IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 39

D. 39.4DE PUBLICANIS ET UECTIGALIBUS ET COMMISSIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quinquagesimo quinto ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Quod publicanus eius publici nomine ui ademerit quodue familia publicanorum, si id restitutum non erit, in duplum aut, si post annum agetur, in simplum iudicium dabo. item si damnum iniuria furtumue factum esse dicetur, iudicium dabo. si id ad quos ea res pertinebit non exhibebitur, in dominos sine noxae deditione iudicium dabo’.

1Hic titulus ad publicanos pertinet. publicani autem sunt, qui publico fruuntur (nam inde nomen habent), siue fisco uectigal pendant uel tributum consequantur: et omnes, qui quod a fisco conducunt, recte appellantur publicani.

2Dixerit aliquis: quid utique hoc edictum propositum est, quasi non et alibi praetor prouiderit furtis damnis ui raptis? sed e re putauit et specialiter aduersus publicanos edictum proponere.

3Quod quidem edictum in aliqua parte mitius est, quippe cum in duplum datur, cum ui bonorum raptorum in quadruplum sit et furti manifesti aeque in quadruplum,

4et restituendi facultas publicano ui abreptum datur, quod si fecerit, omni onere exuitur et poenali actione ex hac parte edicti liberatur. unde quaeritur, si quis uelit cum publicano non ex hoc edicto, sed ex generali ui bonorum raptorum, damni iniuriae uel furti agere, an possit? et placet posse, idque Pomponius quoque scribit: est enim absurdum meliorem esse publicanorum causam quam ceterorum effectam opinari.

5Familiae nomen hic non tantum ad seruos publicanorum referemus, uerum et qui in numero familiarum sunt publicani, siue igitur liberi sint siue serui alieni, qui publicanis in eo uectigali ministrant, hoc edicto continebuntur. proinde et si seruus publicani rapuit, non tamen in ea familia constitutus, quae publico uectigali ministrat, hoc edictum cessabit.

6Quod nouissime praetor ait ‘si hi non exhibebuntur, in dominos sine noxae deditione iudicium dabo’, hoc proprium est huius edicti, quod, si non exhibeantur serui, competit iudicium sine noxae deditione, siue habeant eos in potestate siue non, siue possint exhibere siue non possint,

2 · Gaius libro uicesimo primo ad edictum prouinciale

pr.nec liceat domino absentem defendere eum,

3 · Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum

pr.cum, si exhibuissent, noxali iudicio conuenirentur. idcirco autem tam dura condicio eorum effecta est, quia debent bonos seruos ad hoc ministerium eligere.

1Quod ait ‘in dominos’, sic accipiendum est ‘in socios uectigalis’, licet domini non sint.

2Ante autem actorem dicere oportet, quem uel quos desideret exhiberi, ut, si non exhibeantur, hinc agatur. sed si dicatur: ‘exhibe omnes, ut possim dinoscere quis sit’, puto audiendum.

3Si plures serui id furtum uel damnum admiserint, hoc debet seruari, ut, si tantum praestetur, quantum, si unus liber fecisset, absolutio fiat.

4 · Paulus libro quinquagesimo secundo ad edictum

pr.Si publicanus, qui ui ademit, decesserit, Labeo ait in heredem eius, quo locupletior factus sit, dandam actionem.

1De rebus, quas in usus aduehendas sibi mandant praesides, diuus Hadrianus praesidibus scripsit, ut, quotiens quis in usus aut eorum, qui prouinciis exercitibusue praesunt, aut procuratorum suorum usus sui causa mittet quendam empturum, significet libello manu sua subscripto eumque ad publicanum mittat, ut, si quid amplius quam mandatum est transferet, id munificum sit.

2In omnibus uectigalibus fere consuetudo spectari solet idque etiam principalibus constitutionibus cauetur.

5 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de publicanis

pr.Hoc edicto efficitur, ut ante acceptum quidem iudicium restituta re actio euanescat, post acceptum uero iudicium nihilo minus poena duret. sed tamen absoluendus est etiam qui post acceptum iudicium restituere paratus est.

1Quaerentibus autem nobis, utrum duplum totum poena sit et praeterea rei sit persecutio, an in duplo sit et rei persecutio, ut poena simpli sit, magis placuit, ut res in duplo sit.

6 · Modestinus libro secundo de poenis

pr.Si multi publicani sint, qui illicite quid exegerunt, non multiplicatur dupli actio, sed omnes partes praestabunt et quod ab alio praestari non potest, ab altero exigetur, sicut diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt: nam inter criminis reos et fraudis participes multum esse constituerunt.

7 · Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus

pr.Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt in uectigalibus ipsa praedia, non personas conueniri et ideo possessores etiam praeteriti temporis uectigal soluere debere eoque exemplo actionem, si ignorauerint, habituros.

1Item rescripserunt pupillo remittere se poenam commissi, si intra diem trigensimum uectigal intulisset.

