IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 39

D. 39.3DE AQUA ET AQUAE PLUUIAE ARCENDAE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum

pr.Si cui aqua pluuia damnum dabit, actione aquae pluuiae arcendae auertetur aqua. aquam pluuiam dicimus, quae de caelo cadit atque imbre excrescit, siue per se haec aqua caelestis noceat, ut Tubero ait, siue cum alia mixta sit.

1Haec autem actio locum habet in damno nondum facto, opere tamen iam facto, hoc est de eo opere, ex quo damnum timetur: totiensque locum habet, quotiens manu facto opere agro aqua nocitura est, id est cum quis manu fecerit, quo aliter flueret, quam natura soleret, si forte immittendo eam aut maiorem fecerit aut citatiorem aut uehementiorem aut si comprimendo redundare effecit. quod si natura aqua noceret, ea actione non continentur.

2Neratius scribit: opus, quod quis fecit, ut aquam excluderet, quae exundante palude in agrum eius refluere solet, si ea palus aqua pluuia ampliatur eaque aqua repulsa eo opere agris uicini noceat, aquae pluuiae actione cogetur tollere.

3De eo opere, quod agri colendi causa aratro factum sit, Quintus Mucius ait non competere hanc actionem. Trebatius autem non quod agri, sed quod frumenti dumtaxat quaerendi causa aratro factum solum excepit.

4Sed et fossas agrorum siccandorum causa factas Mucius ait fundi colendi causa fieri, non tamen oportere corriuandae aquae causa fieri: sic enim debere quem meliorem agrum suum facere, ne uicini deteriorem faciat.

5Sed et si quis arare et serere possit etiam sine sulcis aquariis, teneri eum, si quid ex his, licet agri colendi causa uideatur fecisse: quod si aliter serere non possit, nisi sulcos aquarios fecerit, non teneri. Ofilius autem ait sulcos agri colendi causa directos ita, ut in unam pergant partem, ius esse facere.

6Sed apud Seruii auditores relatum est, si quis salicta posuerit et ob hoc aqua restagnaret, aquae pluuiae arcendae agi posse, si ea aqua uicino noceret.

7Labeo etiam scribit ea, quaecumque frugum fructuumque recipiendorum causa fiunt, extra hanc esse causam neque referre, quorum fructuum percipiendorum causa id opus fiat.

8Item Sabinus Cassius opus manu factum in hanc actionem uenire aiunt, nisi si quid agri colendi causa fiat:

9Sulcos tamen aquarios, qui ἕλικες appellantur, si quis faciat, aquae pluuiae actione eum teneri ait.

10Idem aiunt, si aqua naturaliter decurrat, aquae pluuiae arcendae actionem cessare: quod si opere facto aqua aut in superiorem partem repellitur aut in inferiorem deriuatur, aquae pluuiae arcendae actionem competere.

11Idem aiunt aquam pluuiam in suo retinere uel superficientem ex uicini in suum deriuare, dum opus in alieno non fiat, omnibus ius esse (prodesse enim sibi unusquisque, dum alii non nocet, non prohibetur) nec quemquam hoc nomine teneri.

12Denique Marcellus scribit cum eo, qui in suo fodiens uicini fontem auertit, nihil posse agi, nec de dolo actionem: et sane non debet habere, si non animo uicino nocendi, sed suum agrum meliorem faciendi id fecit.

13Item sciendum est hanc actionem uel superiori aduersus inferiorem competere, ne aquam, quae natura fluat, opere facto inhibeat per suum agrum decurrere, et inferiori aduersus superiorem, ne aliter aquam mittat, quam fluere natura solet.

14Huic illud etiam applicandum numquam competere hanc actionem, cum ipsius loci natura nocet: nam (ut uerius quis dixerit) non aqua, sed loci natura nocet.

15In summa puto ita demum aquae pluuiae arcendae locum actionem habere, si aqua pluuia uel quae pluuia crescit noceat non naturaliter, sed opere facto, nisi si agri colendi causa id factum sit:

16Imbre autem crescere eam aquam, quae colorem mutat uel increscit.

17Item sciendum est hanc actionem non alias locum habere, quam si aqua pluuia agro noceat: ceterum si aedificio uel oppido noceat, cessat actio ista, agi autem ita poterit ius non esse stillicidia flumina immittere. et ideo Labeo et Cascellius aiunt aquae quidem pluuiae arcendae actionem specialem esse, de fluminibus et stillicidiis generalem et ubique agi ea licere. itaque aqua, quae agro nocet, per aquae pluuiae arcendae actionem coercebitur.

