IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 39

D. 39.5DE DONATIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Iulianus libro septimo decimo digestorum

pr.Donationes complures sunt. dat aliquis ea mente, ut statim uelit accipientis fieri nec ullo casu ad se reuerti, et propter nullam aliam causam facit, quam ut liberalitatem et munificentiam exerceat: haec proprie donatio appellatur. dat aliquis, ut tunc demum accipientis fiat, cum aliquid secutum fuerit: non proprie donatio appellabitur, sed totum hoc donatio sub condicione est. item cum quis ea mente dat, ut statim quidem faciat accipientis, si tamen aliquid factum fuerit aut non fuerit, uelit ad se reuerti, non proprie donatio dicitur, sed totum hoc donatio est, quae sub condicione soluatur. qualis est mortis causa donatio.

1Igitur cum dicimus inter sponsum et sponsam donationem ualere, propria appellatione utimur et factum demonstramus, quod ab eo proficiscitur, qui liberalitatis gratia aliquid dat, ut confestim faciat accipientis nec umquam ullo facto ad se reuerti uelit. cum uero dicimus, si hac mente donat sponsus sponsae, ut nuptiis non secutis res auferatur, posse repeti, non contrarium priori dicimus, sed concedimus inter eas personas fieri donationem eam, quae sub condicione soluatur.

2 · Iulianus libro sexagensimo digestorum

pr.Si, cum filius familias pecuniam donare uellet, patris iussu eam promisit, ualet donatio, perinde ac si fideiussorem dedisset.

1Si uero pater donaturus Titio pecuniam iusserit filium suum eam promittere, poterit dici interesse, debitor filius patri suo fuerit nec ne: nam si tantumdem filius patri debuit, quantum promisit, ualere donatio intellegitur, perinde ac si quemlibet alium debitorem pater iussisset pecuniam promittere.

2Cum uero ego Titio pecuniam donaturus te, qui mihi tantundem donare uolebas, iussero Titio promittere, inter omnes personas donatio perfecta est.

3Aliud iuris erit, si pecuniam, quam me tibi debere existimabam, iussu tuo spoponderim ei cui donare uolebas: exceptione enim doli mali tueri me potero et praeterea incerti condictione stipulatorem compellam, ut mihi acceptum faciat stipulationem.

4Item si ei, quem creditorem tuum putabas, iussu tuo pecuniam, quam me tibi debere existimabam, promissero, petentem doli mali exceptione summouebo et amplius incerti agendo cum stipulatore consequar, ut mihi acceptum faciat stipulationem.

5Si pecuniam mihi Titius dederit absque ulla stipulatione, ea tamen condicione, ut tunc demum mea fieret, cum Seius consul factus esset: siue furente eo siue mortuo Seius consulatum adeptus fuerit, mea fiet.

6Sed si quis donaturus mihi pecuniam dederit alicui, ut ad me perferret, et ante mortuus erit quam ad me perferat, non fieri pecuniam dominii mei constat.

7Titio decem donaui ea condicione, ut inde Stichum sibi emeret: quaero, cum homo antequam emeretur mortuus sit, an aliqua actione decem recipiam. respondit: facti magis quam iuris quaestio est: nam si decem Titio in hoc dedi, ut Stichum emeret, aliter non daturus, mortuo Sticho condictione repetam: si uero alias quoque donaturus Titio decem, quia interim Stichum emere proposuerat, dixerim in hoc me dare, ut Stichum emeret, causa magis donationis quam condicio dandae pecuniae existimari debebit et mortuo Sticho pecunia apud Titium remanebit.

3 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum

pr.Et generaliter hoc in donationibus definiendum est multum interesse, causa donandi fuit an condicio: si causa fuit, cessare repetitionem, si condicio, repetitioni locum fore.

4 · Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Etiam per interpositam personam donatio consummari potest.

5 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad Sabinum

pr.Affectionis gratia neque honestae neque inhonestae donationes sunt prohibitae, honestae erga bene merentes amicos uel necessarios, inhonestae circa meretrices.

6 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.Qui saxum mihi eximere de suo permisit donationis causa, statim cum lapis exemptus est meus fit, neque prohibendo me euehere efficit, ut meus esse desinat, quia quodammodo traditione meus factus est: plane si mercennarius meus exemit, mihi exemit. sed si is qui a me emerat siue mercede conduxerat, ut paterer eum sibi iure eximere, si antequam eximat, me paenituerit, meus lapis durat, si postea, ipsius factum auocare non possum: quasi traditio enim facta uidetur, cum eximitur domini uoluntate. quod in saxo est, idem erit etiam, si in arbore caesa uel dempta acciderit.

