluuia nocet’, id est ‘si nocere poterit’. et si quaereretur, cui eam diligentiam probari oporteat, heredum arbitratum uiri boni more agentium sequi debebimus, ueluti si is, qui certam pecuniam dedisset, liber esse iussus est, non adscripto eo, cui si dedisset, eo modo poterit liber esse, quo posset, si ita fuisset scriptum ‘si heredi dedisset’.
1Pactumeius Clemens aiebat, si ita sit fideicommissum relictum ‘cui eorum uoles, rogo restituas’, si nullum elegisset cui restitueret, omnibus deberi imperatorem Antoninum constituisse.
22 · Paulus libro tertio ad Uitellium
pr.Qui pecuniam dare iussus est, nisi adiectum sit, cui det, heredibus dare debet pro partibus hereditariis: pro ea enim parte quisque accipere debet, pro qua dominus est.
1Si quidam ex heredibus, quibus dare debeat, nominati sint, dabit his pro hereditariis portionibus.
2Si heredibus nominatis etiam extraneus iunctus sit, extraneo uirilis, ceteris hereditariae dari debent: et si non solum Titium, sed etiam alios adiecisset, hos uirilem partem habituros, coheredes autem hereditarias Iulianus scribit.
23 · Celsus libro uicensimo secundo digestorum
pr.‘Si intra quinquennium Stichus centum dederit, liber esto’: nec Titio uel heredi uel emptori post quinquennium dabit.
1Si rationes reddidisset, liberum esse iussum non patitur heres rebus peculiaribus uenditis reliqua soluere: perinde liber est, quasi condicioni paruerit.
24 · Marcellus libro sexto decimo digestorum
pr.‘Stichus, si heredi meo decem promiserit uel operas daturum se iurauerit, liber esto’. potest expleri condicio, si promiserit: nam spopondisse aliqua significatione dici potest, etiamsi non sit secuta obligatio.
25 · Modestinus libro nono differentiarum
pr.Statuliberos uenumdari posse leges duodecim tabularum putauerunt: duris autem condicionibus in uenditione minime onerandi sunt, ueluti ne intra loca seruiant neue umquam manumittantur.
26 · Modestinus libro nono regularum
pr.Libertate seruo sub condicione rationis redditae testamento data heres non solum scriptam rationem exigit, uerum etiam quae sine scriptura ab eo administrata est.
1Seruus iussus reddita ratione ad libertatem peruenire, licet nullam administrauerit rationem, nihilo minus erit liber.
27 · Modestinus libro primo pandectarum
pr.Si is, cui dare iussus est, redemerit statuliberum eumque rursus alii uendiderit, nouissimo emptori dabit: iam enim cum apud eum, cui dare iussus est, dominium quoque serui peruenit, si eum alienet, condicionem quoque ab eo ad emptorem transire Iuliano placuit.
28 · Iauolenus libro sexto ex Cassio
pr.Si hereditas eius, qui seruum, intra dies triginta mortis suae si rationes reddidisset, liberum esse iusserat, post dies triginta adita est, iure quidem stricto ita manumissus liber esse non potest, quoniam condicione deficitur: sed fauor libertatis eo rem perduxit, ut respondeatur expletam condicionem, si per eum, cui data esset, non staret quo minus expleretur.
1Statuliber, antequam condicio libertatis optigerit, si quid comparasset, peculio legato non cessurum in libris Gaii Cassii scriptum est, nisi id legatum in tempus libertatis collatum esset. uideamus, ne, cum peculium et accessionem et decessionem habeat, augmentum quoque eius peculii, si modo ab herede ei ablatum non sit, legato cessurum sit: et magis hoc iure utimur.
29 · Pomponius libro octauo decimo ad Quintum Mucium
pr.Statuliberi a ceteris seruis nostris nihilo paene differunt. et ideo quod ad actiones uel ex delicto uenientes uel ex negotio gesto contractu pertinet, eiusdem condicionis sunt statuliberi cuius ceteri. et ideo in publicis quoque iudiciis easdem poenas patiuntur, quas ceteri serui.
