D. 39.1DE OPERIS NOUI NUNTIATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
pr.Hoc edicto promittitur, ut, siue iure siue iniuria opus fieret, per nuntiationem inhiberetur, deinde remitteretur prohibitio hactenus, quatenus prohibendi ius is qui nuntiasset non haberet.
1Hoc autem edictum remediumque operis noui nuntiationis aduersus futura opera inductum est, non aduersus praeterita, hoc est aduersus ea quae nondum facta sunt, ne fiant: nam si quid operis fuerit factum, quod fieri non debuit, cessat edictum de operis noui nuntiatione et erit transeundum ad interdictum ‘quod ui aut clam factum erit ut restituatur’, et ‘quod in loco sacro religiosoue’ et ‘quod in flumine publico ripaue publica factum erit’: nam his interdictis restituetur, si quid illicite factum est.
2Nuntiatio ex hoc edicto non habet necessariam praetoris aditionem: potest enim nuntiare quis et si eum non adierit.
3Item nuntiationem et nostro et alieno nomine facere possumus.
4Item nuntiatio omnibus diebus fieri potest.
5Et aduersus absentes etiam et inuitos et ignorantes operis noui nuntiatio procedit.
6In operis autem noui nuntiatione possessorem aduersarium facimus.
7Sed si is, cui opus nouum nuntiatum est, ante remissionem aedificauerit, deinde coeperit agere ius sibi esse ita aedificatum habere, praetor actionem ei negare debet et interdictum in eum de opere restituendo reddere.
8Potest autem quis nuntiare etiam ignorans, quid opus fieret.
9Et post operis noui nuntiationem committunt se litigatores praetoriae iurisdictioni.
10Inde quaeritur apud Celsum libro duodecimo digestorum, si post opus nouum nuntiatum conueniat tibi cum aduersario, ut opus faceres, an danda sit conuentionis exceptio? et ait Celsus dandam, nec esse periculum, ne pactio priuatorum iussui praetoris anteposita uideatur: quid enim aliud agebat praetor quam hoc, ut controuersias eorum dirimeret? a quibus si sponte recesserunt, debebit id ratum habere.
11Opus nouum facere uidetur, qui aut aedificando aut detrahendo aliquid pristinam faciem operis mutat.
12Hoc autem edictum non omnia opera complectitur, sed ea sola, quae solo coniuncta sunt, quorum aedificatio uel demolitio uidetur opus nouum continere. idcirco placuit, si quis messem faciat, arborem succidat, uineam putet, quamquam opus faciat, tamen ad hoc edictum non pertinere, quia ad ea opera, quae in solo fiunt, pertinet hoc edictum.
13Si quis aedificium uetus fulciat, an opus nouum nuntiare ei possumus, uideamus. et magis est, ne possimus: hic enim non opus nouum facit, sed ueteri sustinendo remedium adhibet.
14Siue autem intra oppida siue extra oppida in uillis uel agris opus nouum fiat, nuntiatio ex hoc edicto locum habet, siue in priuato siue in publico opus fiat.
15Nunc uideamus, quibus ex causis fiat nuntiatio et quae personae nuntient quibusque nuntietur et in quibus locis fiat nuntiatio et quis effectus sit nuntiationis.
16Nuntiatio fit aut iuris nostri conseruandi causa aut damni depellendi aut publici iuris tuendi gratia.
17Nuntiamus autem, quia ius aliquid prohibendi habemus: uel ut damni infecti caueatur nobis ab eo, qui forte in publico uel in priuato quid molitur: aut si quid contra leges edictaue principum, quae ad modum aedificiorum facta sunt, fiet, uel in sacro uel in loco religioso, uel in publico ripaue fluminis, quibus ex causis et interdicta proponuntur.
18Quod si quis in mare uel in litore aedificet, licet in suo non aedificet, iure tamen gentium suum facit: si quis igitur uelit ibi aedificantem prohibere, nullo iure prohibet, neque opus nouum nuntiare nisi ex una causa potest, si forte damni infecti uelit sibi caueri.
