D. 41.2DE ADQUIRENDA UEL AMITTENDA POSSESSIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Possessio appellata est, ut et Labeo ait, a sedibus quasi positio, quia naturaliter tenetur ab eo qui ei insistit, quam Graeci κατοχήν dicunt.
1Dominiumque rerum ex naturali possessione coepisse Nerua filius ait eiusque rei uestigium remanere in his, quae terra mari caeloque capiuntur: nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint. item bello capta et insula in mari enata et gemmae lapilli margaritae in litoribus inuentae eius fiunt, qui primus eorum possessionem nanctus est.
2Apiscimur autem possessionem per nosmet ipsos.
3Furiosus et pupillus sine tutoris auctoritate non potest incipere possidere, quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant, sicuti si quis dormienti aliquid in manu ponat. sed pupillus tutore auctore incipiet possidere. Ofilius quidem et Nerua filius etiam sine tutoris auctoritate possidere incipere posse pupillum aiunt: eam enim rem facti, non iuris esse: quae sententia recipi potest, si eius aetatis sint, ut intellectum capiant.
4Si uir uxori cedat possessione donationis causa, plerique putant possidere eam, quoniam res facti infirmari iure ciuili non potest: et quid attinet dicere non possidere mulierem, cum maritus, ubi noluit possidere, protinus amiserit possessionem?
5Item adquirimus possessionem per seruum aut filium, qui in potestate est, et quidem earum rerum, quas peculiariter tenent, etiam ignorantes, sicut Sabino et Cassio et Iuliano placuit, quia nostra uoluntate intellegantur possidere, qui eis peculium habere permiserimus. igitur ex causa peculiari et infans et furiosus adquirunt possessionem et usucapiunt, et heres, si hereditarius seruus emat.
6Sed et per eum, quem bona fide possidemus, quamuis alienus sit uel liber, possessionem adquiremus. si mala fide eum possideamus, non puto adquiri nobis possessionem per eum: sed nec uero domino aut sibi adquiret, qui ab alio possidetur.
7Per communem sicut per proprium adquirimus, etiam singuli in solidum, si hoc agat seruus, ut uni adquirat, sicut in dominio adquirendo.
8Per eum, in quo usum fructum habemus, possidere possumus, sicut ex operis suis adquirere nobis solet: nec ad rem pertinet, quod ipsum non possidemus: nam nec filium.
9Ceterum et ille, per quem uolumus possidere, talis esse debet, ut habeat intellectum possidendi:
10Et ideo si furiosum seruum miseris, ut possideas, nequaquam uideris adprehendisse possessionem.
11Quod si impuberem miseris ad possidendum, incipies possidere, sicut pupillus, maxime tutore auctore, adquirit possessionem.
12Nam per ancillam quin possis nancisci possessionem, non dubitatur.
13Pupillus per seruum siue puberem siue inpuberem adquirit possessionem, si tutore auctore iusserit eum ire in possessionem.
14Per seruum, qui in fuga sit, nihil posse nos possidere Nerua filius ait, licet respondeatur, quamdiu ab alio non possideatur, a nobis eum possideri ideoque interim etiam usucapi. sed utilitatis causa receptum est, ut impleatur usucapio, quamdiu nemo nactus sit eius possessionem. possessionem autem per eum adquiri, sicut per eos, quos in prouincia habemus, Cassii et Iuliani sententia est.
15Per seruum corporaliter pignori datum non adquirere nos possessionem Iulianus ait (ad unam enim tantum causam uideri eum a debitore possideri, ad usucapionem), nec creditori, quia nec stipulatione nec ullo alio modo per eum adquirat, quamuis eum possideat.
16Ueteres putauerunt non posse nos per seruum hereditarium adquirere, quod sit eiusdem hereditatis. itaque agitatur, num haec regula longius producenda sit, ut, si plures serui legati sint, per unum an possint ceteri possideri. idem tractatus est, si pariter empti uel donati sunt. sed uerius est ex his causis posse me per unum reliquorum adquirere possessionem.
17Si ex parte heredi instituto seruus legatus sit, propter partem, quam ex causa legati habet, adquiret fundi hereditarii possessionem.
18Idem dicendum est, si seruum communem iussero adire hereditatem, quia propter partem meam adquiro.
19Haec, quae de seruis diximus, ita se habent, si et ipsi uelint nobis adquirere possessionem: nam si iubeas seruum tuum possidere et is eo animo intret in possessionem, ut nolit tibi, sed potius Titio adquirere, non est tibi adquisita possessio.
20Per procuratorem tutorem curatoremue possessio nobis adquiritur. cum autem suo nomine nacti fuerint possessionem, non cum ea mente, ut operam dumtaxat suam accommodarent, nobis non possunt adquirere. alioquin si dicamus per eos non adquiri nobis possessionem, qui nostro nomine accipiunt, futurum, ut neque is possideat cui res tradita sit, quia non habeat animum possidentis, neque is qui tradiderit, quoniam cesserit possessione.
21Si iusserim uenditorem procuratori rem tradere, cum ea in praesentia sit, uideri mihi traditam Priscus ait, idemque esse, si nummos debitorem iusserim alii dare. non est enim corpore et tactu necesse adprehendere possessionem, sed etiam oculis et affectu argumento esse eas res, quae propter magnitudinem ponderis moueri non possunt, ut columnas, nam pro traditis eas haberi, si in re praesenti consenserint: et uina tradita uideri, cum claues cellae uinariae emptori traditae fuerint.
