D. 38.17AD SENATUS CONSULTUM TERTULLIANUM ET ORPHITIANUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro duodecimo ad Sabinum
pr.Siue ingenua siue libertina mater est, admitti possunt liberi ad hereditatem eius ex senatus consulto Orphitiano.
1Si ea sit mater, de cuius statu dubitatur, utrum mater familias sit an filia familias, ut puta quoniam pater eius ab hostibus captus sit: si certum esse coeperit matrem familias esse, liberi admittentur. unde tractari potest, an medio tempore, dum status pendet, succurri eis per praetorem debeat, ne, si medio tempore decesserint, nihil ad heredem transmittant: et magis est, ut subueniatur, ut in multis casibus placuit.
2Sed et uulgo quaesiti admittuntur ad matris legitimam hereditatem.
3Interdum et in seruitute quaesito erit concedenda hereditas legitima, ueluti si post moram fideicommissariae libertati matris suae factam natus sit. certe si post manumissionem matris fuerit natus, licet in seruitute conceptus, ad legitimam eius hereditatem admittetur. sed et si apud hostes conceptus a captiua procreatus cum ea rediit, secundum rescriptum imperatoris nostri et diui patris eius ad Ouinium Tertullum poterit ex hoc senatus consulto admitti quasi uulgo quaesitus.
4Filio, qui mortis tempore matris ciuis Romanus fuit, si ante aditam hereditatem in seruitutem deducatur, legitima hereditas non defertur nec si postea liber factus sit, nisi forte seruus poenae effectus beneficio principis sit restitutus.
5Sed si matris exsecto uentre filius editus sit, magis dicendum est hunc quoque ad legitimam hereditatem admitti: nam et institutus secundum tabulas et ab intestato unde cognati et multo magis unde legitimi bonorum possessionem petere potuit: argumento est, quod uenter in possessionem ex omni parte edicti mittitur.
6Qui operas suas ut cum bestiis pugnaret locauit quiue rei capitalis damnatus neque restitutus est, ex senatus consulto Orphitiano ad matris hereditatem non admittebatur: sed humana interpretatione placuit eum admitti. idem erit dicendum et si hic filius in eius sit potestate, qui in causa supra scripta sit, posse eum ex Orphitiano admitti.
7Sed si mater testamento facto filium heredem scripserit unum sub condicione, cum plures haberet, si condicione pendente possessionem petierit et postea condicio defecit, aequum est ceteris etiam filiis legitimam hereditatem non auferri: quod et Papinianus libro sexto decimo quaestionum scripsit.
8Capitis minutio saluo statu contingens liberis nihil nocet ad legitimam hereditatem: nam uetus sola hereditas, quae lege duodecim tabularum defertur, capitis minutione peremitur, nouae uel ex lege uel ex senatus consultis delatae non peremuntur capitis deminutione. proinde siue quis ante delatam capite minuatur, ad legitimam hereditatem admittetur, nisi magna capitis deminutio interueniat, quae uel ciuitatem adimit, ut puta si deportetur.
9‘Si nemo filiorum eorumue, quibus simul legitima hereditas defertur, uolet ad se eam hereditatem pertinere, ius antiquum esto’. hoc ideo dicitur, ut, quamdiu uel unus filius uult legitimam hereditatem ad se pertinere, ius uetus locum non habeat: itaque si ex duobus alter adierit, alter repudiauerit hereditatem, ei portio adcrescet. et si forte sit filius et patronus, repudiante filio patrono defertur.
10Si quis adita matris hereditate per in integrum restitutionem fuerit abstentus, an ius antiquum possit locum habere? uerba admittunt, ut possit: ‘uolet ad se’, inquit, ‘eam hereditatem pertinere’: nam et hic non uult, etsi aliquando uoluit: et dico posse ius antiquum locum habere.
11Utrum autem ei defertur successio, qui tunc legitimus deprehenditur, an uero ei, qui tunc fuit, cum filio defertur? ut puta proponamus fuisse defunctae consanguineum eiusque filium, deliberante filio defunctae consanguineum obisse, mox filium repudiasse matris hereditatem: an consanguinei filius admitti possit? et Iulianus recte putat circa Tertullianum locum esse succedenti adgnato.