18Nec illud quaeramus, unde oriatur: nam et si publico oriens uel ex loco sacro per fundum uicini descendat isque opere facto in meum fundum eam auertat, aquae pluuiae arcendae teneri eum Labeo ait.

19Cassius quoque scribit, si aqua ex aedificio urbano noceat uel agro uel aedificio rustico, agendum de fluminibus et stillicidiis.

20Apud Labeonem autem inuenio relatum, si ex agro meo aqua fluens noceat loco qui est intra continentia, hoc est aedificio, non posse me aquae pluuiae arcendae conueniri: quod si ex continentibus profluens in meum agrum defluat eique noceat, aquae pluuiae arcendae esse actionem.

21Sicut autem opus factum, ut aqua pluuia mihi noceat, in hanc actionem uenit, ita per contrarium quaeritur, an posset aquae pluuiae arcendae agi, si uicinus opus fecerit, ne aqua, quae alioquin decurrens agro meo proderat, huic prosit. Ofilius igitur et Labeo putant agi non posse, etiamsi intersit mea ad me aquam peruenire: hanc enim actionem locum habere, si aqua pluuia noceat, non si non prosit.

22Sed et si uicinus opus tollat et sublato eo aqua naturaliter ad inferiorem agrum perueniens noceat, Labeo existimat aquae pluuiae arcendae agi non posse: semper enim hanc esse seruitutem inferiorum praediorum, ut natura profluentem aquam excipiant. plane si propter id opus sublatum uehementior aqua profluat uel corriuetur, aquae pluuiae arcendae actione agi posse etiam Labeo confitetur.

23Denique ait condicionibus agrorum quasdam leges esse dictas, ut, quibus agris magna sint flumina, liceat mihi, scilicet in agro tuo, aggeres uel fossas habere: si tamen lex non sit agro dicta, agri naturam esse seruandam et semper inferiorem superiori seruire atque hoc incommodum naturaliter pati inferiorem agrum a superiore compensareque debere cum alio commodo: sicut enim omnis pinguitudo terrae ad eum decurrit, ita etiam aquae incommodum ad eum defluere. si tamen lex agri non inueniatur, uetustatem uicem legis tenere. sane enim et in seruitutibus hoc idem sequimur, ut, ubi seruitus non inuenitur imposita, qui diu usus est seruitute neque ui neque precario neque clam, habuisse longa consuetudine uelut iure impositam seruitutem uideatur. non ergo cogemus uicinum aggeres munire, sed nos in eius agro muniemus: eritque ista quasi seruitus, in quam rem utilem actionem habemus uel interdictum.

2 · Paulus libro quadragensimo nono ad edictum

pr.In summa tria sunt, per quae inferior locus superiori seruit, lex, natura loci, uetustas: quae semper pro lege habetur, minuendarum scilicet litium causa.

1Apud Labeonem proponitur fossa uetus esse agrorum siccandorum causa nec memoriam extare, quando facta est: hanc inferior uicinus non purgabat: sic fiebat, ut ex restagnatione eius aqua fundo nostro noceret. dicit igitur Labeo aquae pluuiae arcendae cum inferiore agi posse, ut aut ipse purgaret aut te pateretur in pristinum statum eam redigere.

2Praeterea si in confinio fossa sit neque purgari uicinus patiatur eam partem quae tibi accedat, posse te magis aquae pluuiae arcendae Labeo ait.

3Cassius autem scribit, si qua opera aquae mittendae causa publica auctoritate facta sint, in aquae pluuiae arcendae actionem non uenire in eademque causa esse ea, quorum memoriam uetustas excedit.

4Apud Ateium uero relatum est eam fossam, ex qua ad inferiorem fundum aqua descendit, cogendum esse uicinum purgare, siue extet fossae memoria siue non extet: quod et ipse puto probandum.