22Municipes per se nihil possidere possunt, quia uniuersi consentire non possunt. forum autem et basilicam hisque similia non possident, sed promiscue his utuntur. sed Nerua filius ait, per seruum quae peculiariter adquisierint et possidere et usucapere posse: sed quidam contra putant, quoniam ipsos seruos non possideant.
2 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Sed hoc iure utimur, ut et possidere et usucapere municipes possint idque eis per seruum et per liberam personam adquiratur.
3 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Possideri autem possunt, quae sunt corporalia.
1Et apiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo aut per se corpore. quod autem diximus et corpore et animo adquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere uelit, omnes glebas circumambulet: sed sufficit quamlibet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum uelit possidere.
2Incertam partem rei possidere nemo potest, ueluti si hac mente sis, ut quidquid Titius possidet, tu quoque uelis possidere.
3Neratius et Proculus et solo animo non posse nos adquirere possessionem, si non antecedat naturalis possessio. ideoque si thensaurum in fundo meo positum sciam, continuo me possidere, simul atque possidendi affectum habuero, quia quod desit naturali possessioni, id animus implet. ceterum quod Brutus et Manilius putant eum, qui fundum longa possessione cepit, etiam thensaurum cepisse, quamuis nesciat in fundo esse, non est uerum: is enim qui nescit non possidet thensaurum, quamuis fundum possideat. sed et si sciat, non capiet longa possessione, quia scit alienum esse. quidam putant Sabini sententiam ueriorem esse nec alias eum qui scit possidere, nisi si loco motus sit, quia non sit sub custodia nostra: quibus consentio.
4Ex plurimis causis possidere eandem rem possumus, ut quidam putant et eum, qui usuceperit et pro emptore, et pro suo possidere: sic enim et si ei, qui pro emptore possidebat, heres sim, eandem rem et pro emptore et pro herede possideo: nec enim sicut dominium non potest nisi ex una causa contingere, ita et possidere ex una dumtaxat causa possumus.
5Ex contrario plures eandem rem in solidum possidere non possunt: contra naturam quippe est, ut, cum ego aliquid teneam, tu quoque id tenere uidearis. Sabinus tamen scribit eum qui precario dederit et ipsum possidere et eum qui precario acceperit. idem Trebatius probabat existimans posse alium iuste, alium iniuste possidere, duos iniuste uel duos iuste non posse. quem Labeo reprehendit, quoniam in summa possessionis non multum interest, iuste quis an iniuste possideat: quod est uerius. non magis enim eadem possessio apud duos esse potest, quam ut tu stare uidearis in eo loco, in quo ego sto, uel in quo ego sedeo, tu sedere uidearis.
6In amittenda quoque possessione affectio eius qui possidet intuenda est: itaque si in fundo sis et tamen nolis eum possidere, protinus amittes possessionem. igitur amitti et animo solo potest, quamuis adquiri non potest.
7Sed et si animo solo possideas, licet alius in fundo sit, adhuc tamen possides.
8Si quis nuntiet domum a latronibus occupatam et dominus timore conterritus noluerit accedere, amississe eum possessionem placet. quod si seruus uel colonus, per quos corpore possidebam, decesserint discesserintue, animo retinebo possessionem.
9Et si alii tradiderim, amitto possessionem. nam constat possidere nos, donec aut nostra uoluntate discesserimus aut ui deiecti fuerimus.
10Si seruus, quem possidebam, pro libero se gerat, ut fecit spartacus, et iudicium liberale pati paratus sit, non uidebitur a domino possideri, cui se aduersarium praeparat. sed hoc ita uerum est, si diu in libertate moratur: alioquin si ex possessione seruitutis in libertatem reclamauerit et liberale iudicium implorauerit, nihilo minus in possessione mea est et animo eum possideo, donec liber fuerit pronuntiatus.
11Saltus hibernos aestiuosque animo possidemus, quamuis certis temporibus eos relinquamus.
12Ceterum animo nostro, corpore etiam alieno possidemus, sicut diximus per colonum et seruum, nec mouere nos debet, quod quasdam etiam ignorantes possidemus, id est quas serui peculiariter parauerunt: nam uidemur eas eorundem et animo et corpore possidere.
13Nerua filius res mobiles excepto homine, quatenus sub custodia nostra sint, hactenus possideri, id est quatenus, si uelimus, naturalem possessionem nancisci possimus. nam pecus simul atque aberrauerit aut uas ita exciderit, ut non inueniatur, protinus desinere a nobis possideri, licet a nullo possideatur: dissimiliter atque si sub custodia mea sit nec inueniatur, quia praesentia eius sit et tantum cessat interim diligens inquisitio.
14Item feras bestias, quas uiuariis incluserimus, et pisces, quos in piscinas coiecerimus, a nobis possideri. sed eos pisces, qui in stagno sint, aut feras, quae in siluis circumseptis uagantur, a nobis non possideri, quoniam relictae sint in libertate naturali: alioquin etiam si quis siluam emerit, uideri eum omnes feras possidere, quod falsum est.