8 · Papinianus libro tertio decimo responsorum

pr.Fraudati uectigalis crimen ad heredem eius, qui fraudem contraxit, commissi ratione transmittitur.

1Sed si unus ex pluribus heredibus rem communem causa uectigalis subripiat, portiones ceteris non auferuntur.

9 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Locatio uectigalium, quae calor Licitantis ultra modum solitae conductionis inflauit, ita demum admittenda est, si fideiussores idoneos et cautionem is qui licitatione uicerit offerre paratus sit.

1Ad conducendum uectigal inuitus nemo compellitur et ideo impleto tempore conductionis elocanda sunt.

2Reliquatores uectigalium ad iterandam conductionem, antequam superiori conductioni satisfaciant, admittendi non sunt.

3Debitores fisci itemque rei publicae uectigalia conducere prohibentur, ne ex alia causa eorum debita onerentur: nisi forte tales fideiussores optulerint, qui debitis eorum satisfacere parati sint.

4Soci uectigalium si separatim partes administrent, alter ab altero minus idoneo in se portionem transferri iure desiderat.

5Quod illicite publice priuatimque exactum est, cum altero tanto passis iniuriam exsoluitur. per uim uero extortum cum poena tripli restituitur: amplius extra ordinem plectuntur: alterum enim utilitas priuatorum, alterum uigor publicae disciplinae postulat.

6Earum rerum uectigal, quarum numquam praestitum est, praestari non potest: quod si praestari consuetum indiligentia publicani omiserat, alius exercere non prohibetur.

7Res exercitui paratas praestationi uectigalium subici non placuit.

8Fiscus ab omnium uectigalium praestationibus immunis est. mercatores autem, qui de fundis fiscalibus mercari consuerunt, nullam immunitatem soluendi publici uectigalis usurpare possunt.

10 · Hermogenianus libro quinto epitomarum

pr.Uectigalia sine imperatorum praecepto neque praesidi neque curatori neque curiae constituere nec praecedentia reformare et his uel addere uel deminuere licet.

1Non solutis uectigalium pensionibus pellere conductores necdum etiam tempore conductionis completo uel ab his usuras ex mora exigere permittitur.

11 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Cotem ferro subigendo necessariam hostibus quoque uenundari, ut ferrum et frumentum et sales, non sine periculo capitis licet.

1Agri publici, qui in perpetuum locantur, a curatore sine auctoritate principali reuocari non possunt.

2Dominus nauis si illicite aliquid in naue uel ipse uel uectores imposuerint, nauis quoque fisco uindicatur: quod si absente domino id a magistro uel gubernatore aut proreta nautaue aliquo id factum sit, ipsi quidem capite puniuntur commissis mercibus, nauis autem domino restituitur.

3Illicitarum mercium persecutio heredem quoque adfligit.

4Eam rem, quae commisso uindicata est, dominus emere non prohibetur uel per se uel per alios quibus hoc mandauerit.

5Qui maximos fructus ex redemptione uectigalium consequuntur, si postea tanto locari non possunt, ipsi ea prioribus pensionibus suscipere compelluntur.

12 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Quantae audaciae, quantae temeritatis sint publicanorum factiones, nemo est qui nesciat. idcirco praetor ad compescendam eorum audaciam hoc edictum proposuit:

1‘Quod familia publicanorum furtum fecisse dicetur, item si damnum iniuria fecerit et id ad quos ea res pertinet non exhibetur: in dominum sine noxae deditione iudicium dabo’.

2Familiae autem appellatione hic seruilem familiam contineri sciendum est. sed et si bona fide publicano alienus seruus seruit, aeque continebitur: fortassis et mala fide, plerumque enim uagi serui et fugitiui in huiusmodi operis etiam a scientibus habentur. ergo et si homo liber seruiat, hoc edictum locum habet.

3Publicani autem dicuntur, qui publica uectigalia habent conducta.

13 · Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale

pr.Sed et hi, qui salinas et cretifodinas et metalla habent, publicanorum loco sunt.

1Praeterea et si quis uectigal conductum a re publica cuiusdam municipii habet, hoc edictum locum habet.

2Siue autem uendidit seruum uel manumisit uel etiam fugit seruus, tenebitur serui nomine, qui tam factiosam familiam habuit.

3Quid tamen, si seruus decesserit? uidendum, an publicanus teneatur quasi facti sui nomine: sed puto, quia facultatem non habet exhibendi nec dolus eius intercessit, debere eum liberari.

4Hanc actionem perpetuam dabimus et heredi ceterisque successoribus.

14 · Ulpianus libro octauo disputationum

pr.Commissa uectigalium nomine etiam ad heredem transmittuntur. nam quod commissum est, statim desinit eius esse qui crimen contraxit dominiumque rei uectigali adquiritur: eapropter commissi persecutio sicut aduersus quemlibet possessorem, sic et aduersus heredem competit.

