D. 39.2DE DAMNO INFECTO ET DE SUGGRUNDIS ET PROIECTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Cum res damni infecti celeritatem desiderat et periculosa dilatio praetori uidetur, si ex hac causa sibi iurisdictionem reseruaret, magistratibus municipalibus delegandum hoc recte putauit.
2 · Gaius libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale
pr.Damnum infectum est damnum nondum factum, quod futurum ueremur.
3 · Paulus libro quadragensimo septimo ad edictum
pr.Damnum et damnatio ab ademptione et quasi deminutione patrimonii dicta sunt.
4 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Dies cautioni praestitutus si finietur, praetoris uel praesidis officium erit ex causa uel reum notare uel protelare eum et, si hoc localem exigit inquisitionem, ad magistratus municipales hoc remittere.
1Si intra diem a praetore constituendum non caueatur, in possessionem eius rei mittendus est. ‘eius rei’ sic accipe, siue tota res sit siue pars sit rei.
2An tamen is, qui non admittit, etiam pignoribus a magistratibus coerceatur? non puto, sed in factum actione tenebitur: nam et si a praetore missus non admittatur, eadem actione utendum est.
3Duas ergo res magistratibus municipalibus praetor uel praeses iniunxit, cautionem et possessionem, cetera suae iurisdictioni reseruauit.
4Si forte duretur non caueri, ut possidere liceat (quod causa cognita fieri solet) non duumuiros, sed praetorem uel praesidem permissuros: item ut ex causa decedatur de possessione.
5Praetor ait: ‘dum ei, qui aberit, prius domum denuntiari iubeam’. abesse autem uidetur et qui in iure non est: quod et Pomponius probat: uerecunde autem praetorem denuntiari iubere, non extrahi de domo sua. sed ‘domum, in quam degit denuntiari’ sic accipere debemus, ut et si in aliena domo habitet, ibi ei denuntietur. quod si nec habitationem habeat, ad ipsum praedium erit denuntiandum uel procuratori eius uel certe inquilinis.
6Totiens autem praetorem exigere denuntiationem intellegendum est, si sit cui denuntietur: ceterum si non sit, ueluti quod hereditaria insula est nec dum hereditas adita, uel si heres non exstet nec inhabitetur, cessat haec pars edicti. est tamen tutius libellum ad ipsas aedes proponere: fieri enim potest, ut ita monitus defensor existat.
7In eum, qui quid eorum quae supra scripta sunt non curauerit, quanti ea res est, cuius damni infecti nomine cautum non erit, iudicium datur: quod non ad quantitatem refertur, sed ad id quod interest, et ad utilitatem uenit, non ad poenam.
8Hoc autem iudicium certam condicionem habet, si postulatum est: ceterum qui non postulauit, experiri non potest. postulare autem proprie hoc dicimus pro tribunali petere, non alibi.
9Si tam uicinum urbi municipium sit, ut magistratu se non interponente potuerit praetor uel praeses adiri, potest dici cessare hanc actionem aduersus magistratus, quasi nihil intersit, cum in tua potestate fuerit a praetore uel praeside desiderare in possessionem mitti.
10Haec autem actio cum rei habeat persecutionem, et heredi et in heredem et perpetuo dabitur.
5 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Praetoris officium est, ut missus in possessionem etiam eam per longi temporis spatium in suum dominium capere possit.
1Si plures sint domini, qui cauere debent, et aliquis non caueat, in portionem eius mittetur. et contra si aliquot sint, qui caueri sibi desiderant, et alius pretiosiores, alius uiliores habeat aedes, siue unius domus plures habeant dispares partes: tamen non magnitudine dominii quisque, sed aequaliter mittentur omnes in possessionem.
2Si et dominus proprietatis et fructuarius desideret sibi caueri damni infecti, uterque audiendus est: nec enim iniuriam sentiet promissor, non plus cuique praestaturus, quam quod eius intersit.
6 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.Euenit, ut nonnumquam damno dato nulla nobis competat actio non interposita antea cautione, ueluti si uicini aedes ruinosae in meas aedes ceciderint: adeo ut plerisque placuerit nec cogi quidem eum posse, ut rudera tollat, si modo omnia quae iaceant pro derelicto habeat.
7 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.Praetor ait: ‘damni infecti suo nomine promitti, alieno satisdari iubebo ei, qui iurauerit non calumniae causa id se postulare eumue cuius nomine aget postulaturum fuisse, in eam diem, quam causa cognita statuero. si controuersia erit, dominus sit nec ne qui cauebit, sub exceptione satisdari iubebo. de eo opere, quod in flumine publico ripaue eius fiet, in annos decem satisdari iubebo. eum, cui ita non cauebitur, in possessionem eius rei, cuius nomine ut caueatur postulabitur, ire et, cum iusta causa esse uidebitur, etiam possidere iubebo. in eum, qui neque cauerit neque in possessione esse neque possidere passus erit, iudicium dabo, ut tantum praestet, quantum praestare eum oporteret, si de ea re ex decreto meo eiusue, cuius de ea re iurisdictio fuit quae mea est, cautum fuisset. eius rei nomine, in cuius possessionem misero, si ab eo, qui in possessione erit, damni infecti nomine satisdabitur, eum, cui non satisdabitur, simul in possessione esse iubebo’.
1Hoc edictum prospicit damno nondum facto, cum ceterae actiones ad damna, quae contigerunt, sarcienda pertineant, ut in legis Aquiliae actione et aliis. de damno uero facto nihil edicto cauetur: cum enim animalia, quae noxam commiserunt, non ultra nos solent onerare, quam ut noxae ea dedamus, multo magis ea, quae anima carent, ultra nos non deberent onerare, praesertim cum res quidem animales, quae damnum dederint, ipsae extent, aedes autem, si ruina sua damnum dederunt, desierint extare.
2Unde quaeritur, si ante, quam caueretur, aedes deciderunt neque dominus rudera uelit egerere eaque derelinquat, an sit aliqua aduersus eum actio. et Iulianus consultus, si prius, quam damni infecti stipulatio interponeretur, aedes uitiosae corruissent, quid facere deberet is, in cuius aedes rudera decidissent, ut damnum sarciretur, respondit, si dominus aedium, quae ruerunt, uellet tollere, non aliter permittendum, quam ut omnia, id est et quae inutilia essent, auferret, nec solum de futuro, sed et de praeterito damno cauere eum debere: quod si dominus aedium, quae deciderunt, nihil facit, interdictum reddendum ei, in cuius aedes rudera decidissent, per quod uicinus compelletur aut tollere aut totas aedes pro derelicto habere.
8 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de damno infecto
pr.Quod forte tunc recte dicetur, cum non ipsius neglegentia, sed propter aliquod impedimentum sibi non prospexit.