15Aues autem possidemus, quas inclusas habemus, aut si quae mansuetae factae custodiae nostrae subiectae sunt.
16Quidam recte putant columbas quoque, quae ab aedificiis nostris uolant, item apes, quae ex alueis nostris euolant et secundum consuetudinem redeunt, a nobis possideri.
17Labeo et Nerua filius responderunt desinere me possidere eum locum, quem flumen aut mare occupauerit.
18Si rem apud te depositam furti faciendi causa contrectaueris, desino possidere. sed si eam loco non moueris et infitiandi animum habeas, plerique ueterum et Sabinus et Cassius recte responderunt possessorem me manere, quia furtum sine contrectatione fieri non potest nec animo furtum admittatur.
19Illud quoque a ueteribus praeceptum est neminem sibi ipsum causam possessionis mutare posse.
20Sed si is, qui apud me deposuit uel commodauit, eam rem uendiderit mihi uel donauerit, non uidebor causam possessionis mihi mutare, qui ne possidebam quidem.
21Genera possessionum tot sunt, quot et causae adquirendi eius quod nostrum non sit, uelut pro emptore: pro donato: pro legato: pro dote: pro herede: pro noxae dedito: pro suo, sicut in his, quae terra marique uel ex hostibus capimus uel quae ipsi, ut in rerum natura essent, fecimus. et in summa magis unum genus est possidendi, species infinitae.
22Uel etiam potest diuidi possessionis genus in duas species, ut possideatur aut bona fide aut non bona fide.
23Quod autem Quintus Mucius inter genera possessionum posuit, si quando iussu magistratus rei seruandae causa possidemus, ineptissimum est: nam qui creditorem rei seruandae causa uel quia damni infecti non caueatur, mittit in possessionem uel uentris nomine, non possessionem, sed custodiam rerum et obseruationem concedit: et ideo, cum damni infecti non cauente uicino in possessionem missi sumus, si id longo tempore fiat, etiam possidere nobis et per longam possessionem capere praetor causa cognita permittit.
4 · Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum
pr.Quidquid filius peculiari nomine adprehenderit, id statim pater eius possidet, quamuis ignoret in sua potestate filium. amplius etiam si filius ab alio tamquam seruus possideatur, idem erit probandum.
5 · Paulus libro sexagensimo tertio ad edictum
pr.Si ex stipulatione tibi Stichum debeam et non tradam eum, tu autem nanctus fueris possessionem, praedo es: aeque si uendidero nec tradidero rem, si non uoluntate mea nanctus sis possessionem, non pro emptore possides, sed praedo es.
6 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Clam possidere eum dicimus, qui furtiue ingressus est possessionem ignorante eo, quem sibi controuersiam facturum suspicabatur et, ne faceret, timebat. is autem qui, cum possideret non clam, se celauit, in ea causa est, ut non uideatur clam possidere: non enim ratio optinendae possessionis, sed origo nanciscendae exquirenda est: nec quemquam clam possidere incipere, qui sciente aut uolente eo, ad quem ea res pertinet, aut aliqua ratione bonae fidei possessionem nanciscitur. itaque, inquit Pomponius, clam nanciscitur possessionem, qui futuram controuersiam metuens ignorante eo, quem metuit, furtiue in possessionem ingreditur.
1Qui ad nundinas profectus neminem reliquerit et, dum ille a nundinis redit, aliquis occupauerit possessionem, uideri eum clam possidere Labeo scribit: retinet ergo possessionem is, qui ad nundinas abiit: uerum si reuertentem dominum non admiserit, ui magis intellegi possidere, non clam.
7 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Sed et si nolit in fundum reuerti, quod uim maiorem uereatur, amississe possessionem uidebitur: et ita Neratius quoque scribit.
8 · Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum
pr.Quemadmodum nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est.
9 · Gaius libro uicensimo quinto ad edictum prouinciale
pr.Generaliter quisquis omnino nostro nomine sit in possessione, ueluti procurator hospes amicus, nos possidere uidemur.
10 · Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum
pr.Si quis ante conduxit, postea precario rogauit, uidebitur discessisse a conductione: quod si ante rogauit, postea conduxit, conduxisse uidebitur. potius enim hoc procedere uidetur, quod nouissime factum est: et hoc Pomponius ait.
1Idem Pomponius bellissime temptat dicere, numquid qui conduxerit quidem praedium, precario autem rogauit non ut possideret, sed ut in possessione esset (est autem longe diuersum: aliud est enim possidere, longe aliud in possessione esse: denique rei seruandae causa, legatorum, damni infecti non possident, sed sunt in possessione custodiae causa): quod si factum est, utrumque procedit.
2Si quis et conduxerit et rogauerit precario, uti possideret, si quidem nummo uno conduxit, nulla dubitatio est, quin ei precarium solum teneat, quia conductio nulla est, quae est in uno nummo: sin uero pretio, tunc distinguendum, quid prius factum est.
11 · Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum
pr.Iuste possidet, qui auctore praetore possidet.
12 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Naturaliter uidetur possidere is qui usum fructum habet.
1Nihil commune habet proprietas cum possessione: et ideo non denegatur ei interdictum uti possidetis, qui coepit rem uindicare: non enim uidetur possessioni renuntiasse, qui rem uindicauit.