1Quintus Mucius scribit: pater familias in testamento scripserat ‘si Andronicus seruus meus heredi meo dederit decem, liber esto’. deinde de his bonis coeperat controuersia esse: qui se lege heredem aiebat esse, is eam hereditatem ad se pertinere dicebat, alter, qui hereditatem possidebat, aiebat testamento se heredem esse. secundum eum sententia dicta erat, qui testamento aiebat se heredem esse. deinde Andronicus quaerebat, si ipsi uiginti dedisset, quoniam secundum eum sententia dicta est, futurusne esset liber an nihil uideatur sententia, qua uicit, ad eam rem ualere? quapropter si uiginti heredi scripto dedisset et res contra possessorem iudicata esset, illum in seruitute fore. Labeo hoc, quod Quintus Mucius scribit, ita putat uerum esse, si re uera lege ab intestato heres fuit is qui uicit: nam si iniuria iudicis uictus esset scriptus uerus heres ex testamento, nihilo minus eum paruisse condicioni ei dando et liberum fore. sed uerissimum est, quod et Aristo Celso rescripsit, posse dari pecuniam heredi ab intestato, secundum quem sententia dicta est, quoniam lex duodecim tabularum emptionis uerbo omnem alienationem complexa uideretur: non interesse, quo genere quisque dominus eius fieret et ideo hunc quoque ea lege contineri, secundum quem sententia dicta est, et liberum futurum eum, qui ei dedisset pecuniam. hunc autem, id est possessorem hereditatis, cui data esset summa, si uictus esset hereditatis petitione, cum ceteris hanc quoque pecuniam uictori restituere debere.
30 · Pomponius libro septimo ex uariis lectionibus
pr.Si ita liber esse iussus sit ‘Stichus, si eum heres non alienauerit, liber esto’, etiamsi statuliber est, alienari tamen poterit.
31 · Gaius libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si seruo sub condicione rationum editarum legatum sit, per eam condicionem eum iussum esse legatum accipere, ut pecuniam reliquorum reddat, non dubitatur.
1Et ideo cum quaesitum est ‘Stichus cum rationes dederit, cum contubernali sua liber esto’ an mortuo Sticho ante condicionem contubernalis eius libera esse possit: Iulianus dixit quaestionem esse in hac specie, quae et in legatis agitatur ‘illi cum illo do’, an altero deficiente alter ad legatum admittatur: quod magis sibi placere, perinde ac si ita scriptum esset ‘illi et illi’. aliam etiam esse quaestionem, an contubernali quoque condicio iuncta sit: quod magis esset. itaque si nulla reliqua Stichus habuerit, statim eam liberam esse, si habuerit reliqua, debere eam numerare pecuniam: nec tamen liciturum ex suo peculio dare, quia id illis permissum sit, qui principaliter pro sua libertate pecuniam dare iubentur.
32 · Licinnius Rufinus libro primo regularum
pr.Si duobus heredibus institutis seruus liber esse iussus sit, si decem heredibus dederit, ab altero ex heredibus uenierit et traditus fuerit, pro parte alteri ex heredibus, a quo non uenierit, dando pecuniam liber erit.
33 · Papinianus libro secundo quaestionum
pr.Statuliberorum iura per heredem fieri non possunt duriora.
34 · Papinianus libro uicensimo primo quaestionum
pr.Seruus si heredi decem dederit, liber esse iussus est: statuliberum heres eum manumisit ac postea defunctus est. heredis heredi pecunia danda non est: quod enim placuit heredis heredi dari oportere, tunc memineris locum habere, cum prior heres dominus accepturus pecuniam fuit. quae causa facit ambulatoriam, ut ita dixerim, condicionem: duae sunt enim causae, per quas in primi heredis persona condicio impletur, dominii ratio, item personae demonstratio: prior causa transit in omnem successorem, ad quem peruenerit statuliber per dominii translati continuationem, sequens personae dumtaxat eius, qui demonstratus est, adhaeret.
1Imperator Antoninus rescripsit iussum rationes reddere et liberum esse, si heres causabitur accipere rationes, nihilo minus liberum fore. quod rescriptum ita accipi debet, ut, si reliqua non trahat, liber sit: quod si trahat, ita demum, si optulit eam quantitatem, quae refundi debuit ex fide ueritatis: non enim libertati sufficit heredem in mora fuisse, si non id fiat per statuliberum, quod remota mora libertati aditum daret. quid enim si ita manumissum ‘Dama si in Hispaniam profectus anno proximo fructus coegerit, liber esto’ Romae retineat heres neque proficisci patiatur? numquid dicturi sumus statim ante fructus coactos liberum fore? nam et cum Romae stipulatio concipitur ita ‘centum in Hispania dare spondes?’, inesse tempus stipulationi, quo possit in Hispaniam peruenire, nec ante iure agi placuit. sed si heres acceptis rationibus et reliquis computatis donare se ea statulibero non habenti quod inferat proscribat aut etiam litteris ad eum missis palam faciat, condicio libertatis impleta uidebitur. quid ergo, si neget se reliqua traxisse atque ideo, quia per heredem steterit, ut accipiat rationes, liberum factum, heres autem neque se fecisse moram et reliqua debere statuliberum contendat? apud eum qui de libertate cognoscit, an condicio sit impleta, constabit: cuius officio continebitur de mora considerare nec minus computare rationes et, si reliqua trahi compererit, non esse liberum pronuntiare. sed si numquam negauit reliqua debere, cum autem conueniret heredem et rationes offerret, professus sit refusurum, quidquid in reliquis esse constiterit et eius pecuniae reum numerare paratum idoneum optulit et heres in mora fuit: sententia pro libertate dicetur.