9 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.Hoc amplius Iulianus posse dici compellendum eum, ut etiam de praeterito damno caueret: quod enim re integra custoditur, hoc non inique etiam post ruinam aedium praestabitur. integra autem re unusquisque cogitur aut de damno infecto cauere, aut aedibus carere quas non defendit. denique, inquit, si quis propter angustias temporis aut quia rei publicae causa aberat non potuerit damni infecti stipulari, non inique praetorem curaturum, ut dominus uitiosarum aedium aut damnum sarciat aut aedibus careat. sententiam Iuliani utilitas comprobat.
1De his autem, quae ui fluminis importata sunt, an interdictum dari possit, quaeritur. Trebatius refert, cum Tiberis abundasset et res multas multorum in aliena aedificia detulisset, interdictum a praetore datum, ne uis fieret dominis, quo minus sua tollerent auferrent, si modo damni infecti repromitterent.
2Alfenus quoque scribit, si ex fundo tuo crusta lapsa sit in meum fundum eamque petas, dandum in te iudicium de damno iam facto, idque Labeo probat: nam arbitrio iudicis, apud quem res prolapsae petentur, damnum, quod ante sensi, non contineri, nec aliter dandam actionem, quam ut omnia tollantur, quae sunt prolapsa. ita demum autem crustam uindicari posse idem Alfenus ait, si non coaluerit nec unitatem cum terra mea fecerit. nec arbor potest uindicari a te, quae translata in agrum meum cum terra mea coaluit. sed nec ego potero tecum agere ius tibi non esse ita crustam habere, si iam cum terra mea coaluit, quia mea facta est.
3Neratius autem scribit, si ratis in agrum meum ui fluminis delata sit, non aliter tibi potestatem tollendi faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cauisses.
4Quaesitum est, si solum sit alterius, superficies alterius, superficiarius utrum repromittere damni infecti an satisdare debeat. et Iulianus scribit, quotiens superficiaria insula uitiosa est, dominum et de soli et de aedificii uitio repromittere aut eum, ad quem superficies pertinet, de utroque satisdare: quod si uterque cesset, uicinum in possessionem mittendum.
5Celsus certe scribit, si aedium tuarum usus fructus Titiae est, damni infecti aut dominum repromittere aut Titiam satisdare debere. quod si in possessionem missus fuerit is, cui damni infecti cauendum fuit, Titiam uti frui prohibebit. idem ait eum quoque fructuarium, qui non reficit, a domino uti frui prohibendum: ergo et si de damno infecto non cauet dominusque compulsus est repromittere, prohiberi debet frui.
10 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.Quamuis alienus usus fructus sit, dominum promittere oportere Cassius ait. nisi proprietarius in totum repromittat uel fructuarius satisdat, mitti oportet in possessionem eum, cui non caueatur. sed nisi proprietario repromittenti fructuarius caueat, denegandam ei fructus petitionem Iulianus scribit. sed si fructuarius de soli uitio quid praestiterit, ius domini ad eum transferri oportet.
11 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.Quid de creditore dicemus, qui pignus accepit? utrum repromittere, quia suum ius tuetur, an satisdare, quia dominus non est, debebit? quae species est in contrario latere apud Marcellum agitata, an creditori pigneraticio damni infecti caueri debeat. et ait Marcellus inutiliter ei caueri: idemque etiam de eo cauendum qui non a domino emit: nam nec in huius persona committi stipulationem. aequissimum tamen puto huic prospiciendum, id est creditori, per stipulationem.
12 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.His qui pignori rem acceperunt potior est is, cui damni infecti non cauetur, si possidere et per longum tempus rem capere ei permissum fuerit.
13 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.Qui bona fide a non domino emit, uidendum est, numquid repromittat, non etiam satisdet. quod quibusdam uidetur: habet autem rationem, ut magis repromittat quam satisdet: suo enim nomine id facit.
1Siue corporis dominus siue is qui ius habet (ut puta seruitutem) de damno infecto caueat, puto eum repromittere debere, non satisdare, quia suo nomine id facit, non alieno.
2Cum inter aedes meas et tuas sint aliae aedes non uitiosae, uidendum est, utrum tu solus mihi cauere debeas an uero et is, cuius aedes uitiosae non sunt, an ille solus, an ambo. et magis est, ut ambo cauere debeant, quia fieri potest, ut aedes uitiosae in aedes non uitiosas incidentes damnum mihi dent. quamuis possit quis dicere non uitio incolumium aedium hoc factum, si aliae in eas incidentes damni causam praebuerunt: sed cum prospicere sibi potuerit damni infecti cautionem, non prospexerit, merito conuenietur.
3Qui damni infecti caueri sibi postulat, prius de calumnia iurare debet: quisquis igitur iurauerit de calumnia, admittitur ad stipulationem, et non inquiretur, utrum intersit eius an non, uicinas aedes habeat an non habeat. totum tamen hoc iurisdictioni praetoriae subiciendum, cui cauendum sit, cui non.
4Ceterum neque ei qui in meo deambulet neque ei qui in meo lauet uel in mea taberna deuertat, caueri debet.
5Uicinis plane inquilinisque eorum et inquilinorum uxoribus cauendum esse ait Labeo, item his qui cum his morentur.
6De illo quaeritur, an inquilinis suis dominus aedium cauere possit. et Sabinus ait inquilinis non esse cauendum: aut enim ab initio uitiosas aedes conduxerunt et habent quod sibi imputent, aut in uitium aedes inciderunt et possunt ex conducto experiri: quae sententia uerior est.
7Si quis iuxta monumentum aedificauerit uel iuxta aedificium suum monumentum fieri passus sit, de damno infecto ei postea cauendum non erit, quia rem illicitam admisit: alias autem si monumento aedificium noceat, in quo nihil sit, quod imputari possit ei, ad quem ius monumenti pertinet, cauendum est ei, ad quem ius monumenti pertinet.
8Superficiarium et fructuarium damni infecti utiliter stipulari hodie constat.
9Sed ei, qui bona fide a non domino emit, damni infecti stipulationem non competere Marcellus ait.
10Si quis opus nouum nuntiauerit, an nihilo minus damni infecti ei caueri debeat, Iulianus tractat. et magis probat caueri oportere: nam et ei, qui egerit ius aduersario non esse altius tollere aedificium, caueri debere. item eum, aduersus quem interdictum quod ui aut clam competit, cauere debere Iulianus ait, quia non est cautum neque de uitio aedium neque de damno operis.