13 · Ulpianus libro septuagensimo secundo ad edictum
pr.Pomponius refert, cum lapides in Tiberim demersi essent naufragio et post tempus extracti, an dominium in integro fuit per id tempus, quo erant mersi. ego dominium me retinere puto, possessionem non puto, nec est simile fugitiuo: namque fugitiuus idcirco a nobis possideri uidetur, ne ipse nos priuet possessione: at in lapidibus diuersum est.
1Cum quis utitur adminiculo ex persona auctoris, uti debet cum sua causa suisque uitiis: denique addimus in accessione de ui et clam et precario uenditoris.
2Praeterea quaeritur, si quis hominem uenditori redhibuerit, an accessione uti possit ex persona eius. et sunt qui putent non posse, quia uenditionis est resolutio redhibitio: alii emptorem uenditoris accessione usurum et uenditorem emptoris, quod magis probandum puto.
3Si liber homo uel alienus seruus, cum bona fide seruirent, comparauerint et alii adquisierint possessionem, neque liberum neque serui dominum debere uti accessione.
4Quaesitum est, si heres prius non possederat, an testatoris possessio ei accedat. et quidem in emptoribus possessio interrumpitur, sed non idem in heredibus plerique probant, quoniam plenius est ius successionis quam emptionis: sed suptilius est quod in emptorem, et in heredem id quoque probari.
5Non autem ea tantum possessio testatoris heredi procedit, quae morti fuit iniuncta, uerum ea quoque, quae umquam testatoris fuerit.
6In dote quoque si data res fuerit uel ex dote recepta, accessio dabitur uel marito uel uxori.
7Si is, qui precario concessit, accessione uelit uti ex persona eius cui concessit, an possit, quaeritur. ego puto eum, qui precario concessit, quamdiu manet precarium, accessione uti non posse: si tamen receperit possessionem rupto precario, dicendum esse accedere possessionem eius temporis, quo precario possidebatur.
8Ex facto quaeritur, si quis manumissus ex causa peculiari habeat rem non concesso sibi peculio, deinde dominus uelit retracta possessione accessione uti, an possit. et placuit non esse dandam hanc accessionem, quae clam habita est.
9Praedone possidente si iussu iudicis res mihi restituta sit, accessionem esse mihi dandam placuit.
10Sed et legatario dandam accessionem eius temporis, quo fuit apud testatorem, sciendum est. an heredis possessio ei accedat, uideamus: et puto, siue pure siue sub condicione fuerit relictum, dicendum esse id temporis, quo heres possedit ante existentem condicionem uel restitutionem rei, legatario proficere. testatoris autem semper proderit legatario, si legatum uere fuit uel fideicommissum.
11Sed et is, cui res donata est, accessione utetur ex persona eius qui donauit.
12Accessiones in eorum persona locum habent, qui habent propriam possessionem: ceterum accessio nemini proficit, nisi ei qui ipse possedit.
13Praeterea ne uitiosae quidem possessioni ulla potest accedere: sed nec uitiosa ei, quae uitiosa non est.
14 · Paulus libro sexagensimo octauo ad edictum
pr.Si seruus uel filius familias uendiderit, dabitur accessio eius, quod penes me fuit, scilicet si uolente me aut de peculio, cuius liberam peculii administrationem habuerunt, uendiderunt.
1Tutore quoque uel curatore uendente dabitur accessio eius temporis, quo pupillus uel furiosus possedit.
15 · Gaius libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale
pr.Rem, quae nobis subrepta est, perinde intellegimur desinere possidere atque eam, quae ui nobis erepta est. sed si is, qui in potestate nostra est, subripuerit, quamdiu apud ipsum sit res, tamdiu non amittimus possessionem, quia per huiusmodi personas adquiritur nobis possessio. et haec ratio est, quare uideamur fugitiuum possidere, quod is, quemadmodum aliarum rerum possessionem interuertere non potest, ita ne suam quidem potest.
16 · Ulpianus libro septuagensimo tertio ad edictum
pr.Quod uxor uiro aut uir uxori donauit, pro possessore possidetur.
17 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.Si quis ui de possessione deiectus sit, perinde haberi debet ac si possideret, cum interdicto de ui reciperandae possessionis facultatem habeat.
1Differentia inter dominium et possessionem haec est, quod dominium nihilo minus eius manet, qui dominus esse non uult, possessio autem recedit, ut quisque constituit nolle possidere. si quis igitur ea mente possessionem tradidit, ut postea ei restituatur, desinit possidere.
18 · Celsus libro uicensimo tertio digestorum
pr.Quod meo nomine possideo, possum alieno nomine possidere: nec enim muto mihi causam possessionis, sed desino possidere et alium possessorem ministerio meo facio. nec idem est possidere et alieno nomine possidere: nam possidet, cuius nomine possidetur, procurator alienae possessioni praestat ministerium.
1Si furioso, quem suae mentis esse existimas, eo quod forte in conspectu inumbratae quietis fuit constitutus, rem tradideris, licet ille non erit adeptus possessionem, tu possidere desinis: sufficit quippe dimittere possessionem, etiamsi non transferas. illud enim ridiculum est dicere, quod non aliter uult quis dimittere, quam si transferat: immo uult dimittere, quia existimat se transferre.