5Item Uarus ait: aggerem, qui in fundo uicini erat, uis aquae deiecit, per quod effectum est, ut aqua pluuia mihi noceret. Uarus ait, si naturalis agger fuit, non posse me uicinum cogere aquae pluuiae arcendae actione, ut eum reponat uel reponi sinat, idemque putat et si manu factus fuit neque memoria eius exstat: quod si exstet, putat aquae pluuiae arcendae actione eum teneri. Labeo autem, si manu factus sit agger, etiamsi memoria eius non exstat, agi posse ut reponatur: nam hac actione neminem cogi posse, ut uicino prosit, sed ne noceat aut interpellet facientem, quod iure facere possit. quamquam tamen deficiat aquae pluuiae arcendae actio, attamen opinor utilem actionem uel interdictum mihi competere aduersus uicinum, si uelim aggerem restituere in agro eius, qui factus mihi quidem prodesse potest, ipsi uero nihil nociturus est: haec aequitas suggerit, etsi iure deficiamur.

6Apud Namusam relatum est, si aqua fluens iter suum stercore obstruxerit et ex restagnatione superiori agro noceat, posse cum inferiore agi, ut sinat purgari: hanc enim actionem non tantum de operibus esse utilem manu factis, uerum etiam in omnibus, quae non secundum uoluntatem sint. Labeo contra Namusam probat: ait enim naturam agri ipsam a se mutari posse et ideo, cum per se natura agri fuerit mutata, aequo animo unumquemque ferre debere, siue melior siue deterior eius condicio facta sit. idcirco et si terrae motu aut tempestatis magnitudine soli causa mutata sit, neminem cogi posse, ut sinat in pristinam locum condicionem redigi. sed nos etiam in hunc casum aequitatem admisimus.

7Idem Labeo ait, si in agro tuo aquarum concursus locum excauauit, aquae pluuiae arcendae actione agi non posse tecum a uicinis: plane si fossam iure factam aut cuius memoria non exstat, agi tecum posse aquae pluuiae arcendae, ut reficias.

8Idem Labeo ait, cum quaeritur, an memoria exstet facto opere, non diem et consulem ad liquidum exquirendum, sed sufficere, si quis sciat factum esse, hoc est, si factum esse non ambigatur: nec utique necesse esse superesse qui meminerint, uerum etiam si qui audierint eos, qui memoria tenuerint.

9Idem Labeo ait, si uicinus flumen torrentem auerterit, ne aqua ad eum perueniat, et hoc modo sit effectum, ut uicino noceatur, agi cum eo aquae pluuiae arcendae non posse: aquam enim arcere hoc esse curare, ne influat. quae sententia uerior est, si modo non hoc animo fecit, ut tibi noceat, sed ne sibi noceat.

10Illud etiam uerum puto, quod Ofilius scribit, si fundus tuus uicino seruiat et propterea aquam recipiat, cessare aquae pluuiae arcendae actionem, sic tamen, si non ultra modum noceat. cui consequens est, quod Labeo putat, si quis uicino cesserit ius ei esse aquam immittere, aquae pluuiae arcendae eum agere non posse.

3 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum

pr.Apud Trebatium relatum est eum, in cuius fundo aqua oritur, fullonicas circa fontem instituisse et ex his aquam in fundum uicini immittere coepisse: ait ergo non teneri eum aquae pluuiae arcendae actione. si tamen aquam conriuat uel si spurcam quis immittat, posse eum impediri plerisque placuit.

1Idem Trebatius putat eum, cui aquae fluentes calidae noceant, aquae pluuiae arcendae cum uicino agere posse: quod uerum non est: neque enim aquae calidae aquae pluuiae sunt.

2Si uicinus, qui aruum solebat certo tempore anni rigare, pratum illic fecerit coeperitque adsidua irrigatione uicino nocere, ait Ofilius neque damni infecti neque aquae pluuiae arcendae actione eum teneri, nisi locum complanauit eoque facto citatior aqua ad uicinum peruenire coepit.

3Aquae pluuiae arcendae non nisi eum teneri, qui in suo opus faciat, receptum est eoque iure utimur. quare si quis in publico opus faciat, haec actio cessat, sibique imputare debet is, qui damni infecti cautione sibi non prospexit. si tamen in priuato opus factum sit et publicum interueniat, de toto agi posse aquae pluuiae arcendae Labeo ait.

4Neque fructuarius neque cum eo aquae pluuiae arcendae agi potest.

4 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio

pr.quamquam autem cum domino operis tantum aquae pluuiae arcendae actio sit, tamen Labeo scribit, si quis sepulchrum aedificauerit, ex quo aqua noceat, etiamsi operis dominus esse desierit loco facto religioso, attamen magis probandum est, inquit, aquae pluuiae arcendae eum teneri: fuit enim dominus, cum opus faceret: et si iussu iudicis compulsus opus restituerit, non esse sepulchri uiolati actionem.