11Si quis, quia sibi non cauebatur, in possessionem aedium missus fuerit, deinde is cuius aedes fuerunt, cum praeterea alias aedes haberet, desideret ab eo, qui in possessionem missus est, ut sibi damni infecti harum aedium nomine, quarum in possessionem missus est, caueret, an sit audiendus, uideamus. et Iulianus scribit: is qui uitiosis aedibus cesserit, si integras retinuerit, numquid improbe ab eo, qui uitiosas aedes coepit possidere, cautionem exigit, cum ideo possessionem amiserit, quia ipse damni infecti satis non dederat? et sane parum probe postulat ab eo caueri sibi earum aedium nomine, quarum ipse cauere supersedit: quae sententia uera est.
12Si quis stipulaturus iurauerit nec fuerit stipulatus, an postea ei stipulari uolenti iurandum sit, uideamus. et puto iterum iurandum, quia possit fieri, ut aut tunc aut modo calumnietur.
13Si alieno nomine caueri mihi damni infecti postulem, iurare debeo non calumniae causa id eum, cuius nomine cautum postulo, fuisse postulaturum.
14Sed si eius nomine postulem, qui, si ipse postularet, iurare non compelleretur, ueluti patronus uel parens, dicendum est locum iuriiurando non esse: de quo enim ille non iuraret, nec qui uice eius postulat in hac stipulatione debet iurare.
15Huic stipulationi debet dies esse insertus, intra quem si quid damni contigerit, cautio locum habet: neque enim in infinitum obligatus esse debet stipulatione. ipse igitur praetor diem dabit stipulationi, aestimatione habita ex causa et ex qualitate eius damni, quod contingere speratur.
14 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.In causae cognitione etiam longinquitas soli et operis magnitudo spectanda est.
15 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.Si finita sit dies statuta in cautione, iterum arbitratu praetoris ex integro erit cauendum.
1Si uero sine adiectione diei stipulatio fuerit interposita, si quidem ex conuentione, quandoque fuerit commissa, ex stipulatu agitur, si uero per errorem, magis est illud dicendum finito die, in quem alioquin caueri solet, desiderandum esse a praetore, ut liberetur.
2Deinde ait praetor: ‘de eo opere, quod in flumine publico ripaue eius fiet, in annos decem satisdari iubebo’. hic exigitur satisdatio et tempus stipulationi praestituit idcirco, quia in publico fit: cum autem in alieno fiat, satisdationem praetor iniungit.
3Notandum, quod non etiam de loci uitio, sed de operis tantum cauetur, quamuis, si in priuato fiat, et de loci et de operis uitio caueatur: sed cum locus publicus sit, non erat necesse ibidem opus facienti de alio uitio quam operis satisdare damni infecti.
4Si quid igitur damni intra decem annos acciderit, id stipulatione continetur.
5Et quod ait praetor ‘de eo opere’, sic accipe de eo damno, quod ex opere fiet.
6Si quid in uia publica fiat, quia in alieno fit, satisdandum est.
7Sed praetor causa cognita tempus pro condicione operis determinabit.
8Siue autem quis muniat uiam siue quid aliud in uia publica faciat, debebit cautio locum habere, ne per hoc damno priuati contingantur.
9De ceteris locis publicis nihil specialiter cauetur, uerum ex generali sermone, quasi in alieno fiat, satisdari debebit damni infecti.
10Si publicus locus publice reficiatur, rectissime Labeo scribit, eoque iure utimur, de damno infecto non esse cauendum, si quid uitio loci aut operis fiat: certe legem dandam operis talem, ne quid noceat uicinis damniue detur.
11Ex hoc edicto si non caueatur, mittitur in possessionem a praetore in eam partem, quae ruinosa esse uidetur.
12An uero in totas aedes missio locum habeat, uideamus. et extat Sabini sententia in totas aedes mittendum: alioquin si ex superficie, inquit, damnum timeatur, non habebit res exitum, nec profuturum in possessionem eius rei mitti, quam quis possidere non possit aut ei non expediat: et uerior est Sabini sententia.
13Sed si in plures partes diuisa domus sit, utrum in partem an in totam domum possidendam mitti quis debeat, uideamus. si tam ampla domus sit, ut et spatia inter uitiosam partem intercedant et eam quae uitium non facit, dicendum in eam solam partem mitti: si uero unita sit contextu aedificiorum, in totam. itaque et in spatiosis domibus melius dicetur in eam partem domus mittendum, quae uitiosae parti unita est. ceterum si modica portiuncula aedium amplissimarum uitium faceret, quale erat dicere totas aedes iubendum possidere eum, cui damni infecti non caueretur, cum sint amplissimae?
14Item quid dicemus, si insula adiacens domui uitium faciat, utrum in insulae possessionem an uero in totius domus possessionem mittendum sit? et magis est, ut non in domus possessionem, sed in insulae mittatur.
15Si plures sunt, qui postulent ut caueatur, omnes mitti in possessionem solent. idemque Labeo probat et si prius quis in possessionem missus sit et alius mitti desideret: nam non spectabimus ordinem, sed habebunt ambo possessionem. quod si iam prior possidere iussus sit et alius damni infecti caueri desideret, tunc nisi cauetur, mittetur in possessionem posterior.
16Iulianus scribit eum, qui in possessionem damni infecti nomine mittitur, non prius incipere per longum tempus dominium capere, quam secundo decreto a praetore dominus constituatur.
17Si ante hoc decretum alius quoque in possessionem missus fuerit, aequaliter ambo aedium fiunt domini, scilicet cum iussi fuerint possidere. si uero iam constituto domino eo, qui primus in possessionem missus est, Titius damni infecti sibi caueri desiderabit, cessante primo cauere solus Titius erit in possessione.
18Cum autem plures mittuntur in possessionem, aequaliter mittuntur, non pro rata damni, quod unumquemque contingeret, et merito: nam et cum unus mittitur, non pro portione damni mittitur, sed in totum: cum igitur plures mittuntur, aequaliter omnes quasi in totum missi concursu partes habebunt.
19Sed si quis eorum missus in possessionem sumptum fecerit, deinde iubeatur possidere, an sumptum consequi possit is qui fecit et quo iudicio? et placet communi diuidundo iudicio consequi eum posse.
20Si quis autem in possessionem missus, nondum possidere iussus sit, an dominus decedere possessione debeat, uideamus. et ait Labeo non decedere, sicuti nec cum creditores uel legatarii mittuntur: idque est uerius.
21Non autem statim ubi misit praetor in possessionem, etiam possidere iubet, sed tunc demum, cum iusta causa uidebitur (ergo interuallum aliquod debebit intercedere), quod aut pro derelicto aedes longo silentio dominus uideatur habuisse aut emisso in possessionem et aliquamdiu immorato nemo caueat.