19Iuris nostri conseruandi aut damni depellendi causa opus nouum nuntiare potest is ad quem res pertinet.
20Usufructuarius autem opus nouum nuntiare suo nomine non potest, sed procuratorio nomine nuntiare poterit, aut uindicare usum fructum ab eo qui opus nouum faciat: quae uindicatio praestabit ei, quod eius interfuit opus nouum factum non esse.
2 · Iulianus libro quadragensimo nono digestorum
pr.Si autem domino praedii nuntiauerit, inutilis erit nuntiatio: neque enim sicut aduersus uicinum, ita aduersus dominum agere potest ius ei non esse inuito se altius aedificare: sed si hoc facto usus fructus deterior fiet, petere usum fructum debebit.
3 · Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
pr.In prouinciali etiam praedio si quid fiat, operis noui nuntiatio locum habebit.
1Si in loco communi quid fiat, nuntiatio locum habebit aduersus uicinum. plane si unus nostrum in communi loco faciat, non possum ego socius opus nouum ei nuntiare, sed eum prohibebo communi diuidundo iudicio uel per praetorem.
2Quod si socius meus in communi insula opus nouum faciat et ego propriam habeam, cui nocetur, an opus nouum nuntiare ei possim? et putat Labeo non posse nuntiare, quia possum eum alia ratione prohibere aedificare, hoc est uel per praetorem uel per arbitrum communi diuidundo: quae sententia uera est.
3Si ego superficiarius sim et opus nouum fiat a uicino, an possim nuntiare? mouet, quod quasi inquilinus sum: sed praetor mihi utilem in rem actionem dat, et ideo et seruitutium causa actio mihi dabitur et operis noui nuntiatio debet mihi concedi.
4Si in publico aliquid fiat, omnes ciues opus nouum nuntiare possunt:
4 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.nam rei publicae interest quam plurimos ad defendendam suam causam admittere.
5 · Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
pr.De pupillo quaesitum est: et Iulianus libro duodecimo digestorum scripsit pupillo non esse operis noui nuntiationis executionem dandam, nisi ad ipsius priuatum commodum res pertineat, ueluti si luminibus eius officiatur aut prospectui obsit. non aliter autem pupilli rata habebitur nuntiatio quam intercedente tutore auctore.
1Seruo autem opus nouum nuntiari potest, ipse uero nuntiare non potest neque nuntiatio ullum effectum habet.
2Nuntiationem autem in re praesenti faciendam meminisse oportebit, id est eo loci, ubi opus fiat, siue quis aedificet siue inchoet aedificare.
3Nuntiari autem non utique domino oportet: sufficit enim in re praesenti nuntiari ei, qui in re praesenti fuerit, usque adeo, ut etiam fabris uel opificibus, qui eo loci operantur, opus nouum nuntiari possit. et generaliter ei nuntiari opus nouum potest, qui in re praesenti fuit domini operisue nomine, neque refert, quis sit iste uel cuius condicionis qui in re praesenti fuit: nam et si seruo nuntietur uel mulieri uel puero uel puellae, tenet nuntiatio: sufficit enim in re praesenti operis noui nuntiationem factam sic, ut domino possit renuntiari.
4Si quis forte in foro domino opus nouum nuntiat, hanc nuntiationem nullius esse momenti exploratissimum est: in re enim praesenti et paene dixerim ipso opere, hoc est in re ipsa, nuntiatio facienda est: quod idcirco receptum est, ut confestim per nuntiationem ab opere discedatur. ceterum si alibi fiat nuntiatio, illud incommodi sequitur, quod, dum uenitur ad opus si quid fuerit operis per ignorantiam factum, euenit, ut contra edictum praetoris sit factum.
5Si plurium res sit, in qua opus nouum fiat et uni nuntietur, recte facta nuntiatio est omnibusque dominis uidetur denuntiatum: sed si unus aedificauerit post operis noui nuntiationem, alii, qui non aedificauerint, non tenebuntur: neque enim debet nocere factum alterius ei qui nihil fecit.