1Iulianus quoque scribit, si post iudicium aquae pluuiae arcendae susceptum fundum alienauerit is cum quo actum esset, de praeterito damno et de opere restituendo id statuere iudicem debere, quod iudicaret, si nulla alienatio facta esset: nam et fundo alienato nihilominus iudicium manere et damni rationem uenire etiam eius, quod alienationem contingit.

2idem Iulianus scribit aquae pluuiae arcendae actionem non nisi cum domino esse idcircoque, si colonus ignorante domino opus fecerit, dominum fundi nihil amplius quam patientiam praestare debere, colonum autem interdicto quod ui aut clam impensam quoque restituendi operis et damnum, si quod ex eo datum fuerit, praestare cogendum. si tamen dominus desideret caueri sibi damni infecti ab eo, ex cuius praedio nocet, aequissimum erit caueri oportere.

3item si non ego, sed procurator meus tale opus fecerit, ut aqua pluuia noceat uicino, aduersus me hactenus erit actio, quatenus aduersus colonum: ipse autem procurator interdicto quod ui aut clam conueniri poterit secundum Iuliani sententiam, etiam post opus restitutum.

5 · Paulus libro quadragensimo nono ad edictum

pr.Si colonus insciente domino opus fecerit, ex quo aqua uicino noceat, Labeo respondit colonum interdicto quod ui aut clam teneri, dominum uero fundi aquae pluuiae arcendae actione, quia is solus restituere opus potest: sed patientiam dumtaxat eum praestare debere, si ei damni infecti stipulatione caueatur, et, si quam impensam in restitutione operis fecerit, consecuturum a colono locati actione: nisi si quis ideo non putet, quoniam non fuerit necesse ipsum restituere. sed si iussu domini fecisset, etiam interdicto dominum teneri.

6 · Ulpianus libro quinquagesimo tertio ad edictum

pr.Si tertius uicinus opus fecerit, unde decurrens aqua per fundum primi uicini mei mihi noceat, Sabinus ait posse me uel cum primo uel cum tertio omisso primo agere: quae sententia uera est.

1Si ex plurium fundo decurrens aqua noceat uel si plurium fundo noceatur, placuit eoque iure utimur, ut, siue plurium fundus sit, singuli in partem experiantur et condemnatio in partem fiat, siue cum pluribus agatur, singuli in partem conueniantur et in partem fiat condemnatio.

2Inde quaeritur, si communi agro meo et tuo ex proprio agro tuo aqua noceat, an agi possit aquae pluuiae arcendae: et putem agendum, sic tamen, ut pars damni praestetur.

3Uersa quoque uice si communis ager sit, qui nocet proprio, poterit aquae pluuiae arcendae agi, ut quis damnum consequatur, sed in partem.

4Si quis prius, quam aquae pluuiae arcendae agat, dominium ad alium transtulerit fundi, desinit habere aquae pluuiae arcendae actionem eaque ad eum transibit, cuius ager esse coepit: cum enim damnum futurum contineat, ad eum qui dominus erit incipiet actio pertinere, quamuis, cum alterius dominium esset, opus a uicino factum sit.

5Aquae pluuiae arcendae actionem sciendum est non in rem, sed personalem esse.

6Officium autem iudicis hoc erit, ut, si quidem a uicino opus factum sit, eum iubeat restituere damnumque sarcire, si quid post litem contestatam contigit: quod si ante litem contestatam damnum contigit, tantum opus restituere debebit, damnum non sarciet.

7Celsus scribit, si quid ipse feci, quo tibi aqua pluuia noceat, mea impensa tollere me cogendum, si quid alius qui ad me non pertinet, sufficere, ut patiar te tollere. sed si seruus meus fecerit, aut is cui heres sum hoc fecit, seruum quidem noxae dedere debeo: quod autem is cui heres sum fecit, perinde est, atque si ipse fecissem.

8Aestimationem autem iudex faciet ex rei ueritate, hoc est eius damni, quod apparuerit datum.

7 · Paulus libro octauo decimo ad edictum

pr.Is cum quo aquae pluuiae arcendae agitur, quod opus fecit, licet cedere loco paratus sit, cogitur accipere iudicium, quoniam et suo nomine conuenitur, ut opus tollat.