22Si forte dominus rei publicae causa abest aut ex alia iusta causa aut in ea sit aetate cui subueniri solet, probandum est non debere praetorem festinare ad decernendum, ut iubeat possidere. sed etsi decreuerit, nemo dubitat in integrum restitutionem indulturum.
23Ubi autem quis possidere iussus est, dominus deiciendus erit possessione.
24Si qua sint iura debita his, qui potuerunt de damno infecto satisdare, deneganda erit eorum persecutio aduersus eum, qui in possessionem missus est: et ita Labeo probat.
25Item quaeritur in pigneraticio creditore, an pignoris persecutio denegetur aduersus eum, qui iussus sit possidere. et magis est, ut, si neque debitor repromisit neque creditor satisdedit, pignoris persecutio denegetur. quod et in fructuario recte Celsus scribit.
26Si de uectigalibus aedibus non caueatur, mittendum in possessionem dicemus nec iubendum possidere (nec enim dominium capere possidendo potest), sed decernendum, ut eodem iure esset, quo foret is qui non cauerat: post quod decretum uectigali actione uti poterit.
27Sed in uectigali praedio si municipes non cauerint, dicendum est dominium per longum tempus adquiri.
28Eleganter quaeritur, si, dum praetor de danda stipulatione deliberat, damnum contigerit, an sarciri possit. et missio quidem cessabit: praetor tamen decernere debet, quidquid damni contigerit, ut de eo quoque caueatur, aut, si putat, quod utiliter actionem daturus sit, decernat.
29Si pupillus tutorem non habeat, quo auctore damni infecti promittat, quasi non defendatur, missio in possessionem locum habebit.
30Si quis damni infecti in possessionem missus sit, fulcire eum et reficere insulam debere sunt qui putent eamque culpam praestare exemplo eius, qui pignori accepit. sed alio iure utimur: cum enim ob hoc tantum missus sit, ut uice cautionis in possessione sit, nihil ei imputari, si non refecerit.
31Item uideamus, si ei cautio offeratur, posteaquam missus est, an non prius decedere debeat, quam si ei caueatur etiam de eo damno, quod contigit, posteaquam missus est in possessionem? quod quidem magis probatur: repetita igitur die promittendum erit. hoc amplius de impensis quoque, si quas fecerit, erit ei cauendum.
32Illud quaeritur, ex quo tempore damni ratio habeatur, utrum ex quo in possessionem uentum est an uero ex quo praetor decreuit, ut eatur in possessionem. Labeo, ex quo decretum est: Sabinus, ex quo uentum est in possessionem: ego puto causa cognita modo hanc modo illam sententiam probandam. plerumque enim subuenitur etiam ei, qui missus in possessionem aliqua ex causa aut non uenit aut tardius uenit in possessionem.
33Posteaquam autem quis possidere iure dominii a praetore iussus est, nequaquam locus erit cautionis oblationi: et ita Labeo: ceterum nullus, inquit, finis rei inuenietur: et est hoc uerissimum seposito eo, quod quibusdam uel aetate uel qua alia iusta causa subuenitur.
34Si iam ruerunt aedes, an in possessionem ruinae uel areae mittendus sit nihilo minus is, cui cautum non est, uideamus. et magis est, ut mitti debeat, et ita Labeo: sed adicit, si, posteaquam decreuerit praetor eum in possessionem mittendum, tunc aedes deciderint: et puto Labeonis sententiam ueram. proinde et si refecit aliquid, erit probandum non prius eum discessurum, quam si ei sarciatur et de praeterito caueatur. potest autem et in factum actione reciperare hoc quod impendit, sed non amplius, quam quod boni uiri arbitratu factum sit: idem est et si alius iussu rogatuue meo eorum quid sine dolo malo fecerit et eo nomine condemnatus sim aut dederim sine dolo malo.
35Si quis metu ruinae decesserit possessione, si quidem, cum adiuuare rem non posset, id fecit, Labeo scribit integrum ius eum habere, perinde ac si in possessione perseuerasset: quod si, cum posset succurrere, maluit relinquere, amississe eum praetoris beneficium neque, si postea succurri sibi uelit, audiendum eum. Cassius autem ait, si metu ruinae recesserit, non hoc animo, ut aedificia derelinqueret, restituendum in possessionem: eum tamen, qui missus in possessionem non accesserit, si aedificia ruerint, beneficium praetoris amississe scribit. hoc ita accipiendum erit, si uenire in possessionem neglexit, non si dum uenit ruerunt.
36Si quis ex hoc edicto a praetore in possessionem missus non est admissus, in factum actione uti poterit, ut tantum praestetur ei, quantum praestari ei oporteret, si de ea re cautum fuisset: extenditur enim actio in id tempus, quo damnum committitur.
16 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.Antequam damnum detur, impunitum est factum eius, qui neque promisit neque admisit in possessionem, si tamen ante damnum datum uel cauit uel possessione cessit.
17 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.Si quis missum in possessionem, cum esset in aliena potestate, non admiserit, plerique putant noxalem actionem eo nomine competere.
1Quid deinde, si procurator prohibuerit, utrum in ipsum an in dominum dabimus? sed uerius est in ipsum dandam.
2Sed et in actore municipum tutore ceterisque, qui pro aliis interueniunt, idem erit dicendum.
3Actio ista, quae in factum est, perpetuo dabitur, et heredi et in heredem ceterasque itemque ceteris personis.
4Iudex, qui de damno infecto cognoscit, etiam alienato praedio ab eo, cum quo actum fuerit, damnum aestimare solet omne, quodcumque ante iudicium contigit.
18 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.Damni infecti stipulatio competit non tantum ei, cuius in bonis res est, sed etiam cuius periculo res est.
1Quod opere facto consecutus sit dominii capione promissor, non teneri eum eo nomine Pomponius ait, quia nec loci nec operis uitio, sed publico iure id consecutus sit.
2Ei, cuius usus fructus aedium est, de uitio earundem aedium caueri non oportet, etsi alias uicinas habeat, quia reficiendi habet facultatem: nam qui uiri boni arbitratu uti deberet, reficiendi quoque potestatem consequitur. ergo nec proprietarius audiri debet, si uelit sibi caueri a fructuario aedium nomine, quas uicinas fructuario habeat, quia habet cum fructuario actionem, ut uiri boni arbitratu is fruatur.
3Sed inquilino meo, si uicinas aedes habeat, cauere debebo damni infecti propter eas aedes.
4Ei, qui in conducto solo superficiem imposuit, dominus soli, quod uitio soli damnum futurum sit, cauere non debebit nec soli domino superficiarius, quia inuicem ex conducto et locato habent actiones: in quas tamen actiones ultra culpam nihil uenit. plus autem in stipulationem uenit damni infecti, quod quidem uitium eius esse dicitur.