35 · Papinianus libro nono responsorum
pr.Non uidebitur per statuliberum non stare, quo minus condicio libertatis existat, si de peculio, quod apud uenditorem seruus habuit, pecuniam condicionis offerre non possit: ad alienum enim peculium uoluntas defuncti porrigi non potuit. idem erit et si peculio seruus uenierit et uenditor fide rupta peculium retinuerit: quamquam enim ex empto sit actio, tamen apud emptorem peculium seruus non habuit.
36 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.In tabulis secundis filio seruum data libertate substitutum iure statuliberi prudentes munierunt: quod utilitas recipit, scilicet ut cum sua causa alienaretur, ne patris testamentum puer filius rescindat. quae iuris auctoritas citra dilectum ordinis ad secundum quoque uel tertium substitutum porrecta est.
37 · Gaius libro singulari de casibus
pr.Si ita scriptum sit: ‘Stichum Titio do, ut eum manumittat: si non manumiserit, liber esto’, statim Stichum liberum esse.
38 · Paulus libro primo ad Neratium
pr.Non omne ab heredis persona interueniens inpedimentum statulibero pro expleta condicione cedit, sed id dumtaxat, quod impediendae libertatis factum est.
39 · Iauolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis
pr.‘Stichum Attio do lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto’. si seruus ex testamento nummos Attio dedisset, eos repetere heredem non posse Labeo existimat, quia Attius eos a seruo suo acceperit, non ab heredis seruo. eum autem statuliberum esse Quintus Mucius, Gallus et ipse Labeo putant: Seruius, Ofilius non esse. superiorem sententiam probo, ita tamen, ut is seruus heredis, non legatarii sit, utpote cum legatum statulibertate tollatur.
1‘Stichus liber esto, quando aes alienum meum solutum creditoribusue meis satisfactum erit’. quamuis heres locuples extitisset, tamen non prius Stichum liberum futurum, quam creditores pecuniam aut satis accepissent alioue quo modo sibi cauissent, Labeo Ofilius responderunt.
2Si heres seruo pecuniam ad negotiandum dedisset, statuliberum eam ipsam numerando liberari ex testamento non posse Labeo Trebatius responderunt, quia reddere eam magis quam dare uideretur. ego puto, si peculiares nummi fuerunt, ex testamento eum liberum futurum.
3‘Dama seruus cum heredi meo annorum septem operas soluerit, liber esto’ et is seruus intra septem annos in iudicio publico esset et septimus annus praeterisset, Seruius ait eum non liberari debere, Labeo, et si postea soluisset annorum septem operas, liberum futurum: quod uerum est.
4‘si Stichus Attiae mille nummos dederit, liber esto’. Attia uiuo testatore decessit: non posse Stichum liberum esse Labeo Ofilius responderunt: Trebatius, si ante testamentum factum Attia decessisset, idem: si postea, eum liberum futurum. Labeonis et Ofilii sententia rationem quidem habet, sed hoc iure utimur, ut is seruus ex testamento liber sit.
5Si seruus operas extraneo dare iussus esset, nullus nomine serui suas operas dando liberare seruum potest: quod in pecunia aliter obseruatur, utpote cum extraneus pro eo seruo dando pecuniam seruum liberaret.
40 · Scaeuola libro uicensimo quarto digestorum
pr.Sticho libertas data est: ‘ab heredibus meis peto fideique eorum committo, ut rationibus redditis Stichum manumittant’. quaesitum est, cum ampla pecunia exacta post mortem testatoris sibi commissa reliquetur et quasdam summas a colonis exactis rationibus non intulerit hereditatemque spoliauerit apertis clam horreis sublatisque supellectili et ueste et apothecis exhaustis: an non prius ei fideicommissa libertas debeatur, quam ea, quae mala ratione reliquatus est quae furatus est, reposuerit. respondit non prius ei fideicommissam libertatem praestandam, quam et reliqua et omnia, quae per eum abessent, restituisset.
1‘Pamphilus liber esto peculio suo heredibus uere dato’. quaesitum est, cum plus domino debeat quam in peculio habeat et omnes res, quas in peculio habebat, bona fide heredibus dederat, an libertas ex testamento competat. respondit nihil proponi, cur non competeret.