6Si plurium dominorum rei opus noceat, utrum sufficiet unius ex sociis nuntiatio an uero omnes nuntiare debeant? et est uerius unius nuntiationem omnibus non sufficere, sed esse singulis nuntiare necesse, quia et fieri potest, ut nuntiatorum alter habeat, alter non habeat ius prohibendi.
7Si quis ipsi praetori uelit opus nouum nuntiare, debet, ut interim testetur non posse se nuntiare: et si nuntiauit postea, et quod retro aedificatum erit destruendum erit, quasi repetito die nuntiatione facta.
8Sed et si in aedes nostras quis immittit aut in loco nostro aedificet, aequum est nos operis noui nuntiatione ius nostrum nobis conseruare.
9Et belle Sextus Pedius definiit triplicem esse causam operis noui nuntiationis, aut naturalem aut publicam aut impositiciam: naturalem, cum in nostras aedes quid immittitur aut aedificatur in nostro, publicam causam, quotiens leges aut senatus consulta constitutionesque principum per operis noui nuntiationem tuemur, impositiciam, cum quis postea, quam ius suum deminuit, alterius auxit, hoc est postea, quam seruitutem aedibus suis imposuit, contra seruitutem fecit.
10Meminisse autem oportebit, quotiens quis in nostro aedificare uel in nostrum inmittere uel proicere uult, melius esse eum per praetorem uel per manum, id est lapilli ictum prohibere quam operis noui nuntiatione: ceterum operis noui nuntiatione possessorem eum faciemus, cui nuntiauerimus. at si in suo quid faciat, quod nobis noceat, tunc operis noui denuntiatio erit necessaria. et si forte in nostro aliquid facere quis perseuerat, aequissimum erit interdicto aduersus eum quod ui aut clam aut uti possidetis uti.
11Si quis riuos uel cloacas uelit reficere uel purgare, operis noui nuntiatio merito prohibetur, cum publicae salutis et securitatis intersit et cloacas et riuos purgari.
12Praeterea generaliter praetor cetera quoque opera excepit, quorum mora periculum aliquod allatura est: nam in his quoque contemnendam putauit operis noui nuntiationem. quis enim dubitat multo melius esse omitti operis noui nuntiationem, quam impediri operis necessarii urguentem extructionem? totiens autem haec pars locum habet, quotiens dilatio periculum allatura est.
13Proinde si quis, cum opus hoc mora periculum allaturum esset, nuntiauerit opus nouum uel si in cloacis uel ripa reficiendis aliquid fieret, dicemus apud iudicem quaeri debere, an talia opera fuerint, ut contemni nuntiatio deberet: nam si apparuerit uel in cloaca riuoue eoue, cuius mora periculum allatura esset, dicendum est non esse uerendum, ne haec nuntiatio noceret.
14Qui opus nouum nuntiat, iurare debet non calumniae causa opus nouum nuntiare. hoc iusiurandum auctore praetore defertur: idcirco non exigitur, ut iuret is ante, qui iusiurandum exigat.
15Qui nuntiat, necesse habet demonstrare, in quo loco opus nouum nuntiet, scituro eo cui nuntiatum est, ubi possit aedificare, ubi interim abstinendum est. totiens autem demonstratio facienda est, quotiens in partem fit nuntiatio: ceterum si in totum opus fiat, non est necesse demonstrare, sed hoc ipsum dicere.
16Si in pluribus locis opus fiat, utrum una nuntiatio sufficiat an uero plures sint necessariae? et ait Iulianus libro quadragensimo nono digestorum, quia in re praesenti fit nuntiatio, plures nuntiationes esse necessarias et consequenter plures remissiones.