5Si is, qui unas aedes habebat, stipulatus fuerit, deinde uicinas comparauerit, an earum quoque nomine, quas post interpositam stipulationem comparasset, promissorem obligaret, quaesitum est. Iulianus scribit uidendum, ne earum dumtaxat nomine cautum habeat, de quibus inter eum et promissorem initio actum fuerit. cui consequens uideri posse, ut et, cum aedium communium nomine duo socii stipulentur, de eo dumtaxat damno caueri uideatur, quod in parte aedium cuique socio datum fuerit. siue ergo redemerit alteram partem quis ex his siue adiudicata fuerit, non augeri promissionis obligationem. Pomponius relata Iuliani scriptura dicit non se improbare.
6Si autem res aliquas post stipulationem interpositam in domo habere coeperit stipulator, quae ex ruina uicinarum aedium perierint, agere ex stipulatu potest, licet tunc, cum stipularetur, hae res non fuerint.
7Emptor praedii si ante traditionem stipulatus sit, cautum habebit de eo damno, quod post traditionem factum erit.
8Uenditorem autem aedium prius, quam possessionem tradat, stipulari oportet, quia huius quoque rei culpam praestat.
9Sed quid fiet, si uenditor sine culpa stipulari non potuerit et ob hoc emptor stipulatus fuerit? nonne damnum patitur? an hoc damnum in aliena re acciderit, reuoluitur autem ad emptorem, quia actionem ex empto non habet? sed nihil in hac causa proficit stipulatio, nisi in id, quod post traditionem accidit, quia, dum uenditoris custodia est, is stipulari debet omnemque diligentiam emptori praestare: et quod alia actione quaeri potest, id in stipulationem damni infecti omnino non deducitur.
10Sed si uenditor interposuerit stipulationem, etiam id damnum continebit, quod post traditionem emptori contigerit. quod esse iniquissimum Aristo ait, quoniam, si emptor quoque damni infecti stipulatus esset, duobus promissor eiusdem nomine obligaretur: nisi forte id contra se habeat, quia in hoc fit stipulatio, quanti ea res erit: ut possit uideri nihil interesse iam uenditoris.
11Stipulatione damni infecti interposita Sabini sententia uera est existimantis, ut, si, dum aedificatur intra diem stipulationi comprehensum, supra parietem meum domus deciderit eumque uitiauerit, licet post diem stipulationis paries decidat, possim agere, quia damnum iam tunc acceperim, cum paries uitiosus factus sit. nec quicquam obstare, quo minus etiam antequam decidat agi possit: et, si ita concussus sit paries, ut nulla ratione recipi possit ideoque deponendus est, non minoris litem aestimandam, quam si decidisset.
12Si uicinas aedes habeamus et inuicem desideremus damni infecti caueri, nihil obstabit, quo minus et ego in tuarum aedium possessionem mittar et tu in mearum.
13Si pupillus prohibuit iri in possessionem damni infecti, placet in eum non iniuste competere hanc in factum actionem.
14Si mandatu meo alius prohibuerit, in me haec actio competit.
15Non solum autem eum punit praetor, qui in possessione esse, sed etiam eum, qui possidere passus non fuerit, cum alioquin, si is, qui iussu praetoris coeperat possidere et possidendo dominium capere, aut non admissus aut eiectus inde fuerit, utile interdictum unde ui uel Publicianam actionem habere potest. sed si in factum actione egerit, his actionibus experiri non potest, cum praetor id agat, ne damnum faciat actor, non ut in lucro uersetur.
16Si procurator meus damni infecti stipulatus sit, causa cognita mihi ex ea stipulatione actio competit.
19 · Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de damno infecto
pr.Eorum, qui bona fide absunt, in stipulatione damni infecti ius non corrumpitur, sed reuersis cauendi ex bono et aequo potestas datur, siue domini sint siue aliquid in ea re ius habeant, qualis est creditor et fructuarius et superficiarius.
1Siue aedium uitio siue operis, quod uel in aedibus uel in loco urbano aut rustico, priuato publicoue fiat, damni aliquid futurum sit, curat praetor, ut timenti damnum caueatur.
20 · Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale
pr.Inter fructuarium et dominum proprietatis ita damni infecti cautio locum habet, si fructuarius quidem de soli uitio caueri sibi desideret, dominus uero proprietatis de operis uitio, si quid fructuarius aedificet: nam de ruina aedium neuter ab altero cautionem desiderare potest, fructuarius ideo, quia refectio aedium ad eius ipsius onus non pertinet, proprietarius ideo, quia usitata stipulatio, qua de re restituenda fructuarius cauet, ad hunc quoque casum porrigitur.
21 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.Si filius familias inquilinus sit, uideamus, an damni infecti nomine in possessionem aedium uicinarum mittendus sit (quaeritur enim, an filius familias non uidetur damnum pati, si res peculiares sint) et pater possit stipulari, si quid ei damni fiat. et placet utrumque eorum in possessionem mitti, nisi sic filius conduxerat, ut eius periculo aedes essent: tunc enim, quia solus tenetur ex locato, recte dicetur ipsum mittendum in possessionem, nisi ei caueatur.
22 · Paulus libro decimo ad Plautium
pr.Si proprietarius de damno infecto repromississet uel forte aliquid praestitisset aut contra fructuarius aliquid praestitit, iniquum est alterum sine damno uti aedibus aut aedes habere. et si optulerit proprietarius aliquid, non est fructuario permittendum uti, nisi contulerit: idemque fructuario praestandum est, ut proprietarius cogatur ei conferre. ergo et solum retinebit fructuarius, si aedes ceciderint, donec praestetur ei damnum, ut, quod haberet uicinus missus in possessionem, id fructuarius habeat, qui damnum uicino sarciit. eadem erunt et si minimum damnum detur.
1Plautius. si ab eo, quem dominum esse negarem, uellem sub hac exceptione ‘si dominus non esset’ satisdari, ab eo uero, quem dominum esse dicerem, pure repromitti, constitit non debere me impetrare, sed debere me eligere, a quo uelim mihi caueri.
23 · Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum
pr.In stipulatione damni infecti, quae aedium nomine interponitur, nisi in solidum fuerit cautum, mittetur in possessionem.
24 · Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum
pr.Fluminum publicorum communis est usus, sicuti uiarum publicarum et litorum. in his igitur publice licet cuilibet aedificare et destruere, dum tamen hoc sine incommodo cuiusquam fiat. propter quod operis dumtaxat nomine cum satisdatione cauetur, de uitio loci nihil cauetur, hoc est operis, quod quis facit. ceterum si ex loci uitio damnum timeatur, minime dicendum est damni infecti stipulationem interponi oportere: quis enim dubitat neminem esse, a quo stipuletur, cum nemine nihil faciente locus ipse publicus damnum inferat sui natura?