2Pamphilo liberto, quem heredem ex parte instituerat, Stichum seruum praelegauerat et ei libertatem his uerbis dederat: ‘ita ut, si tibi ex die mortis meae per annos continuos quinque menstruos sexagenos dederit, tunc eum manumittas’. Pamphilus ante quinquennium moriens heredibus institutis filio et uxore de eodem Sticho ita cauit: ‘Stichus seruus, qui mihi testamento patroni mei certa condicione relictus est, iubeo det praestet filio et uxori meae sine ulla controuersia et eum tempore peracto manumittant’. quaesitum est, si Stichus sexagenos nummos menstruos non praestiterit, an impleto quinquennio fideicommissa libertas ei debeatur. respondit, nisi praestitisset, fideicommissam libertatem non deberi.
3Seruus testamento ita manumissus est: ‘Stichus seruus meus actor si rationem omnem actus sui heredi meo reddiderit eoque nomine satisfecerit, liber esto eique, cum liber erit, dari uolo uiginti et peculium suum’. quaesitum est, an, si rationes, quas egit per multos annos sine subscriptione testatoris, heredi reddere paratus sit, liber ex testamento fiat, cum propter grauem ualetudinem testator non potuerit rationibus subscribere, testamento tamen subscripserit. respondit, si ex fide ratio redderetur reliquaque inferantur, liberum fore.
4Item quaero, an ea, quae exacta sunt per adiutores eius neque kalendario illata sunt aut fraudulenter acta, huic adscribi possint, cum esset is praepositus. respondit, si id esset, quod culpae eius deberet imputari, spectare ad rationis reddendae necessitatem.
5Item quaero, an eorum quoque nomine ratio haberi debeat, quod neque a conductoribus praediorum neque a uilicis pensiones exegerit et insuper etiam promutuum eis dederit. respondit supra responsum est.
6Item quaero, an eo nomine teneatur, quod omnem rem suam, id est peculium, exportauerit, antequam rationes redderet. respondit nihil eam rem impedire condicionem, si modo ratio redderetur.
7Titius testamento seruos actores singulos diuersis personis legauit cum adiectione ‘si rationes heredi reddiderint’: deinde proprio capite ita scripsit: ‘omnes actores, quos legaui uel manumisero, intra quartum mensem mortis meae rationes reddere uolo et dominis, quibus a me legati sint, reddi’. infra deinde alios actores liberos esse iussit aeque cum hac adiectione ‘si rationes heredi reddiderint’. quaero, cum per heredem fiat, quo minus reddantur, utrum statuliberi esse desinant an nihilo minus quandoque possint reddita ratione et reliquis illatis libertatem ex testamento consequi. respondit legata quidem et libertates non alias competere, quam rationes redditae essent aut per heredem staret, quo minus redderentur: uerum iudicaturo aestimandum, utrum tempus condicioni legatorum libertatiumque additum uideatur an, libero tempore reddere uolentibus reliqua, heredibus quattuor menses appositi sint, sollicito testatore cunctationi et moram eorum proscribente. melius autem est praesumptionem pro statuliberis esse.
8Argentarius coactor cum paene totam fortunam in nominibus haberet, seruis actoribus libertatem ita dedit: ‘quisquis mihi heres erit, si Dama seruus meus actus sui, qui agitur nomine eius et Pamphili conserui sui, heredi meo rationes reddiderit pariaque fecerit a die mortis meae intra mensem sextum, liber esto’. quaesitum est, an haec uerba ‘pariaque fecit’ ad omnia nomina pertineant exceptis perditis, ut hoc significent ‘si omnem pecuniam ab omnibus exegerint et heredi soluerint uel eo nomine satisfecerint’ et, si in exactione nominum cessauerint intra sex menses, libertas illis non competat. respondit manifestam esse condicionem uerbis testamenti supra scriptis positam: igitur ita demum liberos fore, si aut ei pareant aut per heredem stet, quo minus pareant.
41 · Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomatorum
pr.Si quem seruum tuum ad certum tempus statuliberum relinquere uis, nihil interest, utro modo caueas, ‘si seruierit’ an ‘si triennio operas dederit, liber esto’.
1Paulus. si quis liber esse iussus fuerit, si decem heredi promississet, quamquam ea promissio nullam rem habitura est, tamen promittendo liberabitur.
42 · Labeo libro tertio pithanon
pr.Si quis eundem hominem uxori suae legauerit et, cum ea nupsisset, liberum esse iusserit et ea ex lege nupserit, liber fiet is homo.