1Aliud est in bonae fidei emptore: hic enim tantum patientiam praestat: igitur si et fundo cedat, audiendus est: plus enim praestat.

8 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum

pr.In concedendo iure aquae ducendae non tantum eorum, in quorum loco aqua oritur, uerum eorum etiam, ad quos eius aquae usus pertinet, uoluntas exquiritur, id est eorum, quibus seruitus aquae debebatur, nec immerito: cum enim minuitur ius eorum, consequens fuit exquiri, an consentiant. et generaliter siue in corpore siue in iure loci, ubi aqua oritur, uel in ipsa aqua habeat quis ius, uoluntatem eius esse spectandam placet.

9 · Paulus libro quadragensimo nono ad edictum

pr.In diem addicto praedio et emptoris et uenditoris uoluntas exquirenda est, ut, siue remanserit penes emptorem siue recesserit, certum sit uoluntate domini factam aquae cessionem.

1Ideo autem uoluntas exigitur, ne dominus ignorans iniuriam accipiat: nullam enim potest uideri iniuriam accipere, qui semel uoluit.

2Non autem solius eius, ad quem ius aquae pertinebit, uoluntas exigitur in aquae cessione, sed etiam domini locorum, etsi dominus uti ea aqua non possit, quia reccidere ius solidum ad eum potest.

10 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum

pr.Si autem plures sint eiusdem loci domini, unde aqua ducitur, omnium uoluntatem esse sequendam non ambigitur: iniquum enim uisum est uoluntatem unius ex modica forte portiuncula domini praeiudicium sociis facere.

1An tamen subsequi uoluntas possit, uideamus. et placet nihil interesse, utrum praecedat uoluntas aquae ductionem an subsequatur, quia et posteriorem uoluntatem praetor tueri debet.

2Si flumen nauigabile sit, non oportere praetorem concedere ductionem ex eo fieri Labeo ait, quae flumen minus nauigabile efficiat. idemque est et si per hoc aliud flumen fiat nauigabile.

11 · Paulus libro quadragesimo nono ad edictum

pr.Supra iter alienum arcus aquae ducendae causa non iure fiet: nec is, cui iter actus debetur, pontem, qua possit ire agere, iure extruet. at si specus (non cuniculum) sub riuo aget, aqua corrumpetur, quia suffosso eo aqua manabit et riuus siccatur.

1Cassius ait, siue ex communi fundo siue communi aqua noceat, uel unum cum uno agere posse uel unum separatim cum singulis uel separatim singulos cum uno uel singulos cum singulis. si unus egerit et restitutio operis litisque aestimatio facta sit, ceterorum actionem euanescere: item si cum uno actum sit et si praestiterit, ceteros liberari idque, quod sociorum nomine datum sit, per arbitrum communi diuidundo reciperari posse.

2Et ex sociis non utique cum eo agendum qui opus fecerit nec minus eum quoque damnum restituere debere, qui auctor operis fuit, apud ferocem Proculus ait: si cum uno dominorum actum sit, qui opus non fecerit, debere eum opus restituere sua impensa, quia communi diuidundo actionem habet. sed sibi magis placere patientiam dumtaxat eum praestare oportere, quia sua culpa actor id patiatur, qui non agit cum eo, a quo opus factum sit, et est iniquum eum, qui non fecit, id restituere oportere, quoniam communi diuidundo agere potest: quid enim fiet, si socius eius soluendo non fuerit?

3Officium autem iudicis inter duos accepti quale futurum sit, dubitare se Iulianus ait, si forte unius fundus fuerit cui aqua noceat, si uero in quo opus factum sit, plurium et cum uno eorum agatur: utrum et eius damni nomine, quod post litem contestatam datum sit, et operis non restituti in solidum condemnatio fieri debeat, quemadmodum, cum serui communis nomine noxali iudicio cum uno agitur, condemnatio in solidum fiet, quoniam quod praestiterit, potest a socio recipere? an uero is cum quo agitur pro parte sua et damni dati et operis non restituti nomine damnandus sit, ut in actione damni infecti fiat, cum eius praedii, ex quo damnum metuatur, plures domini sint et cum uno eorum agatur? licet opus, ex quo damnum futurum sit, indiuiduum sit et ipsae aedes solumque earum non potest pro parte dumtaxat damnum dare, nihilo minus eum cum quo agitur pro sua parte condemnari. magisque existimat id seruandum in aquae pluuiae arcendae actione, quod in actione damni infecti, quia utrubique non de praeterito, sed de futuro damno agitur.