12Quod ait senatus: ‘quae iudicata transacta finitaue sunt, rata maneant’, ita intellegendum est, ut ‘iudicata’ accipere debeamus ab eo cui iudicandi ius fuit, ‘transacta’ scilicet bona fide, ut ualeat transactio, ‘finita’ uel consensu uel longo silentio sopita.
2 · Ulpianus libro tertio decimo ad Sabinum
pr.Siue ingenua sit mater siue libertina, habebit Tertullianum commodum.
1Filium autem uel filiam accipere debemus, siue iuste sint procreati uel uulgo quaesiti: idque in uulgo quaesitis et Iulianus libro quinquagensimo nono digestorum scripsit.
2Sed si filius uel filia libertini sint effecti, mater legitimam hereditatem uindicare non poterit, quoniam mater esse huiusmodi filiorum desiit: idque et Iulianus scripsit et constitutum est ab imperatore nostro.
3Sed si in seruitute concepit filium et manumissa ediderit, ad legitimam eius hereditatem admittetur: idemque et si serua poenae concepit et restituta edidit: hoc idem et si libera concepit, edidit serua poenae, mox restituta est: sed et si libera concepit et in seruitutem redacta edidit, mox manumissa est, ad legitimam hereditatem eius admittetur. item si adhuc praegnas manumissa est, dicendum erit prodesse. et in seruitute editi filii ad legitimam hereditatem mater admittetur, ut puta si post moram factam in fideicommissa libertate peperit, uel apud hostes et cum eo rediit, uel si redempta edidit.
4Si mulier sit famosa, ad legitimam hereditatem liberorum admittetur.
5Impuberem, cui pater secundas tabulas fecit, tunc certum est intestatum decessisse, cum omiserint substituti hereditatem eius. quare et si impubes adrogatus sit, dicendum est matrem ad bona eius admitti, quae haberet, si intestatus decessisset.
6Liberi defuncti sui quidem obstabunt matri eius tam uirilis sexus quam feminini, tam naturales quam adoptiui matremque excludunt, bonorum possessores uero etiam non sui et quidem soli naturales. adoptiui autem liberi post emancipationem ita admittuntur, si ex liberis naturalibus fuerint, ut puta nepos naturalis ab auo adoptatus: nam licet sit emancipatus, bonorum possessione accepta matri obstabit.
7Si uero apud hostes est filius uel nasci speratur, pendet ius matris, donec redierit uel nascatur.
8Sed si sint sui heredes, uerum hereditas ad eos non pertineat, uideamus, an mater admittatur, ut puta abstinuit se hereditate. Africanus et Publicius temptant dicere in casum, quo se abstinent sui, matrem uenire, et tunc ei obstent, quotiens rem haberent, ne nudum nomen sui heredis noceat matri: quae sententia aequior est.
9Sed si quis decessisset relicta filia, quam in adoptionem legitime dederat, relicta et matre, diuus Pius decreuit cessare senatus consultum Tertullianum et simul esse admittendas ad bonorum possessionem unde proximi cognati matrem et filiam. sed quod idem Iulianus scripsit matrem ex senatus consulto non posse admitti, si filia in bonorum possessione petenda cessauerit, uerum non erit: succedit enim filiae. et ideo dicendum erit matrem, donec filia bonorum possessionem petere potest, bonorum possessionem accipere non posse, quoniam succedere quasi legitima speraretur.
10Si bonorum possessione accepta filius emancipatus abstinuerit se hereditate per in integrum restitutionem, uerum est senatus consultum posse locum habere: sed si fuerit rursus immixtus, rursus debet mater abstinere.
11Si quis ex liberis, dum est in utero, in possessione missus sit, mox natus sit et ante bonorum possessionem acceptam decesserit, an matri noceat, uidendum, quasi bonorum possessor. et puto non nocere, si non suus patri adgnascitur: neque enim sufficit mitti in possessionem, nisi natus quoque acceperit bonorum possessionem. igitur et si furioso decreto petita sit possessio et priusquam ipse mentis compos factus bonorum possessionem petierit, decesserit, matri non obstabit.