1Ad ea igitur opera stipulatio pertinet, quaecumque priuatim fiant. quid ergo, si publice opus fiat, de uitio eius quid faciemus? et plane uel princeps adeundus est uel, si in prouincia fiat, praeses prouinciae. sed quod dictum est ‘operis uitio’ sic accipiendum est, etiam si proponas non tantum tempore, quo opus fit, sed etiam si postea contingat: quid enim si ideo, quia male aedificatum erat, corruit?
1aAdicitur in hac stipulatione et heredum nomen uel successorum eorumque, ad quos ea res pertinet. successores autem non solum qui in uniuersa bona succedunt, sed et hi, qui in rei tantum dominium successerint, his uerbis continentur.
2Sed ut ne quid aedium loci operisue uitio damnum factum sit, stipulatio interponitur de eo sine satisdatione: quae non solum ad totas aedes, sed etiam ad partem aedium pertinet. uitium autem aedium et loci esse Labeo ait, quod accidens extrinsecus infirmiores eas facit: denique nemo dixit palustris loci uel harenosi nomine quasi uitiosi committi stipulationem, quia naturale uitium est: et ideo nec ea stipulatio interponitur neque interposita committetur.
3Haec stipulatio utrum id solum damnum contineat, quod iniuria fit, an uero omne damnum, quod extrinsecus contingat? et Labeo quidem scribit de damno dato non posse agi, si quid forte terrae motu aut ui fluminis alioue quo casu fortuito acciderit.
4Seruius quoque putat, si ex aedibus promissoris uento tegulae deiectae damnum uicino dederint, ita eum teneri, si aedificii uitio id acciderit, non si uiolentia uentorum uel qua alia ratione, quae uim habet diuinam. Labeo et rationem adicit, quo, si hoc non admittatur, iniquum erit: quo enim tam firmum aedificium est, ut fluminis aut maris aut tempestatis aut ruinae incendii aut terrae motus uim sustinere possit?
5Idem Seruius putat, si controuersia aquae insulam subuerterit, deinde stipulatoris aedificia ceciderint, nihil eum ex stipulatu consecuturum, quia id nec operis nec loci uitio factum est. si autem aqua uitiet fundamenta et sic aedificium ruisset, committi stipulationem ait: multum enim interesse, quod erat alioquin firmum, ui fluminis lapsum sit protinus, an uero ante sit uitiatum, deinde sic deciderit. et ita Labeo probat: etenim multum interesse, quod ad Aquiliam pertinet, sanum quis hominem occidat an uero factum inbecilliorem.
6Quamquam autem stipulatio committitur, cum uitio operis damnum factum sit, tamen, si opus factum est ab eo, quem promissor prohibere non potuit, stipulatio non committetur. plane si prohibere potuit, committetur. sed si quis promissoris nomine fecerit uel eius pro quo promissum est aut alius, qui prohiberi potuerit, stipulatio ista committetur.
7Praeterea si furni nomine damni infecti fuerit cautum, deinde furnarii culpa damnum datum fuerit, non uenire in hanc stipulationem plerisque uidetur.
8Cassius quoque scribit, quod contra ea damnum datum est, cui nulla ope occurri poterit, stipulationem non tenere.
9Item apud Uiuianum relatum est, si ex agro uicini arbores ui tempestatis confractae in meum agrum deciderint eoque facto uitibus meis uel segetibus nocent uel aedificia demoliunt, stipulationem istam, in qua haec comprehenduntur ‘si quid arborum lociue uitio acciderit’, non esse utilem, quia non arborum uitio, sed ui uentorum damnum mihi datum est. plane si uetustate arborum hoc fiebat, possumus dicere uitio arborum damnum mihi dari.
10Idem ait, si damni infecti aedium mearum nomine tibi promisero, deinde hae aedes ui tempestatis in tua aedificia ceciderint eaque diruerint, nihil ex ea stipulatione praestari, quia nullum damnum uitio mearum aedium tibi contingit: nisi forte ita uitiosae meae aedes fuerint, ut qualibet uel minima tempestate ruerint. haec omnia uera sunt.
11Sed et quod Labeo putat uerum est, referre, utrum impulsu fluminis ruit aedificium an deterius ante factum postea ceciderit.
12Item uideamus, quando damnum dari uideatur: stipulatio enim hoc continet, quod uitio aedium loci operis damnum fit. ut puta in domo mea puteum aperio, quo aperto uenae putei praecisae sunt: an tenear? ait Trebatius non teneri me damni infecti: neque enim existimari operis mei uitio damnum tibi dari in ea re, in qua iure meo usus sum. si tamen tam alte fodiam in meo, ut paries tuus stare non possit, damni infecti stipulatio committetur.
25 · Paulus libro septuagensimo octauo ad edictum
pr.Trebatius ait etiam eum accipere damnum, cuius aedium luminibus officiatur.
26 · Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum
pr.Proculus ait, cum quis iure quid in suo faceret, quamuis promississet damni infecti uicino, non tamen eum teneri ea stipulatione: ueluti si iuxta mea aedificia habeas aedificia eaque iure tuo altius tollas, aut si in uicino tuo agro cuniculo uel fossa aquam meam auoces: quamuis enim et hic aquam mihi abducas et illic luminibus officias, tamen ex ea stipulatione actionem mihi non competere, scilicet quia non debeat uideri is damnum facere, qui eo ueluti lucro, quo adhuc utebatur, prohibetur, multumque interesse, utrum damnum quis faciat, an lucro, quod adhuc faciebat, uti prohibeatur. mihi uidetur uera esse Proculi sententia.
27 · Paulus libro septuagensimo octauo ad edictum
pr.Plures earumdem aedium domini singuli stipulari debent sine adiectione partis, quia de suo quisque damno stipulatur: quin immo pars adiecta partis partem faciet. contra si plures domini sint uitiosarum aedium, pro sua quisque parte promittere debet, ne singuli in solidum obligentur.
28 · Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum
pr.In hac stipulatione uenit, quanti ea res erit. et ideo Cassius scribit eum, qui damni infecti stipulatus est, si propter metum ruinae ea aedificia, quorum nomine sibi cauit, fulsit, impensas eius rei ex stipulatu consequi posse: idemque iuris esse, cum propter uitium communis parietis qui cauit sibi damni infecti, onerum eorum releuandorum gratia, quae in parietem incumbunt, aedificia sua fulsit. in eadem causa est detrimentum quoque propter emigrationem inquilinorum, quod ex iusto metu factum est. Aristo autem non male adicit, sicuti hic exigit Cassius, ut si iustus metus migrandi causam praebuerit, ita in eius personam qui fulsit eadem Cassium dicere debuisse, si iusto metu ruinae fulcire coactus est.