7 · Ulpianus libro quadragensimo quarto ad Sabinum

pr.Filius familias donare non potest, neque si liberam peculii administrationem habeat: non enim ad hoc ei conceditur, libera peculii administratio, ut perdat.

1Quid ergo, si iusta ratione motus donet, numquid possit dici locum esse donationi? quod magis probabitur.

2Item uideamus, si quis filio familias liberam peculii administrationem concesserit, ut nominatim adiceret sic se ei concedere, ut donare quoque possit, an locum habeat donatio: et non dubito donare quoque eum posse.

3Nonnumquam etiam ex persona poterit hoc colligi: pone enim filium esse senatoriae uel cuius alterius dignitatis: quare non dicas uideri patrem, nisi ei specialiter donandi facultatem ademit, hoc quoque concessisse, dum liberam dat peculii administrationem?

4Pari autem ratione, qua donare filius familias prohibetur, etiam mortis causa donare prohibebitur: quamuis enim ex patris uoluntate mortis quoque causa donare possit, attamen ubi cessat uoluntas, inhibebitur haec quoque donatio.

5Sed enim meminisse oportebit, si cui donare quoque permissum est, nisi specialiter etiam mortis causa donare fuerit permissum, non posse mortis causa donare.

6Haec omnia locum habebunt in paganis: ceterum qui habent castrense peculium uel quasi castrense, in ea condicione sunt, ut donare et mortis causa et non mortis causa possint, cum testamenti factionem habeant.

8 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Quae liberti imposita libertatis causa praestant, ea non donantur: res enim pro his intercessit.

9 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.In aedibus alienis habitare gratis donatio uidetur: id enim ipsum capere uidetur qui habitat, quod mercedem pro habitatione non soluit. potest enim et citra corporis donationem ualere donatio, ueluti si donationis causa cum debitore meo paciscar, ne ante certum tempus ab eo petam.

1Ex rebus donatis fructus perceptus in rationem donationis non computatur: si uero non fundum, sed fructus perceptionem tibi donem, fructus percepti uenient in computationem donationis.

2Quod filius familias patris iussu aut uoluntate donauit, perinde est, ac si pater ipse donauerit aut si mea uoluntate rem meam tu nomine tuo Titio dones.

3Donari non potest, nisi quod eius fit, cui donatur.

10 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Absenti, siue mittas qui ferat, siue quod ipse habeat sibi habere eum iubeas, donari recte potest. sed si nescit rem quae apud se est sibi esse donatam, uel missam sibi non acceperit, donatae rei dominus non fit, etiamsi per seruum eius cui donabatur missa fuerit, nisi ea mente seruo eius data fuerit, ut statim eius fiat.

11 · Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris urbani

pr.Cum de modo donationis quaeritur, neque partus nomine neque fructuum neque pensionum neque mercedum ulla donatio facta esse uidetur.

12 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Qui ex donatione se obligauit, ex rescripto diui Pii in quantum facere potest conuenitur. sed enim id, quod creditoribus debetur, erit detrahendum: haec uero, de quibus ex eadem causa quis obstrictus est, non debebit detrahere.

13 · Ulpianus libro septimo disputationum

pr.Qui mihi donatum uolebat, seruo communi meo et Titii rem tradidit: seruus uel sic accepit quasi socio adquisiturus uel sic quasi mihi et socio: quaerebatur quid ageret. et placet, quamuis seruus hac mente acceperit, ut socio meo uel mihi et socio adquirat, mihi tamen adquiri: nam et si procuratori meo hoc animo rem tradiderit, ut mihi adquirat, ille quasi sibi adquisiturus acceperit, nihil agit in sua persona, sed mihi adquirit.

14 · Iulianus libro septimo decimo digestorum

pr.Qui alienum fundum donationis causa excolit, nullam retentionem propter impensas faciet, quia domini res ab eo iniectas continuo efficit.

15 · Marcianus libro tertio institutionum

pr.Post contractum capitale crimen donationes factae non ualent ex constitutione diuorum Seueri et Antonini, nisi condemnatio secuta sit.