12Sed si quis, cum status controuersiam pateretur, Carbonianam solam acceperit, an noceat matri bonorum possessio, quaesitum quidem est: sed cum haec tempore finiatur, dicendum est matri post tempus non nocere aut, si impubes decesserit, matrem posse admitti.
13Sed si infanti per tutorem petita sit possessio, licet statim decesserit, dicendum erit matri obstitisse: non enim similis est ei, quae furioso datur.
14Ita demum autem mater senatus consulti beneficio excludetur, si filius adiit legitimam hereditatem: ceterum si omiserit legitimam hereditatem, mater ex senatus consulto Tertulliano admittetur. sed si non sit solus iste filius legitimus heres, sed sint qui cum eo admittantur, nec in partem eorum mater ex senatus consulto erit uocanda.
15Obicitur matri pater in utriusque bonis tam filii quam filiae, siue heres siue bonorum possessor existat. sed neque auus neque proauus in Tertulliano matri nocent, quamuis fiduciam contraxerint. pater autem tantum naturalis, non etiam adoptiuus matri nocet: uerius est enim, cum pater esse desierit, a matre eum excludi: sed nec ad bonorum possessionem contra tabulas eum admitti, cum pater esse desierit.
16Undecumque autem acceperit bonorum possessionem pater naturalis, siue legitimus siue contra tabulas, ex quauis parte excludit matrem.
17Si sit adgnatus defuncti et naturalis pater sit in adoptiua familia, sit et mater, admittimus matrem, quoniam patrem adgnatus exclusit.
18Si sit consanguinea soror defuncti, sit et mater, sit et pater adoptatus uel emancipatus: si consanguinea uelit habere hereditatem, matrem ex senatus consulto una cum ea uenire, patrem excludi placet: si consanguinea repudiet, matrem ex senatus consulto propter patrem non uenire: et quamuis alias non soleat mater exspectare consanguineam, uelit nec ne adire hereditatem, nunc tamen exspectaturam: consanguinea enim est, quae patrem excludit. repudiante igitur consanguinea bonorum possessionem habebit mater cum patre quasi cognata, sed et in hac moram patietur nec ante accipiet bonorum possessionem quam pater petierit, quoniam omittente eo potest ex senatus consulto succedere.
19Sed et si ipsa mater eadem sit et soror consanguinea, ut puta quoniam pater matris nepotem suum ex filia adoptauit, sit praeterea et pater naturalis: haec mater si quidem quasi consanguinea ueniat, excludet patrem: si ius consanguineae repudiauit uel capitis deminutione amisit, ex senatus consulto uenire propter patrem non potest, repudiante uero patre rursum ex senatus consulto potest uenire.
20Si mater hereditatem filii filiaeue non adierit ex senatus consulto Tertulliano, in bonorum possessione antiquum ius seruandum est: cum enim esset praelatio matre omittente senatus consulti beneficium, ius succedit uetus.
21Sed si mater repudiauerit bonorum possessionem, de adeunda autem hereditate deliberet, dicendum erit adgnatum non succedere, quoniam nondum uerum est non adisse matrem.
22Quod autem diximus ius antiquum seruari matre non adeunte, cui personae deferatur hereditas, uidendum, utrum ei, quae nunc proxima inuenitur, cum mater repudiat, an ei quae fuit, cum intestato decessisse certum est? ut puta fuit patruus, cum intestato decederet, et patrui filius: cum mater repudiasset, patruo nondum delatam hereditatem atque ideo defuncto eo matre deliberante patrui filium uocari.
23Si mater non petierit tutores idoneos filiis suis uel prioribus excusatis reiectisue non confestim aliorum nomina ediderit, ius non habet uindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum. et quidem si non petit, incidit: ait enim ‘uel non petere’. sed a quo non petere? loquitur quidem de praetore constitutio: sed puto et in prouinciis locum habere, etiamsi a magistratibus municipalibus non petat, quoniam et magistratibus municipalibus dandi necessitas iniungitur.