29 · Gaius libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale
pr.Sed et si conducere hospitium nemo uelit propter uitium aedium, idem erit dicendum.
30 · Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum
pr.Damni infecti stipulatio pertinet etiam, si quid eius operis, quod in fundo meo aquae ducendae causa fit, uitio damnum mihi contigerit: solet enim opus in alieno fieri, cum iure seruitutis, quam quis habet alieno agro impositam, opus in alieno faciat.
1Utrum autem de hoc opere promittere an satisdare debeat, uideamus. mouet, quod in alieno facit: qui autem de alieno cauet, satisdare debet, qui de suo, repromittere. unde Labeo putabat eum, qui modulorum aut riui faciendi causa opus faceret, etiam satisdare debere, quia in alieno solo faceret. sed cum de opere, quod faciet, exigatur stipulatio, consequens erit dicere sufficere repromissionem: quodam modo enim de re sua cauet.
2Quod dictum est ‘aquae ducendae causa’, exempli gratia scriptum est: ceterum ad omnia opera stipulatio accommodabitur.
31 · Paulus libro septuagensimo octauo ad edictum
pr.Qui uias publicas muniunt, sine damno uicinorum id facere debent.
1Si controuersia sit, dominus sit nec ne is, a quo cautio exigitur, sub exceptione satisdare iubetur.
32 · Gaius libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale
pr.Si aedibus meis proximae sint aedes meae et tuae, quaeritur, an, si hae uitium mihi faciant, cauere mihi debeas pro damno propriarum mearum aedium, scilicet pro qua parte dominus existes. et hoc plerisque placet: sed mouet me, quod ipse meas aedes reficere possim et impensas pro socio aut communi diuidundo iudicio pro parte consequi. nam et si unas aedes communes tecum habui eaeque uitium faciant et circa refectionem earum cessare uidearis, nostri praeceptores negant cauere te debere, quia ipse reficere possim recepturus pro parte, quod impenderim, iudicio societatis aut communi diuidundo: ideo et interpositam cautionem minus utilem futuram, quia alia ratione damnum mihi posset sarciri. et est plane nostrorum praeceptorum haec sententia, ut credamus inutilem esse damni infecti stipulationem, quo casu damnum alia actione sarciri possit: quod et in superiore casu intellegendum est.
33 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum
pr.Inquilino non datur damni infecti actio, quia possit ex conducto agere, si dominus eum migrare prohiberet:
34 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.utique si pro praeterita pensione satisfacere paratus fuit: alioquin iusta retentio pignoris domino fieri uideretur. sed et si quasi pignora retinuerit et ea interierint ruina uicinarum aedium, potest dici etiam pigneraticia actione locatorem teneri, si poterat eas res in locum tutiorem transferre.
35 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum
pr.In parietis communis demolitione ea quaeri oportet, satis aptus fuerit oneribus ferendis an non fuerit aptus.
36 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Sed ita idoneum esse plerique dixerunt, ut utrarumque aedium onera, quae modo iure imponantur, communis paries sustinere possit.
37 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum
pr.Nam si non fuit, utique demolire eum oportuit nec debet, si quid damni ex hac causa attigit, is qui demolitus est teneri, nisi sumptuose aut parum bonus nouus paries sit restitutus. quod si fuerit idoneus paries, qui demolitus est, in actionem damni infecti uenit id, quanti interfuit actoris eum parietem stare: merito, nam si non debuit demoliri, restituere eum debet proprio sumptu. sed et si qui reditus ob demolitionem amissus est, consequenter restitui eum Sabinus uoluit. si forte habitatores migrauerunt aut non tam commode habitare possunt, imputari id aedificatori potest.
38 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Emptor aedium ante traditam sibi possessionem ideo inutiliter stipulatur, quia uenditor omnem diligentiam ei praestare debet. tunc certe utiliter stipulatur, cum omnis culpa a uenditore aberit, ueluti si precario emptori in his aedibus esse permisit custodiamque ei afuturus tradidit.
1Si agri nomine non caueatur, in eam partem agri mittendum est, ex qua periculum timeatur: eiusque rei ratio haec est, quod in aedificiis partes quoque reliquae a uitiosa parte traherentur, at in agris non idem est. sed dicendum est, ut in domibus quoque maioribus interdum causa cognita praetor statuere debeat, in cuius partis possessionem is, cui non caueatur, mitti debeat.
2Deducto ueteris parietis pretio, si quid amplius sit, aestimari debet, et si quid ex ueteri in nouum coniectum sit, deduci ex aestimatione oportet.
39 · Pomponius libro uicensimo primo ad Sabinum
pr.Inter quos paries communis est, aedificiorum nomine, quae quisque propria habet, stipulari damni infecti solent: sed tunc ea cautio necessaria est, cum aut alter solus aedificat et uitium ex opere futurum est, aut alter pretiosiora aedificia habet et plus damni sensurus sit decidente pariete: alioquin si aequale periculum est, quantum quis uicino praestat, tantum ab eo consequitur.
1Si domus in controuersia sit, dicendum est damni infecti onus possessoris esse, cum id quod praestiterit imputare domino praedii possit: quod si non caueat, possessionem ad petitorem, qui caueri damni infecti sibi uelit, transferant: nam iniquum est stipulatorem compelli relicto praedio, ex quo damnum uereatur, dominum quaerere.
2Damni infecti stipulatio latius patet. et ideo et ei, qui superficiariam insulam habet, utilis est ea stipulatio, si quid in superficie damnum datum fuerit, et nihilo minus et soli domino utilis est, si solo damnum datum fuerit, ut tota superficies tolleretur: fraudabitur enim dominus soli in pensione percipienda.
3Alieno nomine stipulari ita licet, ut quod damnum domino datum sit, comprehendatur: cauere autem debebit is qui stipulabitur dominum ratam rem habiturum exceptioque procuratoria stipulationi inserenda erit, sicut in stipulatione legatorum: quod si ei non cauebitur, mittendus est in possessionem procurator omnimodo, ut ei exceptio procuratoria non noceat.
4In aestimando nouo pariete ratio haberi debet eius impensae, quae modum probabilem non excedet in uetere eius cultus, non qui non adgrauet.
40 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
pr.Ex damni infecti stipulatione non oportet infinitam uel inmoderatam aestimationem fieri, ut puta ob tectoria et ob picturas: licet enim in haec magna erogatio facta est, attamen ex damni infecti stipulatione moderatam aestimationem faciendam, quia honestus modus seruandus est, non immoderata cuiusque luxuria subsequenda.