2Si uenditorem quod emerim deponere in mea domo iusserim, possidere me certum est, quamquam id nemo dum attigerit: aut si uicinum mihi fundum mercato uenditor in mea turre demonstret uacuamque se possessionem tradere dicat, non minus possidere coepi, quam si pedem finibus intulissem.
3Si, dum in alia parte fundi sum, alius quis clam animo possessoris intrauerit, non desisse ilico possidere existimandus sum, facile expulsurus finibus, simul sciero.
4Rursus si cum magna ui ingressus est exercitus, eam tantummodo partem quam intrauerit optinet.
19 · Marcellus libro septimo decimo digestorum
pr.Qui bona fide alienum fundum emit, eundem a domino conduxit: quaero, utrum desinat possidere an non. respondi: in promptu est, ut possidere desierit.
1Quod scriptum est apud ueteres neminem sibi causam possessionis posse mutare, credibile est de eo cogitatum, qui et corpore et animo possessioni incumbens hoc solum statuit, ut alia ex causa id possideret, non si quis dimissa possessione prima eiusdem rei denuo ex alia causa possessionem nancisci uelit.
20 · Marcellus libro nono decimo digestorum
pr.Si quis rem, quam utendam dederat, uendiderit emptorique tradi iusserit nec ille tradiderit, alias uidebitur possessione dominum interuertisse, alias contra. nam nec tunc quidem semper dominus amittit possessionem, cum reposcenti ei commodatum non redditur: quid enim si alia quaepiam fuit iusta et rationabilis causa non reddendi, non utique ut possessionem eius interuerteret?
21 · Iauolenus libro septimo ex Cassio
pr.Interdum eius possessionem, cuius ipsi non habemus, alii tradere possumus, ueluti cum is, qui pro herede rem possidebat, antequam dominus fieret, precario ab herede eam rogauit.
1Quod ex naufragio expulsum est, usucapi non potest, quoniam non est in derelicto, sed in deperdito.
2Idem iuris esse existimo in his rebus, quae iactae sunt: quoniam non potest uideri id pro derelicto habitum, quod salutis causa interim dimissum est.
3Qui alienam rem precario rogauit, si eandem a domino conduxit, possessio ad dominum reuertitur.
22 · Iauolenus libro tertio decimo ex Cassio
pr.Non uidetur possessionem adeptus is qui ita nactus est, ut eam retinere non possit.
23 · Iauolenus libro primo epistularum
pr.Cum heredes instituti sumus, adita hereditate omnia quidem iura ad nos transeunt, possessio tamen nisi naturaliter comprehensa ad nos non pertinet.
1In his, qui in hostium potestatem peruenerunt, in retinendo iura rerum suarum singulare ius est: corporaliter tamen possessionem amittunt: neque enim possunt uideri aliquid possidere, cum ipsi ab alio possideantur: sequitur ergo, ut reuersis his noua possessione opus sit, etiamsi nemo medio tempore res eorum possederit.
2Item quaero, si uinxero liberum hominem ita, ut eum possideam, an omnia, quae is possidebat, ego possideam per illum. respondit: si uinxeris hominem liberum, eum te possidere non puto: quod cum ita se habeat, multo minus per illum res eius a te possidebuntur: neque enim rerum natura recipit, ut per eum aliquid possidere possimus, quem ciuiliter in mea potestate non habeo.
24 · Iauolenus libro quarto decimo epistularum
pr.Quod seruus tuus ignorante te ui possidet, id tu non possides, quoniam is, qui in tua potestate est, ignoranti tibi non corporalem possessionem, sed iustam potest adquirere: sicut id, quod ex peculio ad eum peruenerit, possidet. nam tum per seruum dominus quoque possidere dicitur, summa scilicet cum ratione, quia, quod ex iusta causa corporaliter a seruo tenetur, id in peculio serui est et peculium, quod seruus ciuiliter quidem possidere non posset, sed naturaliter tenet, dominus creditur possidere. quod uero ex maleficiis adprehenditur, id ad domini possessionem ideo non pertinet, quia nec peculii causam adprehendit.
25 · Pomponius libro uicensimo tertio ad Quintum Mucium
pr.Si id quod possidemus ita perdiderimus, ut ignoremus, ubi sit, desinimus possidere.
1Et per colonos et inquilinos aut seruos nostros possidemus: et si moriantur aut furere incipiant aut alii locent, intellegimur nos retinere possessionem. nec inter colonum et seruum nostrum, per quem possessionem retinemus, quicquam interest.
2Quod autem solo animo possidemus, quaeritur, utrumne usque eo possideamus, donec alius corpore ingressus sit, ut potior sit illius corporalis possessio, an uero (quod quasi magis probatur) usque eo possideamus, donec reuertentes nos aliquis repellat aut nos ita animo desinamus possidere, quod suspicemur repelli nos posse ab eo, qui ingressus sit in possessionem: et uidetur utilius esse.
26 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium
pr.Locus certus ex fundo et possideri et per longam possessionem capi potest et certa pars pro indiuiso, quae introducitur uel ex emptione uel ex donatione uel qualibet alia ex causa. incerta autem pars nec tradi nec capi potest, ueluti si ita tibi tradam: ‘quidquid mei iuris in eo fundo est’: nam qui ignorat, nec tradere nec accipere id, quod incertum est, potest.