24Quid ergo, si petiit, sed admonita uel a libertis uel a cognatis, an incidat in senatus consultum? et puto eam incidere, si compulsa fecit, non si, cum petere non cunctaretur, admonita est.
25Quid si pater eis peti prohibuerat tutorem, quoniam per matrem rem eorum administrari uoluit? incidet, si nec petat nec legitime tutelam administrat.
26Quod si penitus egenis filiis non petit, ignoscendum est ei.
27Sed si forte absens a libertis praeuenta est uel ab aliis, dicendum est eam non excludi, nisi forte cum frustraretur, id contigit.
28Filiis autem non petendo punitur, utique et filiabus. quid si nepotibus? similiter non petendo punitur.
29Quid si curatores non petiit? uerba rescripti deficiunt, sed dicendum est, si quidem impuberibus curatores non petiit, eandem esse rationem, si iam puberibus, cessare debere.
30Quid si cum praegnas esset, bonis non petiit curatorem? dico in sententiam incidere: nam et si apud hostes habuit impuberem, idem erit dicendum.
31Quid si furioso tutorem uel curatorem non petiit? magis est, ut incidat.
32Non solum autem quae non petiit coercetur, sed et quae defunctorie petiit, ut rescripto declaratur, uel priuilegio munitum uel oneratum tribus puta tutelis, sed ita demum, si data opera hoc fecit.
33Quid ergo, si tales petiit et susceperunt nihilo minus uel detenti sunt? excusata erit mater.
34Quid si indignos, id est minus habiles ad tutelam petierit, quoniam sciebat praetorem eos non daturum? quid tamen si dedit eos praetor matris petitionem secutus? iam quidem praetoris delictum est, sed et matris punimus consilium.
35Igitur si forte excusati sint illi uel improbati, debet mater alios sine mora petere.
36Ergo siue non petierit siue idoneos non petierit, punietur, etiamsi dati fuerint minus idonei praetore errante.
37Idoneos autem utrum facultatibus an et moribus petere debeat, dubitationis esse potest. puto autem facile ei ignosci, si locupletes sint hi, quos petiit.
38Sed et si prioribus excusatis reiectisue non confestim aliorum nomina ediderit, punitur.
39Quid ergo, si non fuerint omnes excusati uel omnes reiecti? uidendum, an ei imputetur, cur in locum excusati non petiit: et puto imputandum.
40Quid si decesserint quidam? puto, licet uerba deficiant, sententiam constitutionis locum habere.
41Sed quod diximus ‘reiecti’ utrum sic accipimus ‘a praetore non dati’ an et si suspecti fuerint remoti uel ob neglegentiam uel ignauiam repulsi? etiam hos quis reiectos recte dicet. ergo et si latitent? sed longum est: nam nec hoc ei imputetur, cur suspectos non fecit: alioquin et si latitarent, potuit edicto desiderare ut eos praetor adesse iuberet et suspectos eos remouet, si deessent.
42Quid si non compulit eos miscere se tutelae? et cum plenum officium a matre desideremus, et haec ei curanda sunt, ne in hereditate ei obstent.
43‘Confestim’ autem sic erit accipiendum ‘ubi primum potuit’, id est praetoris copiam habuit huic rei sedentis, nisi forte infirmitate impedita est uel alia magna causa, quae etiam mandare eam ad petendos tutores impediret: ita tamen, ut nullo modo annale tempus excederet. si enim mortalitate filii praeuenta est, nihil matri imputetur.
44Tractari belle potest, si pupillo amplum legatum sub condicione sit relictum ‘si tutores non habuerit’ et propterea ei mater non petierit, ne condicione deficeretur, an constitutio cesset. et puto cessare, si damnum minus sit cumulo legati. quod et in magistratibus municipalibus tractatur apud Tertullianum: et putat dandam in eos actionem, quatenus plus esset in damno quam in legato. nisi forte quis putet condicionem hanc quasi utilitati publicae obpugnantem remittendam ut alias plerasque: aut uerba cauillatus imputauerit matri, cur curatores non petierit. finge autem plenius condicionem conscriptam: nonne erit matri ignoscendum? aut hoc imputatur matri, cur non desiderauit a principe condicionem remitti? et puto non esse imputandum.