4Quod si is fundus, cui aqua pluuia nocet, plurium sit, agere quidem uel singulos posse: sed damni, quod post litem contestatam datum sit, non amplius parte sua consecuturum: item si opus restitutum non fuerit, non amplius, quam quod pro parte eorum interfuerit opus restitui, condemnationem fieri oportere.

5Si ex priuato agro in agrum communem aqua immittatur, Ofilius ait socium cum eo agere posse:

6Trebatius existimat, si de eo opere agatur, quod manu factum sit, omnimodo restituendum id esse ab eo, cum quo agitur: si uero ui fluminis agger deletus sit aut glarea iniecta aut fossa limo repleta, tunc patientiam dumtaxat praestandam.

12 · Paulus libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Emptor (nisi simulata uenditio est) ceterique successores uel restituere, si uelint, opus factum uel patientiam praestare debent: nam actori moram suam nocere debere manifestum est. in eadem causa est etiam socius eius qui opus fecit, si ipse auctor non fuit: idemque in donato fundo legatoue est.

13 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de aquae pluuiae arcendae

pr.Sed uenditor aut donator interdicto quod ui aut clam de damno et impensis ab actore factis tenebitur.

14 · Paulus libro quadragensimo nono ad edictum

pr.Antaeus ait, si is qui opus fecerit potentiori uendiderit praedium, quatenus desierit dominus esse, agendum cum eo quod ui aut clam: quod si annus praeterierit, de dolo iudicium dandum.

1Cum agitur aquae pluuiae arcendae, de facto quod nocet quaeritur: ideoque si uitio loci pars aliqua soli subsedit, quamuis per eam causam aqua pluuia inferiori noceat, nulla competit actio. idem fortasse dicitur, si in agro manu factum aliquid subsederit.

2In hoc iudicium, sicut in damni infecti, futurum damnum uenit, cum reliquis fere omnibus iudiciis praeteritum praestetur.

3De eo, quod ante datum est, quod ui aut clam agendum est. de eo, quod post sententiam iudicis futurum est, damni infecti caueri oportet uel ita opus restituendum est, ut nullum periculum damni supersit.

4De eo opere, quod post litem contestatam factum est, nouo iudicio agendum est.

15 · Paulus libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Sed interdum opus et quod post litem contestatam factum est tolletur, si id quod antecessit tolli sine eo non potest.

16 · Pomponius libro uicesimo ad Sabinum

pr.Post uenditionem et traditionem quod nocitum sit ei fundo, de quo ante iudicium acceptum sit aquae pluuiae arcendae, nihilo minus eo iudicio uenditorem posse consequi, non quia uenditori, sed quod rei damnum datum sit, idque eum emptori restituere debere. sed si ante quam noceatur is cum quo actum sit uendat, statim agendum cum emptore, uel intra annum cum eo qui uendiderit, si iudicii euitandi causa id fecerit.

17 · Paulus libro quinto decimo ad Plautium

pr.Si prius nocturnae aquae seruitus mihi cessa fuerit, deinde postea alia cessione diurnae quoque ductus aquae concessus mihi fuerit et per constitutum tempus nocturna dumtaxat aqua usus fuerim, amitto seruitutem aquae diurnae, quia hoc casu plures sunt seruitutes diuersarum causarum.

1Recto placuit non alias per lapidem aquam duci posse, nisi hoc in seruitute constituenda comprehensum sit: non enim consuetudinis est, ut qui aquam habeat per lapidem stratum ducat: illa autem, quae fere in consuetudine esse solent, ut per fistulas aqua ducatur, etiamsi nihil sit comprehensum in seruitute constituenda, fieri possunt, ita tamen, ut nullum damnum domino fundi ex his detur.

2Uia publica intercedente haustus seruitutem constitui posse placuit et est uerum: sed non solum si uia publica interueniat, sed et si flumen publicum, eodem casu, quo interueniente flumine publico uiae itineris actus seruitus imponi potest, id est si non sit impedimento transeunti magnitudo fluminis.