27 · Proculus libro quinto epistularum
pr.Si is, qui animo possessionem saltus retineret, furere coepisset, non potest, dum fureret, eius saltus possessionem amittere, quia furiosus non potest desinere animo possidere.
28 · Tertullianus libro primo quaestionum
pr.Si aliquam rem possideam et eandem postea conducam, an amittam possessionem? multum refert in his, quid agatur: primum enim refert, utrum sciam me possidere an ignorem: et utrum quasi non meam rem conducam an quasi meam: et sciens meam esse, utrum quasi proprietatis respectu an possessionis tantum. nam et si rem meam tu possideas et ego emam a te possessionem eius rei uel stipuler, utilis erit et emptio et stipulatio, et sequitur, ut et precarium et conductio specialiter possessionis solius conducendae uel precario rogandae animus interueniat.
29 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum
pr.Possessionem pupillum sine tutoris auctoritate amittere posse constat, non ut animo, sed ut corpore desinat possidere: quod est enim facti, potest amittere. alia causa est, si forte animo possessionem uelit amittere: hoc enim non potest.
30 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Qui uniuersas aedes possedit, singulas res, quae in aedificio sunt, non uidetur possedisse. idem dici debet et de naue et de armario.
1Possessionem amittimus multis modis, ueluti si mortuum in eum locum intulimus, quem possidebamus: namque locum religiosum aut sacrum non possumus possidere, etsi contemnamus religionem et pro priuato eum teneamus, sicut hominem liberum.
2Item cum praetor idcirco in possessionem rei iussit, quod damni infecti non promittebatur, possessionem inuitum dominum amittere Labeo ait.
3Item quod mari aut flumine occupatum sit, possidere nos desinimus, aut si is qui possidet in alterius potestatem peruenit.
4Item quod mobile est, multis modis desinimus possidere: si aut nolimus, aut seruum puta manumittamus, item si quod possidebam in aliam speciem translatum sit, ueluti uestimentum ex lana factum.
5Quod per colonum possideo, heres meus nisi ipse nactus possessionem non poterit possidere: retinere enim animo possessionem possumus, apisci non possumus. sed quod pro emptore possideo per colonum etiam, usucapiet etiam heres meus.
6Si ego tibi commodauero, tu Titio, qui putet tuum esse, nihilo minus ego id possidebo. et idem erit, si colonus meus fundum locauerit aut is, apud quem deposueram, apud alium rursus deposuerit. et id quamlibet per plurium personam factum obseruandum ita erit.
31 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum
pr.Si colonus non deserendae possessionis causa exisset de fundo et eo redisset, eundem locatorem possidere placet.
32 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Quamuis pupillus sine tutoris auctoritate non obligetur, possessionem tamen per eum retinemus.
1Si conductor rem uendidit et eam ab emptore conduxit et utrique mercedes praestitit, prior locator possessionem per conductorem rectissime retinet.
2Infans possidere recte potest, si tutore auctore coepit, nam iudicium infantis suppletur auctoritate tutoris: utilitatis enim causa hoc receptum est, nam alioquin nullus sensus est infantis accipiendi possessionem. pupillus tamen etiam sine tutoris auctoritate possessionem nancisci potest. item infans peculiari nomine per seruum possidere potest.
33 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum
pr.Fundi uenditor etiamsi mandauerit alicui, ut emptorem in uacuam possessionem induceret, priusquam id fieret, non recte emptor per se in possessionem ueniet. item si amicus uenditoris mortuo eo, priusquam id sciret, aut non prohibentibus heredibus id fecerit, recte possessio tradita erit. sed si id fecerit, cum sciret dominum mortuum aut cum sciret heredes id facere nolle, contra erit.
34 · Ulpianus libro septimo disputationum
pr.Si me in uacuam possessionem fundi Corneliani miseris, ego putarem me in fundum Sempronianum missum et in Cornelianum iero, non adquiram possessionem, nisi forte in nomine tantum errauerimus, in corpore consenserimus. quoniam autem in corpore consenserimus, an a te tamen recedet possessio, quia animo deponere et mutare nos possessionem posse et Celsus et Marcellus scribunt, dubitari potest: et si animo adquiri possessio potest, numquid etiam adquisita est? sed non puto errantem adquirere: ergo nec amittet possessionem, qui quodammodo sub condicione recessit de possessione.
1Sed si non mihi, sed procuratori meo possessionem tradas, uidendum est, si ego errem, procurator meus non erret, an mihi possessio adquiratur. et cum placeat ignoranti adquiri, poterit et erranti. sed si procurator meus erret, ego non errem, magis est, ut adquiram possessionem.
2Seruus quoque meus ignoranti mihi adquiret possessionem. nam et seruus alienus, ut Celsus scribit, siue a me siue a nemine possideatur, potest mihi adquirere possessionem, si nomine meo eam adipiscatur: quod et ipsum admittendum est.
35 · Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus
pr.Exitus controuersiae possessionis hic est tantum, ut prius pronuntiet iudex, uter possideat: ita enim fiet, ut is, qui uictus est de possessione, petitoris partibus fungatur et tunc de dominio quaeratur.