45Ego etiam si mater ei, qui soluendo non erit, non petiit tutorem, puto ignoscendum: consuluit enim ei, ut minus inquietetur quasi indefensus.
46Et si forte quis uxorem communis filii matrem heredem scripsit rogauitque remissa etiam satisdatione, ut filio puberi facto restitueret hereditatem, nec mater ei petiit tutores, debet dici cessare constitutionem, cum patris uoluntatem secuta sit et nihil habenti filio tutores non petierit. quod si ei remissa satisdatio non fuerit, contra erit, quoniam uel propter hoc debuit tutores habere. sed si forte impubes post matris cessationem fuerit adrogatus et impubes obierit, dicendum erit matri aduersus adrogatorem non competere ex stipulatu actionem.
47Uidendum est, matre prohibita ius suum uindicare utrum ceteros admittamus, atque si mater non esset, an ipsam heredem dicimus fieri uel aliud nomen successionis induere, sed denegamus ei actiones? et inuenimus rescriptum ab imperatore nostro Antonino Augusto et diuo patre eius Mammiae Maximinae pridie idus Apriles Plautiano iterum consule matre remota eos admitti, qui uenirent, si mater non fuisset: ergo et adgnati ceterique succedent aut, si nemo sit, bona uacabunt.
3 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Patrem adoptiuum matri non obesse plerique probant.
4 · Modestinus libro nono regularum
pr.Matris intestatae defunctae hereditatem ad omnes eius liberos pertinere, etiamsi ex diuersis matrimoniis nati fuerint, iuris est.
5 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Tertullianum
pr.Aequissimum uisum est omnes filios matri praeferri, etiamsi per adoptionem in familiam relicti essent.
1Sed et nepos ex adoptiuo filio natus ex uerbis senatus consulti matri obstabit.
2Si ex filio nepotem auus manumiserit isque patre et auo et matre superstitibus decesserit, potest quaeri, quis potior esse debeat. nam si mater excluserit auum manumissorem, qui patri anteponitur, edicto praetoris inducetur pater defuncti, quo admisso desinit senatus consulto locus esse et rursus auus uocabitur. itaque rectius est auo ius suum conseruare, qui et contra scriptos heredes bonorum possessionem accipere solet.
6 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Orphitianum
pr.Filii mater ex hoc senatus consulto, etiamsi in aliena potestate sit, ad hereditatem admittitur.
1Filius, qui se nolle adire hereditatem matris dixit, an potest mutata uoluntate adire, antequam consanguineus uel adgnatus adierit, uidendum propter haec uerba ‘si nemo filiorum uolet hereditatem suscipere’, quia extensiua sunt. et cum uerba extensiua sint, paenitentia eius usque ad annum admittenda est, cum et ipsa filii bonorum possessio annalis est.
7 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Orphitianum
pr.si quis intestatus decesserit relicta matre et fratre consanguineo uel sorore quamuis per adrogationem quaesitis, eadem iura in persona matris seruantur, quae et naturalibus extantibus liberis.
8 · Gaius libro singulari ad senatus consultum Tertullianum
pr.In suspenso est ius matris, si filius defuncti emancipatus deliberet de bonorum possessione petenda.
9 · Gaius libro singulari ad senatus consultum Orphitianum
pr.Sacratissimi principis nostri oratione cauetur, ut matris intestatae hereditas ad liberos, tametsi in aliena potestate erunt, pertineat.
10 · Pomponius libro secundo senatus consultorum
pr.Si filius familias miles non sit testatus de his, quae in castris adquisierit, an ea ad matrem pertineant, uidendum est. sed non puto: magis enim iudicio militum hoc beneficium concessum est, non ut omnimodo quasi patres familiarum in ea re sint.
1Quando in pendenti est, an quaedam personae possint obstare matri, et casus tulerit, ut non inducerentur, matris ius integrum erit, quod medio tempore appenderit: ueluti si filio intestato mortuo postumus ei filius potuerit nasci nec natus sit aut mortuus editus, uel quod etiam filius qui in hostium potestate erat postliminio non sit reuersus.