3Sic et si non proximo meo praedio seruitutem uicinus debeat, sed ulteriori, agere potero ius esse mihi ire agere ad illum fundum superiorem, quamuis seruitutem ipse per fundum meum non habeam, sicut interueniente uia publica uel flumine quod uado transiri potest. sed loco sacro uel religioso uel sancto interueniente, quo fas non sit uti, nulla eorum seruitus imponi poterit.

4Sed si fundus medius alterius inter me et te intercedit, haustus seruitutem fundo tuo imponere potero, si mihi medius dominus iter ad transeundum cesserit, quemadmodum, si ex flumine publico perenni haustu uelim uti, cui flumini ager tuus proximus sit, iter mihi ad flumen cedi potest.

18 · Iauolenus libro decimo ex Cassio

pr.Si in publico opus factum est, quo aqua pluuia noceret, agi non potest: interueniente loco publico agi poterit. causa eius rei haec est, quod ea actione non tenetur nisi dominus solus.

1Sine permissu principis aqua per uiam publicam duci non potest.

19 · Pomponius libro quarto decimo ad Quintum Mucium

pr.Labeo ait, si patiente uicino opus faciam, ex quo ei aqua pluuia noceat, non teneri me actione aquae pluuiae arcendae:

20 · Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum

pr.sed hoc ita, si non per errorem aut imperitiam deceptus fuerit: nulla enim uoluntas errantis est.

21 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Quintum Mucium

pr.Si in meo aqua erumpat, quae ex tuo fundo uenas habeat, si eas uenas incideris et ob id desierit ad me aqua peruenire, tu non uideris ui fecisse, si nulla seruitus mihi eo nomine debita fuerit, nec interdicto quod ui aut clam teneris.

22 · Pomponius libro decimo ex uariis lectionibus

pr.Si usus fructus fundi legatus fuerit, aquae pluuiae arcendae actio heredi et cum herede est, cuius praedium fuerit. quod si ex opere incommodum aliquod patitur fructuarius, poterit quidem interdum uel interdicto experiri quod ui aut clam. quod si ei non competet, quaerendum est, an utilis ei quasi domino actio aquae pluuiae arcendae dari debeat an uero etiam contendat ius sibi esse uti frui: sed magis est utilem aquae pluuiae arcendae ei actionem accommodare.

1Non aliter restituisse rem uidetur is qui opus fecit, quam si aquam coerceat.

2Sed et si fructuarius opus fecerit, per quod aqua pluuia alicui noceat, erit quidem actio legitima cum domino proprietatis: an uero etiam utilis in fructuarium actio aquae pluuiae arcendae danda sit, quaesitum est: et magis est ut detur.

23 · Paulus libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Quod principis aut senatus iussu aut ab his, qui primi agros constituerunt, opus factum fuerit, in hoc iudicium non uenit.

1Haec actio etiam in uectigalibus agris locum habet.

2Aggeres iuxta flumina in priuato facti in arbitrium aquae pluuiae arcendae ueniunt, etiamsi trans flumen noceant, ita, si memoria eorum exstet et si fieri non debuerunt.

24 · Alfenus libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Uicinus loci superioris pratum ita arabat, ut per sulcos itemque porcas aqua ad inferiorem ueniret: quaesitum est, an per arbitrum aquae pluuiae arcendae possit cogi, ut in alteram partem araret, ne sulci in eius agrum spectarent. respondit non posse eum facere, quo minus agrum uicinus quemadmodum uellet araret.

1Sed si quos sulcos transuersos aquarios faceret, per quos in eius agrum aqua deflueret, hosce ut operiret, per arbitrum aquae pluuiae arcendae posse cogere.

2Sed et si fossas fecisset, ex quibus aqua pluuia posset nocere, arbitrum, si appareat futurum, ut aqua pluuia noceret, cogere oportere fossas eum explere et, nisi faceret, condemnare, tametsi antequam adiudicaret, aqua per fossas nunquam fluxisset.

3Lacus cum aut crescerent aut decrescerent, numquam neque accessionem neque decessionem in eos uicinis facere licet.

25 · Iulianus libro quinto ex Minucio

pr.Is, cuius fundo uia debetur, aquae pluuiae arcendae agere potest fundi sui nomine, quoniam deteriore uia facta fundo nocetur.

26 · Scaeuola libro quarto responsorum

pr.Scaeuola respondit solere eos, qui iuri dicundo praesunt, tueri ductus aquae, quibus auctoritatem uetustas daret, tametsi ius non probaretur.