36 · Iulianus libro tertio decimo digestorum
pr.Qui pignoris causa fundum creditori tradit, intellegitur possidere. sed et si eundem precario rogauerit, aeque per diutinam possessionem capiet: nam cum possessio creditoris non impediat capionem, longe minus precarii rogatio impedimento esse non debet, cum plus iuris in possessione habeat qui precario rogauerit quam qui omnino non possidet.
37 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Re pignoris nomine data et possessione tradita, deinde a creditore conducta conuenit, ut is, qui hypothecam dedisset, pro colono in agro, aedibus autem pro inquilino sit: per eos creditor possidere uidetur.
38 · Iulianus libro quadragensimo quarto digestorum
pr.Qui absenti seruo scribit, ut in libertate moretur, non eam mentem habet, ut statim uelit serui possessionem dimittere, sed magis destinationem in id tempus conferre, quo seruus certior factus fuerit.
1Si quis possessionem fundi ita tradiderit, ut ita demum cedere ea dicat, si ipsius fundus esset, non uidetur possessio tradita, si fundus alienus sit. hoc amplius existimandum est possessiones sub condicione tradi posse, sicut res sub condicione traduntur neque aliter accipientis fiunt, quam condicio exstiterit.
2Si is, qui Titio seruum uendiderat, heredi eius eum tradiderit, poterit heres rerum hereditariarum possessionem per eum adprehendere, quia non seruus iure hereditario, sed actio ex empto ad eum peruenit: nam et si ex stipulatu uel ex testamento seruus testatori debitus fuisset et heres eum accepisset, non prohiberetur rerum hereditariarum possessionem per eundem adquirere.
39 · Iulianus libro secundo ex Minicio
pr.Interesse puto, qua mente apud sequestrum deponitur res. nam si omittendae possessionis causa et hoc aperte fuerit approbatum, ad usucapionem possessio eius partibus non procederet: at si custodiae causa deponatur, ad usucapionem eam possessionem uictori procedere constat.
40 · Africanus libro septimo quaestionum
pr.Si de eo fundo, quem, cum possiderem, pignori tibi dedi, seruus tuus te deiciat, adhuc te possidere ait, quoniam nihilo minus per ipsum seruum possessionem retineas.
1Si forte colonus, per quem dominus possideret, decessisset, propter utilitatem receptum est, ut per colonum possessio et retineretur et contineretur: quo mortuo non statim dicendum eam interpellari, sed tunc demum, cum dominus possessionem apisci neglexerit. aliud existimandum ait, si colonus sponte possessione discesserit. sed haec ita esse uera, si nemo extraneus eam rem interim possederit, sed semper in hereditate coloni manserit.
2Seruum tuum a Titio bona fide emi et traditum possedi, deinde cum comperissem tuum esse, ne eum peteres, celare coepi. non ideo magis hoc tempore clam possidere uideri me ait: nam retro quoque, si sciens tuum seruum non a domino emerim et, cum clam eum possidere coepissem, postea certiorem te fecerim, non ideo desinere me clam possidere.
3Si seruum meum bonae fidei emptori clam abduxerim, respondit non uideri me clam possidere, quia neque precarii rogatione neque conductione suae rei dominum teneri et non posse causam clandestinae possessionis ab his duabus causis separari.
41 · Paulus libro primo institutionum
pr.Qui iure familiaritatis amici fundum ingreditur, non uidetur possidere, quia non eo animo ingressus est, ut possideat, licet corpore in fundo sit.
42 · Ulpianus libro quarto regularum
pr.Communis seruus etiamsi ab uno ex dominis omnium nomine possideatur, ab omnibus possideri intellegitur.
1Procurator si quidem mandante domino rem emerit, protinus illi adquirit possessionem: quod si sua sponte emerit, non nisi ratam habuerit dominus emptionem.
43 · Marcianus libro tertio regularum
pr.Si quis fundum emerit, cuius particulam sciebat esse alienam, Iulianus ait, si pro diuiso sciat alienam esse, posse eum reliquas partes longa possessione capere: sed si pro indiuiso licet ignoret quis sit locus, aeque eum capere posse, quod sine ullius damno pars, quae putatur esse uendentis, per longam possessionem ad emptorem transit.
1Sed et Pomponius scripsit libro quinto uariarum lectionum, si sciat uel putet alienum esse usum fructum, bona fide diutina possessione capere posse.
2Idem, inquit, et si emero rem, quam sciam pignori obligatam.
44 · Papinianus libro uicensimo tertio quaestionum
pr.Peregre profecturus pecuniam in terra custodiae causa condiderat: cum reuersus locum thensauri memoria non repeteret, an desisset pecuniam possidere, uel, si postea recognouisset locum, an confestim possidere inciperet, quaesitum est. dixi, quoniam custodiae causa pecunia condita proponeretur, ius possessionis ei, qui condidisset, non uideri peremptum, nec infirmitatem memoriae damnum adferre possessionis, quam alius non inuasit: alioquin responsuros per momenta seruorum, quos non uiderimus, interire possessionem. et nihil interest, pecuniam in meo an in alieno condidissem, cum, si alius in meo condidisset, non alias possiderem, quam si ipsius rei possessionem supra terram adeptus fuissem. itaque nec alienus locus meam propriam aufert possessionem, cum, supra terram an infra terram possideam, nihil intersit.