16 · Ulpianus libro secundo responsorum

pr.Ex hac scriptura: ‘sciant heredes mei me uestem uniuersam ac res ceteras, quascumque in diem mortis meae mecum habui, illi et illi libertis meis uiuum donasse’ dominium ad libertos benigna interpretatione pertinere.

17 · Ulpianus libro quinquagensimo octauo ad edictum

pr.Si in stipulatum iudicatum nouationis causa deductum sit et stipulatio donationis causa accepto lata, dicendum est locum liberationem habere.

18 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

pr.Aristo ait, cum mixtum sit negotium cum donatione, obligationem non contrahi eo casu, quo donatio est, et ita et Pomponius eum existimare refert.

1Denique refert Aristonem putare, si seruum tibi tradidero ad hoc, ut eum post quinquennium manumittas, non posse ante quinquennium agi, quia donatio aliqua inesse uidetur: aliter atque, inquit, si ob hoc tibi tradidissem, ut continuo manumittas: hic enim nec donationi locum esse et ideo esse obligationem. sed et superiore casu quid acti sit, inspiciendum Pomponius ait: potest enim quinquennium non ad hoc esse positum, ut aliquid donetur.

2Idem Aristo ait, si donationis causa in hoc tradatur seruus, ut post quinquennium manumittatur, sit autem alienus, posse dubitari an usucapiatur, quia aliquid donationis interueniret. et hoc genus quaestionis in mortis causa donationibus uersari Pomponius ait et magis putat ut, si ita donetur, ut post quinquennium manumittatur, posse dici usucapionem sequi.

3Labeo ait, si quis mihi rem alienam donauerit inque eam sumptus magnos fecero et sic mihi euincatur, nullam mihi actionem contra donatorem competere: plane de dolo posse me aduersus eum habere actionem, si dolo fecit.

19 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum

pr.Hoc iure utimur, ut in rebus publicis, cum de donatione quaeritur, illud solum spectetur, utrum ob causam aliquam iustam rei publicae promittat quis uel polliceatur an non, ut, si ob honorem aliquem promittat, teneatur, si minus, non.

1Labeo scribit extra causam donationum esse talium officiorum mercedes ut puta: si tibi adfuero, si satis pro te dedero, si qualibet in re opera uel gratia mea usus fueris.

2Non potest liberalitas nolenti adquiri.

3Si quis dederit pecuniam mutuam Titio reddendam Seio, cui donatum uolebat, deinde Titius mortuo donatore Seio dedisse proponatur, erit consequens dicere pecuniam Seii fieri, siue mortuum sciuit siue ignorauit is qui dabat, quia pecunia fuit dantis: sed si quidem ignorauit mortuum, erit liberatus, si sic mutuam pecuniam accepit soluendam Seio. si autem mandauero tibi, ut pecuniam Titio des, cui donare uolebam, et tu ignorans me mortuum hoc feceris, habebis aduersus heredes meos mandati actionem: si sciens, non habebis.

4Si quis seruo pecuniam crediderit, deinde is liber factus eam expromiserit, non erit donatio, sed debiti solutio. idem in pupillo, qui sine tutoris auctoritate debuerit, dicendum est, si postea tutore auctore promittat.

5Sed et hae stipulationes, quae ob causam fiunt, non habent donationem.

6Denique Pegasus putabat, si tibi centum spopondero hac condicione, si iurasses te nomen meum laturum, non esse donationem, quia ob rem facta est, res secuta est.

20 · Marcellus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Si patronus ex debita parte heres instituatur et libertus fidei eius commisit, ut quid daret, et hoc stipulanti fideicommissario promiserit, non erit cogendus soluere, ne pars ex legibus uerecundiae patronali debita minuatur.

1De illo dubitari potest, qui, quod per Falcidiam retinere poterat, uoluntatem testatoris secutus spopondit se daturum: sed magis est, ut non possit suae confessioni obuiare. quemadmodum enim, si soluisset, fidem testatori suo adimplesse uidebatur et nulla ei repetitio concessa fuerat, ita et stipulatione procedente contra fidem testatoris, quam adgnouit, uenienti ei merito occurretur.

21 · Celsus libro uicensimo octauo digestorum

pr.Ut mihi donares, creditori meo delegante me promisisti: factum ualet, ille enim suum recepit.