17Si is, cui nuntiatum erit, ex operis noui nuntiatione satisdederit repromisseritue aut per eum non fiet, quo minus boni uiri arbitratu satisdet repromittatue, perinde est, ac si operis noui nuntiatio omissa esset. habet autem hoc remedium utilitatem: nam remittit uexationem ad praetorem ueniendi et desiderandi, ut missa fieret nuntiatio.
18Qui procuratorio nomine nuntiauerit, si non satisdabit eam rem dominum ratam habiturum, nuntiatio omni modo remittitur, etiamsi uerus sit procurator.
19Qui remissionem absentis nomine desiderat, siue ad priuatum siue ad publicum ius ea remissio pertinet, satisdare cogitur: sustinet enim partes defensoris. sed haec satisdatio non pertinet ad ratihabitionem, sed ad operis noui nuntiationem.
20Si procurator autem opus nouum mihi nuntiauerit et satis acceperit, deinde interdicto aduersus eum utar, ne uim mihi faciat, quo minus aedificem, ex interdicto eum oportet iudicatum solui satisdare, quia partes sustinet defensoris:
6 · Iulianus libro quadragensimo primo digestorum
pr.et ideo neque exceptiones procuratoriae opponi ei debent nec satisdare cogendus est ratam rem dominum habiturum.
7 · Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
pr.Et si satisdationem non dabit, summouendus erit ab executione operis noui, et actiones, quas domini nomine intendit, debent ei denegari.
1Et tutor et curator opus nouum recte nuntiant.
8 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.Non solum proximo uicino, sed etiam superiori opus facienti nuntiare opus nouum potero: nam et seruitutes quaedam interuenientibus mediis locis uel publicis uel priuatis esse possunt.
1Qui opus nouum nuntiat, si quid operis iam factum erit, in testationem referre debet, ut appareat, quid postea factum sit.
2Si, cum possem te iure prohibere, nuntiauero tibi opus nouum, non alias aedificandi ius habebis, quam si satisdederis.
3Quod si nuntiauero tibi, ne quid contra leges in loco publico facias, promittere debebis, quoniam de eo opere alieno iure contendo, non meo, et tamquam alieni iuris petitor repromissione contentus esse debeo.
4Sciendum est facta operis noui nuntiatione cui nuntiatum est abstinere oportere, donec caueat uel donec remissio nuntiationis fiat: tunc enim, si ius aedificandi habet, recte aedificabit.
5Sed ut probari possit, quid postea aedificatum sit, modulos sumere debet is qui nuntiat, qui ut sumantur conferanturque, praetor decernere solet.
6Morte eius qui nuntiauit extinguitur nuntiatio, sicut alienatione, quia his modis finitur ius prohibendi.
7Quod si is cui opus nouum nuntiatum erat decesserit uel aedes alienauerit, non extinguitur operis noui nuntiatio: idque ex eo apparet, quod in stipulatione, quae ex hac causa interponitur, etiam heredis mentio fit.
9 · Gaius ad edictum urbicum titulo de operis noui nuntiatione
pr.Creditori, cui pignoris nomine praedium tenetur, permittendum est de iure, id est de seruitute, opus nouum nuntiare: nam ei uindicatio seruitutis datur.
10 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum
pr.Operis noui nuntiatio in rem fit, non in personam: et ideo furioso et infanti fieri potest nec tutoris auctoritas in ea nuntiatione exigitur.
11 · Paulus libro undecimo ad Sabinum
pr.Cuilibet enim intellegenti, ueluti fabro, nuntiatum infantem et furiosum tenet.
12 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum
pr.Ex operis noui nuntiatione si caueatur, tanti stipulatio committitur, quanti iudicatum sit.
13 · Iulianus libro quadragensimo primo digestorum
pr.Cum procurator opus nouum nuntiat et satisdat rem ratam dominum habiturum et remissio in domini personam confertur:
1si dominus opus nouum nuntiauerit intra diem, quae stipulatione ex operis noui nuntiatione interposita comprehensa esset, committitur stipulatio: si praeterita ea die dominus nuntiaret, non committitur. nam et ipsi domino, cum semel nuntiauerit, non permittitur iterum nuntiare, quamdiu stipulatio ex operis noui nuntiatione teneret.