1Quaesitum est, cur ex peculii causa per seruum ignorantibus possessio quaereretur. dixi utilitatis causa iure singulari receptum, ne cogerentur domini per momenta species et causas peculiorum inquirere. nec tamen eo pertinere speciem istam, ut animo uideatur adquiri possessio: nam si non ex causa peculiari quaeratur aliquid, scientiam quidem domini esse necessariam, sed corpore serui quaeri possessionem.
2Quibus explicitis, cum de amittenda possessione quaeratur, multum interesse dicam, per nosmet ipsos an per alios possideremus: nam eius quidem, quod corpore nostro teneremus, possessionem amitti uel animo uel etiam corpore, si modo eo animo inde digressi fuissemus, ne possideremus: eius uero, quod serui uel etiam coloni corpore possidetur, non aliter amitti possessionem, quam eam alius ingressus fuisset, eamque amitti nobis quoque ignorantibus. illa quoque possessionis amittendae separatio est. nam saltus hibernos et aestiuos, quorum possessio retinetur animo,
45 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.licet neque seruum neque colonum ibi habeamus,
46 · Papinianus libro uicensimo tertio quaestionum
pr.quamuis saltus proposito possidendi fuerit alius ingressus, tamdiu priorem possidere dictum est, quamdiu possessionem ab alio occupatam ignoraret. ut enim eodem modo uinculum obligationum soluitur, quo quaeri adsolet, ita non debet ignoranti tolli possessio quae solo animo tenetur.
47 · Papinianus libro uicensimo sexto quaestionum
pr.Si rem mobilem apud te depositam aut ex commodato tibi, possidere neque reddere constitueris, confestim amisisse me possessionem uel ignorantem responsum est. cuius rei forsitan illa ratio est, quod rerum mobilium neglecta atque omissa custodia, quamuis eas nemo alius inuaserit, ueteris possessionis damnum adferre consueuit: idque Nerua filius libris de usucapionibus rettulit. idem scribit aliam causam esse hominis commodati omissa custodia: nam possessionem tamdiu ueterem fieri, quamdiu nemo alius eum possidere coeperit, uidelicet ideo, quia potest homo proposito redeundi domino possessionem sui conseruare, cuius corpore ceteras quoque res possumus possidere. igitur earum quidem rerum, quae ratione uel anima carent, confestim amittitur possessio, homines autem retinentur, si reuertendi animum haberent.
48 · Papinianus libro decimo responsorum
pr.Praedia cum seruis donauit eorumque se tradidisse possessionem litteris declarauit. si uel unus ex seruis, qui simul cum praediis donatus est, ad eum, qui donum accepit, peruenit, mox in praedia remissus est, per seruum praediorum possessionem quaesitam ceterorumque seruorum constabit.
49 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.Possessio quoque per seruum, cuius usus fructus meus est, ex re mea uel ex operis serui adquiritur mihi, cum et naturaliter a fructuario teneatur et plurimum ex iure possessio mutuetur.
1Qui in aliena potestate sunt, rem peculiarem tenere possunt, habere possidere non possunt, quia possessio non tantum corporis, sed et iuris est.
2Etsi possessio per procuratorem ignoranti quaeritur, usucapio uero scienti competit, tamen euictionis actio domino contra uenditorem inuito procuratore non datur, sed per actionem mandati ea cedere cogitur.
50 · Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum
pr.Per eum, quem iusto ductus errore filium meum et in mea potestate esse existimo, neque possessio neque dominium nec quicquam aliud ex re mea mihi quaeritur.
1Per seruum in fuga agentem, si neque ab alio possideatur neque se liberum esse credat, possessio nobis adquiritur.
51 · Iauolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis
pr.Quarundam rerum animo possessionem apisci nos ait Labeo: ueluti si aceruum lignorum emero et eum uenditor tollere me iusserit, simul atque custodiam posuissem, traditus mihi uidetur. idem iuris esse uino uendito, cum uniuersae amphorae uini simul essent. sed uideamus, inquit, ne haec ipsa corporis traditio sit, quia nihil interest, utrum mihi an et cuilibet iusserim custodia tradatur. in eo puto hanc quaestionem consistere, an, etiamsi corpore aceruus aut amphorae adprehensae non sunt, nihilo minus traditae uideantur: nihil uideo interesse, utrum ipse aceruum an mandato meo aliquis custodiat: utrubique animi quodam genere possessio erit aestimanda.
52 · Uenuleius libro primo interdictorum
pr.Permisceri causas possessionis et usus fructus non oportet, quemadmodum nec possessio et proprietas misceri debent: nam neque impediri possessionem, si alius fruatur, neque alterius fructum amputari, si alter possideat.
1Eum, qui aedificare prohibeatur, possidere quoque prohiberi manifestum est.
2Species inducendi in possessionem alicuius rei est prohibere ingredienti uim fieri: statim enim cedere aduersarium et uacuam relinquere possessionem iubet, quod multo plus est quam restituere.
53 · Uenuleius libro quinto interdictorum
pr.Aduersus extraneos uitiosa possessio prodesse solet.