1Sed si debitorem meum tibi donationis immodicae causa promittere iussi, an summoueris donationis exceptione necne, tractabitur. et meus quidem debitor exceptione te agentem repellere non potest, quia perinde sum, quasi exactam a debitore meo summam tibi donauerim et tu illam ei credideris. sed ego, si quidem pecuniae a debitore meo nondum solutae sint, habeo aduersus debitorem meum rescissoriam in id, quod supra legis modum tibi promisit ita, ut in reliquum tantummodo tibi maneat obligatus: sin autem pecunias a debitore meo exegisti, in hoc, quod modum legis excedit, habeo contra te condictionem.

22 · Modestinus libro octauo differentiarum

pr.Eum, qui donationis causa pecuniam uel quid aliud promisit, de mora solutionis pecuniae usuras non debere, summae aequitatis est, maxime cum in bonae fidei contractibus donationis species non deputetur.

23 · Modestinus libro quinto decimo responsorum

pr.Modestinus respondit creditorem futuri temporis usuras et remittere et minuere pacto posse nec in ea donatione ex summa quantitatis aliquid uitii incurrere.

1Modestinus respondit mente captum donare non posse.

24 · Iauolenus libro quarto decimo ex Cassio

pr.Fideiussori eius, qui donationis causa pecuniam supra modum legis promisit, exceptio dari debet etiam inuito reo, ne, si forte reus soluendo non fuerit, pecuniam fideiussor amittat.

25 · Iauolenus libro sexto epistularum

pr.Si tibi dederim rem, ut Titio meo nomine donares, et tu tuo nomine eam ei dederis, an factam eius putes? respondit, si rem tibi dederim, ut Titio meo nomine donares eamque tu tuo nomine ei dederis, quantum ad iuris suptilitatem accipientis facta non est et tu furti obligaris: sed benignius est, si agam contra eum qui rem accepit, exceptione doli mali me summoueri.

26 · Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium

pr.Nuda ratio non facit aliquem debitorem: ut puta quod donare libero homini uolumus licet referamus in rationes nostras debere nos, tamen nulla donatio intellegitur.

27 · Papinianus libro uicensimo nono quaestionum

pr.Aquilius Regulus iuuenis ad Nicostratum rhetorem ita scripsit: ‘quoniam et cum patre meo semper fuisti et me eloquentia et diligentia tua meliorem reddidisti, dono et permitto tibi habitare in illo cenaculo eoque uti’. defuncto Regulo controuersiam habitationis patiebatur Nicostratus et cum de ea re mecum contulisset, dixi posse defendi non meram donationem esse, uerum officium magistri quadam mercede remuneratum Regulum ideoque non uideri donationem sequentis temporis irritam esse. quod si expulsus Nicostratus ueniat ad iudicem, ad exemplum interdicti, quod fructuario proponitur, defendendus erit quasi loco possessoris constitutus, qui usum cenaculi accepit.

28 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Hereditatem pater sibi relictam filiae sui iuris effectae donauit: creditoribus hereditariis filia satisfacere debet, uel, si hoc minime faciat et creditores contra patrem ueniant, cogendam eam per actionem praescriptis uerbis patrem aduersus eos defendere.

29 · Papinianus libro decimo responsorum

pr.Donari uidetur, quod nullo iure cogente conceditur.

1Quidam in iure interrogatus nihil sibi debere tutoris heredes respondit. eum actionem iure amisisse respondi: licet enim non transactionem, sed donationis haec uerba esse quis accipiat, attamen eum, qui in iure confessus est, suam confessionem infirmare non posse.

2Donationem quidem partis bonorum proximae cognatae uiuentis nullam fuisse constabat: uerum ei, qui donauit ac postea iure praetorio successit, quoniam aduersus bonos mores et ius gentium festinasset, actiones hereditarias in totum denegandas respondit:

30 · Marcianus libro singulari de delatoribus

pr.nam ei ut indigno aufertur hereditas.

31 · Papinianus libro duodecimo responsorum

pr.Donationes in concubinam collatas non posse reuocari conuenit nec, si matrimonium inter eosdem postea fuerit contractum, ad irritum reccidere quod ante iure ualuit. an autem maritalis honor et affectio pridem praecesserit, personis comparatis, uitae coniunctione considerata perpendendum esse respondi: neque enim tabulas facere matrimonium.