1Quotiens communis parietis uitio quid accidit, socius socio nihil praestare debet, cum communis rei uitio contigerit. quod si, quia alter eum presserat uel onerauerat, idcirco damnum contigit, consequens est dicere detrimentum hoc, quod beneficio eius contingit, ipsum sarcire debere. quod si aequaliter utriusque oneribus pressus decidit, rectissime Sabinus scripsit, parem utriusque causam esse. sed si alter plures uel pretiosiores res amiserit, melius est dicere, quia ambo onera imposuerunt, neutri aduersus alterum competere actionem.
2Quotiens ex damni infecti plures agunt, quia in eadem re damnum passi sunt, id est in aedibus, non debet unusquisque eorum in solidum agere, sed in partem experiri: neque enim damnum, quod pluribus datum est, unicuique in solidum datum est, sed in partem datum esse uidetur. et ideo unicuique in partem competere actionem Iulianus scripsit.
3Item si plurium sint aedes, quae damnosae imminent, utrum aduersus unumquemque dominorum in solidum competit an in partem? et scripsit Iulianus, quod et Sabinus probat, pro dominicis partibus conueniri eos oportere.
4Si plures domini sint aedium, qui damni infecti sibi prospicere uolunt, nec quisquam eis damni infecti caueat, mittendi omnes in possessionem erunt et quidem aequalibus partibus, quamuis diuersas portiones dominii habuerint: et ita Pomponius scribit.
41 · Pomponius libro uicensimo primo ad Sabinum
pr.In reficiendo communi pariete ei potius facultas aedificandi praestatur, qui magis idonee reficere parietem uelit. idemque dicendum est et si de eodem itinere riuoue reficiendo inter duos uel plures quaeratur.
42 · Iulianus libro quinquagensimo octauo digestorum
pr.Si seruus communis damni infecti stipulatus fuisset, perinde habetur, ac si ipsi domini sua uoce pro partibus stipularentur.
43 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum
pr.Damni infecti quidam uicino repromisserat: ex eius aedificio tegulae uento deiectae ceciderant in uicini tegulas easque fregerant: quaesitum est, an aliquid praestari oportet. respondit, si uitio aedificii et infirmitate factum esset, debere praestari: sed si tanta uis uenti fuisset, ut quamuis firma aedificia conuelleret, non debere. et quod in stipulatione est ‘siue quid ibi ruet’, non uideri sibi ruere, quod aut uento aut omnino aliqua ui extrinsecus admota caderet, sed quod ipsum per se concideret.
1Cum parietem communem aedificare quis cum uicino uellet, priusquam ueterem demoliret, damni infecti uicino repromisit adeoque restipulatus est: posteaquam paries sublatus esset et habitatores ex uicinis cenaculis emigrassent, uicinus ab eo mercedem, quam habitatores non redderent, petere uult: quaesitum est, an recte petet. respondit non oportuisse eos, cum communem parietem aedificarent, inter se repromittere neque ullo modo alterum ab altero cogi potuisse: sed si maxime repromitterent, tamen non oportuisse amplius quam partis dimidiae, quo amplius ne extrario quidem quisquam, cum parietem communem aedificaret, repromittere deberet. sed quoniam iam in totum repromisissent, omne, quod detrimenti ex mercede uicinus fecisset, praestaturum.
2Idem consulebat, possetne, quod ob eam rem dedisset, rursus repetere, quoniam restipulatus esset a uicino, si quid ob eam rem, quod ibi aedificatum esset, sibi damnum datum esset, id reddi, cum et ipsam hanc pecuniam, quam daret, propter illud opus perderet. respondit non posse propterea quia non operis uitio, sed ex stipulatione id amitteret.
44 · Africanus libro nono quaestionum
pr.Cum postulassem, ut mihi damni infecti promitteres, noluisti et priusquam praetor adiretur, aedes tuae corruerunt et damnum mihi dederunt: potius esse ait, ut nihil noui praetor constituere debeat et mea culpa damnum sim passus, qui tardius experiri coeperim. at si cum praetor ut promitteres decreuisset et te non promittente ire me in possessionem iussisset et prius, quam eo uenissem, corruerunt, perinde omnia seruanda esse existimauit, atque si posteaquam in possessionem uenissem damnum datum esset.
1Damni infecti nomine in possessionem missus possidendo dominium cepit, deinde creditor eas aedes pignori sibi obligatas persequi uult. non sine ratione dicetur, nisi impensas, quas in refectionem fecerim, mihi praestare sit paratus, inhibendam aduersus me persecutionem. cur ergo non emptori quoque id tribuendum est, si forte quis insulam pigneratam emerit? non recte haec inter se comparabuntur, quando is qui emit sua uoluntate negotium gerat ideoque diligentius a uenditore sibi cauere et possit et debeat: quod non aeque et de eo, cui damni infecti non promittatur, dici potest.
45 · Scaeuola libro duodecimo quaestionum a quo fundus petetur si rem nolit
pr.Aedificatum habes: ago tibi ius non esse habere: non defendis. ad me possessio transferenda est, non quidem ut protinus destruatur opus ( iniquum enim est demolitionem protinus fieri), sed ut id fiat, nisi intra certum tempus egeris ius tibi esse aedificatum habere.
46 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Ad curatoris rei publicae officium spectat, ut dirutae domus a dominis extruantur.
1Domum sumptu publico exstructam, si dominus ad tempus pecuniam impensam cum usuris restituere noluerit, iure eam res publica distrahit.
47 · Neratius libro sexto membranarum
pr.Quod conclaue binarum aedium dominus ex aliis aedibus in aliarum usum conuertit, non solum si contignatio, qua id sustinebitur, orietur ex parte earum aedium, in quarum usum conuersum erit, earum fiet, sed etiam si transuersa contignatio tota in aliarum aedium parietibus sedebit. sed et Labeo in libris posteriorum scribit binarum aedium dominum utrisque porticum superposuisse inque eam aditu ex alteris aedibus dato alteras aedes seruitute oneris porticus seruandae imposita uendidisse: totam porticum earum aedium esse, quas retinuisset, cum per longitudinem utriusque domus extensa esset transuersae contignationi, quae ab utraque parte parietibus domus, quae uenisset, sustineretur. nec tamen consequens est, ut superior pars aedificii, quae nulli coniuncta sit neque aditum aliunde habeat, alterius sit, quam cuius est id cui superposita est.
48 · Marcianus libro singulari de delatoribus
pr.Si quis ad demoliendum negotiandi causa uendidisse domum partemue domus fuerit conuictus: ut emptor et uenditor singuli pretium, quo domus distracta est, praestent, constitutum est. ad opus autem publicum si transferat marmora uel columnas, licito iure facit.