2Si in remissione a parte eius, qui opus nouum nuntiauerat, procurator interueniat, id agere praetorem oportet, ne falsus procurator absenti noceat, cum sit indignum quolibet interueniente beneficium praetoris amitti.
14 · Iulianus libro quadragensimo nono digestorum
pr.Qui uiam habet, si opus nouum nuntiauerit aduersus eum, qui in uia aedificat, nihil agit: sed seruitutem uindicare non prohibetur.
15 · Africanus libro nono quaestionum
pr.Si prius, quam aedificatum esset, ageretur ius uicino non esse aedes altius tollere nec res ab eo defenderetur, partes iudicis non alias futuras fuisse ait, quam ut eum, cum quo ageretur, cauere iuberet non prius se aedificaturum, quam ultro egisset ius sibi esse altius tollere. idemque e contrario, si, cum quis agere uellet ius sibi esse inuito aduersario altius tollere, eo non defendente similiter, inquit, officio iudicis continebitur, ut cauere aduersarium iuberet nec opus nouum se nuntiaturum nec aedificanti uim facturum. eaque ratione hactenus is, qui rem non defenderet, punietur, ut de iure suo probare necesse haberet: id enim esse petitoris partes sustinere.
16 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
pr.Si opus nouum praetor iusserit nuntiari, deinde prohibuit, ex priore nuntiatione agi non potest, quasi aduersus edictum eius factum sit.
17 · Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.Si procurator opus nouum facientem prohibuerit, domino competit quod ui aut clam interdictum.
18 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Aedibus communibus si ob opus nouum nuntiatio uni fiat, si quidem ex uoluntate omnium opus fiat, omnes nuntiatio tenebit, si uero quidam ignorent, in solidum obligabitur, qui contra edictum praetoris fecerit.
1Nec ad rem pertinet, cuius solum sit, in quo opus fiat, sed quis eius soli possessor inueniatur, modo si eius nomine opus fiat.
19 · Paulus libro quaestionum
pr.Sciendum est denegata exsecutione operis noui nihilo minus integras legitimas actiones manere, sicut in his quoque causis manent, in quibus ab initio operis noui denuntiationem praetor denegat.
20 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Praetor ait: ‘Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis noui fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, antequam nuntiatio missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum est, id restituas’.
1Interdictum hoc proponitur ex huiusmodi causis, edicto expressum est, ne post operis noui nuntiationem quicquam operis fiat, antequam uel nuntiatio missa fiat uel uice nuntiationis missae satisdatio de opere restituendo fuerit interposita. qui igitur facit, etsi ius faciendi habuit, tamen contra interdictum praetoris facere uidetur et ideo hoc destruere cogitur.
2Siue autem uacuus locus sit, ubi nuntiatum est, siue aedificatus, aeque hoc interdicto locus erit.
3Ait praetor: ‘quod factum est, restituas’. quod factum est, iubet restitui, neque interest, iure factum sit an non: siue iure factum est siue non iure factum est, interdictum locum habebit.
4Quidquid autem ante remissionem fit uel illud quod loco remissionis habetur, pro eo habendum est, atque si nullo iure factum esset.
5Si quis paratus fuerit satisdare, deinde actor stipulari nolit, in ea causa est, ut remitti debeat: nam cum per actorem fiet, apparet in ea causa esse, ut remitti debeat.
6Hoc interdictum perpetuo datur et heredi ceterisque successoribus competit.
7Aduersus ipsum quoque, qui opus fecit uel factum ratum habuit, interdicto locus erit.
8Plane si quaeratur, an in heredem eius, qui opus fecit, interdictum hoc competat, sciendum est Labeonem existimasse in id quod ad eum peruenit dumtaxat dari oportere uel si quid dolo malo ipsius factum sit, quo minus perueniret. nonnulli putant in factum esse dandam quam interdictum, quod uerum est.