1Species extra dotem a matre filiae nomine uiro traditas filiae quae praesens fuit donatas et ab ea uiro traditas uideri respondi nec matrem offensam repetitionem habere uel eas recte uindicare, quod uir cauisset extra dotem usibus puellae sibi traditas, cum ea significatione non modus donationis declaretur nec ab usu proprietas separetur, sed peculium a dote puellae distingueretur. iudicem tamen aestimaturum, si mater iure contra filiam offensa eas reuocare uelit, et uerecundiae maternae congruam bonique uiri arbitrio competentem ferre sententiam.

2Pater, qui filiae, quam habuit in potestate, mancipia donauit et peculium emancipatae non ademit, ex post facto donationem uidebatur perfecisse.

3Eiusmodi lege deposita in aede arca, ut eam ipse solus qui deposuit tolleret aut post mortem domini Aelius speratus, non uideri celebratam donationem respondi.

4Ratae donationes esse non possunt post crimen perduellionis contractum, cum heredem quoque teneat, etsi nondum postulatus uita decesserit.

32 · Scaeuola libro quinto responsorum

pr.Lucius Titius epistulam talem misit: ‘ille illi salutem. hospitio illo quamdiu uolueris utaris superioribus diaetis omnibus gratuito, idque te ex uoluntate mea facere hac epistula notum tibi facio’: quaero an heredes eius habitatione eum prohibere possunt. respondit secundum ea quae proponerentur, heredes eius posse mutare uoluntatem.

33 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

pr.Qui id, quod ex causa donationis stipulanti spoponderat, solui constituit, actione constitutae pecuniae non in solidum, sed in quantum facere potest conuenitur: causam enim et originem constitutae pecuniae, non iudicii potestatem praeualere placuit. sed et condemnatus ex causa donationis in actione iudicati non frustra desiderat in quantum facere potest conueniri.

1Ea lege donationis causa pecunia Titio numerata, ut statim donatori mutuo detur, non impeditur dominii translatio: ac propterea isdem nummis donatori creditis nouum dominium in his quaeritur.

2Mutus et surdus donare non prohibentur.

3Si, cum Primus tibi donare uellet et tu donandi Secundo uoluntatem haberes, Primus Secundo ex uoluntate tua stipulanti promiserit, perficitur donatio et, quia nihil Primus Secundo, a quo conuenitur, donauit, et quidem in solidum, non in id quod facere potest condemnatur. idque custoditur et si delegante eo, qui donationem erat accepturus, creditori eius donator promiserit: et hoc enim casu creditor suum negotium gerit.

34 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Si pater emancipati filii nomine donationis animo pecuniam faenerauit eamque filius stipulatus est, ipso iure perfectam donationem ambigi non potest.

1Si quis aliquem a latrunculis uel hostibus eripuit et aliquid pro eo ab ipso accipiat, haec donatio inreuocabilis est: non merces eximii laboris appellanda est, quod contemplatione salutis certo modo aestimari non placuit.

35 · Scaeuola libro trigensimo primo digestorum

pr.Ad eum, quem manumiserat, epistulam misit in haec uerba: ‘Titius Sticho liberto suo salutem. cum te manumiserim, peculium quoque tuum omne, quidquid habes tam in nominibus quam in rebus mouentibus siue in numerato, me tibi concedere hac epistula manu mea scripta notum tibi facio’. eundem libertum testamento ex besse scripsit heredem, Sempronium ex triente: nec peculium Sticho legauit nec actiones praestari iussit. quaesitum est, utrum in assem Sticho actio detur eorundem nominum, quae in peculio habuit, an utrisque heredibus pro portionibus hereditariis. respondit secundum ea quae proponerentur utrisque heredibus pro hereditariis portionibus competere.

1Lucius Titius fundum Maeuiae donauit et ante traditionem eundem fundum post dies paucos Seio pignori obligauit et intra dies triginta Maeuiam in uacuam possessionem eiusdem fundi induxit: quaero, an donatio perfecta sit. respondit secundum ea quae proponerentur perfectam: uerum creditorem firmam pignoris obligationem habere.

2Auia sub nomine Labeonis nepotis sui mutuam pecuniam dedit, et usuras semper cepit et instrumenta debitorum a Labeone recepit, quae in hereditate eius inuenta sunt: quaero, an donatio perfecta esse uideatur. respondit, cum debitor Labeoni obligatus est, perfectam donationem esse.