15 · Alfenus Uarus libro septimo digestorum

pr.Caesar cum insulae Cretae cotorias locaret, legem ita dixerat: ‘ne quis praeter redemptorem post idus Martias cotem ex insula Creta fodito neue eximito neue auellito’. cuiusdam nauis onusta cotibus ante idus Martias ex portu Cretae profecta uento relata in portum erat, deinde iterum post idus Martias profecta erat. consulebatur, num contra legem post idus Martias ex insula Creta cotes exisse uiderentur. respondit, tametsi portus quoque, qui insulae essent, omnes eius insulae esse uiderentur, tamen eum, qui ante idus Martias profectus ex portu esset et relatus tempestate in insulam deductus esset, si inde exisset non uideri contra legem fecisse, praeterea quod iam initio euectae cotes uiderentur, cum et ex portu nauis profecta esset.

16 · Marcianus libro singulari de delatoribus

pr.Interdum nec uendendus est is seruus qui in commissum cecidit, sed pro eo aestimatio a domino danda est. diui enim Seuerus et Antoninus rescripserunt, cum is seruus, qui actum domini gessisse diceretur, in commissum cecidisset, uenire non debuisse, sed pro eo uiri boni arbitratu aestimationem oportuisse dari.

1Idem autem eadem epistula rescripserunt, si quis inprofessus seruus fuerit et probabitur in commissum cecidisse, et aut uxorem corrupisse domini dicatur aut aliud quid grauius admisisse, ut cognoscat procurator et, si in his causis esse compertus sit, aestimetur et ad poenam domino tradatur.

2Idem diui Seuerus et Antoninus rescripserunt mancipiis commissis res peculiares non esse in eadem causa nisi hoc, quod proprio nomine in causam commissi incidit.

3Quotiens quis mancipia inuecta professus non fuerit siue uenalia siue usualia, poena commissi est, si tamen nouicia mancipia fuerint, non etiam ueterana. sunt autem ueterana, quae anno continuo in urbe seruierint: nouicia autem mancipia intelleguntur, quae annum nondum seruierint.

4Serui, qui in fuga sunt, in commissum non cadunt, cum sine uoluntate domini fines egressi sunt: et ita principalibus constitutionibus cauetur, sicut diuus quoque Pius saepissime rescripsit, ne, inquit, in potestate seruorum sit inuitis uel ignorantibus dominis fugae se tradendo potestati dominorum se subtrahere.

5Licet quis se ignorasse dicat, nihilo minus eum in poenam uectigalis incidere diuus Hadrianus constituit.

6Diui quoque Marcus et Commodus rescripserunt non imputari publicano, quod non instruxit transgredientem: sed illud custodiendum, ne decipiat profiteri uolentes.

7Species pertinentes ad uectigal: cinnamomum: piper longum: piper album: folium pentasphaerum: folium barbaricum: costum: costamomum: nardi stachys: cassia turiana: xylocassia: smurna: amomum: zingiberi: malabathrum: aroma Indicum: chalbane: laser: alche: lucia: sargogalla: onyx Arabicus: cardamomum: xylocinnamomum: opus byssicum: pelles Babylonicae: pelles Parthicae: ebur: ferrum Indicum: carpasum: lapis uniuersus: margarita: sardonyx: ceraunium: hyacinthus: smaragdus: adamas: saffirinus: callainus: beryllus: chelyniae: opia indica uel adserta: metaxa: uestis serica uel subserica: uela tincta carbasea: nema sericum: spadones Indici: leones, leaenae: pardi: leopardi: pantherae: purpura: item marocorum lana: fucus: capilli Indici.

8Si propter necessitatem aduersae tempestatis expositum onus fuerit, non debere hoc commisso uindicari diui fratres rescripserunt.

9Diuus quoque Pius rescripsit, cum quidam intra legitimam aetatem esse dicebat et usus causa mancipia duxisset et in sola professione errasset, ignoscendum esse ei.

10Diui quoque fratres rescripserunt, cum quidam non per fraudem, sed per errorem in causam commissi incidisset, ut duplo uectigali contenti publicani seruos restituant.

11Magnus Antoninus rescripsit, si colonus uel serui domini praedii ferrum illicite in praedio fecerint ignorante domino, nulla poena dominum teneri.

12Si quis professus apud publicanum fuerit, non tamen uectigal soluerit, hoc concedente publicano, ut solent facere, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt res in commissum non cadere: cum enim, inquiunt, professiones recitantur, commissum cessat, cum poterit satisfieri fisco ex bonis publicanorum uel fideiussorum.

13Poenae ab heredibus peti non possunt, si non est quaestio mota uiuo eo qui deliquit: et hoc sicut in ceteris poenis, ita et in uectigalibus est.

14Si quid autem indebitum per errorem soluentis publicanus accepit, retro eum restituere oportere diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.