9Deinde ait praetor: ‘quem in locum nuntiatum est, ne quid operis noui fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est, quod eius cautum sit aut per te stat, quo minus satisdetur: quo minus illi in eo loco opus facere liceat, uim fieri ueto’.
10Hoc interdictum prohibitorium est, ne quis prohibeat facere uolentem eum qui satisdedit: etenim pertinet ad decus urbium aedificia non derelinqui.
11Nec quicquam interest, iure quis aedificet an non iure aedificet, cum sit securus is qui opus nouum nuntiauit, posteaquam ei cautum est.
12Hoc autem interdictum competit ei qui satisdedit: adicitur et illud ‘aut per te stat, quo minus satisdetur’.
13Proinde si satisdatum non est, sed repromissum, interdicto huic locus non erit: neque enim permittendum fuit in publico aedificare, priusquam appareat, quo iure quis aedificet.
14Et si satisdatum sit, cautum tamen non perseueret, interdictum cessat.
15Si aliquando stetit per nuntiatorem, quo minus satisdetur, nunc non stat, interdictum cessat.
16Hoc interdictum etiam post annum et heredi ceterisque successoribus competit.
21 · Ulpianus libro octogensimo ad edictum
pr.Stipulatio de operis noui nuntiatione interponi solet, quotiens uicinus dicit ius sibi esse prohibere uicinum opus nouum inuito se facere.
1Si quis autem uult post opus nouum nuntiatum impune aedificare, offerre debet satis nuntiatori: quod si fecerit, utrique consultum est tam ei qui nuntiauit, quoniam cautum habet de opere restituendo, quam ei cui nuntiatum est, quia molitio eius non impeditur: antequam enim caueat quidquid aedificauerit, interdicto restitutorio destruere compellitur.
2Habet autem ista stipulatio condicionem, ut ita demum committatur, si iudicatum fuerit siue ante rem iudicatam causa quae acciderit neque res defendatur: et de dolo malo subicitur clausula.
3Opus autem factum accipimus non, si unum uel alterum cementum fuit impositum, sed si proponatur instar quoddam operis et quasi facies quaedam facta operis.
4Siue autem res iudicetur siue res non defendatur, stipulatio in id committitur, ut res uiri boni arbitratu restituatur: quod si ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dabit, si hoc petitori placuerit.
5Quaesitum est, si plures domini aedificent, an omnes cauere debeant. et ait Labeo unum cauere debere, quia restitutio operis fieri pro parte non possit.
6Idem ait et si plures nuntient, curandum esse, ut uni caueatur, si inter eos conueniat: plane si non conueniat, et singulis erit cauendum.
7Idem dicit adiciendum esse in stipulatione, ut tantum praestetur, quanti uniuscuiusque intersit, si hoc maluerint: ceterum si ita fuerit, inquit, cautum ‘quanti ea res erit’, dubitabitur, utrum ad totius corporis aestimationem haec uerba referuntur an uero ad quod eius interest qui stipulatur. ego puto et si sic fuerit uni cautum ‘quanti ea res erit’, defendi posse stipulationem sufficere: ad operis enim quantitatem ea refertur.
22 · Marcellus libro quinto decimo digestorum
pr.Cui opus nouum nuntiatum est, ante remissam nuntiationem opere facto decessit: debet heres eius patientiam destruendi operis aduersario praestare: nam et in restituendo huiusmodi opere eius, qui contra edictum fecit, poena uersatur, porro autem in poenam heres non succedit.
23 · Iauolenus libro septimo epistularum
pr.Is, cui opus nouum nuntiatum erat, uendidit praedium: emptor aedificauit: emptorem an uenditorem teneri putas, quod aduersus edictum factum sit? respondit: cum operis noui nuntiatio facta est, si quid aedificatum est, emptor, id est dominus praediorum tenetur, quia nuntiatio operis non personae fit et is demum obligatus est, qui eum locum possidet, in quem opus nouum nuntiatum est.