IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 38

D. 38.16DE SUIS ET LEGITIMIS HEREDIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro duodecimo ad Sabinum

pr.Intestati proprie appellantur, qui, cum possent testamentum facere, testati non sunt. sed et is, qui testamentum fecit, si eius hereditas adita non est uel ruptum uel irritum est testamentum, intestatus non improprie dicetur decessisse. plane qui testari non potuit proprie non est intestatus, puta impubes furiosus uel cui bonis interdictum est: sed hos quoque pro intestatis accipere debemus: eum quoque, qui ab hostibus captus est, quoniam per legem Corneliam successio his defertur, quibus deferretur, si in ciuitate decessisset: nam et eius hereditas fuisse creditur.

1Quaeri poterit, si ex ea, quae in fideicommissa libertate moram passa est, conceptus et natus sit, an suus patri existat. et cum placeat eum ingenuum nasci, ut est a diuis Marco et uero et imperatore nostro Antonino Augusto rescriptum, cur non in totum pro manumissa haec habeatur, ut uxor ducta suum pariat? nec mirum sit, ex serua ingenuum nasci, cum et ex captiua rescriptum sit ingenuum nasci. quare ausim dicere, etsi pater huius pueri eiusdem sortis fuerit, cuius mater moram passa in libertate fideicommissa, ipseque moram passus est, suum eum patri nasci exemplo captiuorum parentium, cum quibus rediit. ergo siue postea pater eius post moram manumittatur, recipiet eum in potestate, siue ante decesserit, definiendum erit suum existere.

2Suos heredes accipere debemus filios filias siue naturales siue adoptiuos.

3Interdum etiam filius suus heres excluditur fisco praelato, ut puta si perduellionis fuerit damnatus pater post mortem suam, hoc quo, ut nec iura sepulchrorum hic filius habeat.

4Si filius suus heres esse desiit, in eiusdem partem succedunt omnes nepotes neptesque ex eo nati qui in potestate sunt: quod naturali aequitate contingit. filius autem suus heres esse desinit, si capitis deminutione uel magna uel minore exiit de potestate. quod si filius apud hostes sit, quamdiu uiuit nepotes non succedunt. proinde etsi fuerit redemptus, nondum succedunt ante luitionem: sed si interim decesserit, cum placeat eum statu recepto decessisse, nepotibus obstabit.

5Sed si quis non desiit esse in potestate, sed numquam coepit, ut puta si filius meus uiuo patre meo ab hostibus captus est, mox ibi me patre familias facto decesserit, nepotes in eius locum succedent.

6Non minus autem neptes quam nepotes succedent in locum parentium.

7Interdum licet parens alicuius in potestate esse non desierit, sed nec coeperit, tamen dicimus succedentes ei liberos suos existere: ut puta adrogaui eum, cuius filius ab hostibus erat captus, nepos autem in ciuitate: mortuo filio adrogato, mortuo et captiuo apud hostes pronepos iste suus heres mihi erit.

8Sciendum est autem nepotes et deinceps interdum, etiamsi parentes eos mortis tempore praecesserunt, tamen posse suos heredes existere, quamuis successio in suis heredibus non sit. quod ita procedit. si pater familias testamento facto decesserit exheredato filio, mox deliberante herede instituto filius decessit, postea deinde repudiauit heres institutus: nepos poterit suus heres esse, ut et Marcellus libro decimo scripsit, quoniam nec delata est filio hereditas. idem erit dicendum et si filius ex asse sub condicione, quae fuit in arbitrio ipsius, uel nepos sub omni institutus non impleta condicione decesserint: nam dicendum erit suos posse succedere, si modo mortis testatoris tempore uel in rebus humanis uel saltem concepti fuerint: idque et Iuliano et Marcello placet.

9Post suos statim consanguinei uocantur.

10Consanguineos autem Cassius definit eos, qui sanguine inter se conexi sunt. et est uerum eos esse consanguineos, etiamsi sui heredes non extiterunt patri, ut puta exheredatos: sed et si pater eorum deportatus fuerit, nihilo minus eos inter se esse consanguineos, licet patri sui heredes non extitissent: et qui numquam in potestate fuerunt, erunt sibi consanguinei, ut puta qui post captiuitatem patris nascuntur uel qui post mortem.

11Non solum autem naturales, uerum etiam adoptiui quoque iura consanguinitatis habebunt cum his qui sunt in familia uel in utero uel post mortem patris nati.

2 · Ulpianus libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Post consanguineos admittuntur adgnati, si consanguinei non sunt, merito. nam si sunt consanguinei, licet non adierint hereditatem, legitimis non defertur. sed hoc sic erit accipiendum, si nec sperantur esse: ceterum si uel nasci consanguineus uel de captiuitate reuerti potest, adgnati impediuntur.

1Adgnati autem sunt cognati uirilis sexus ab eodem orti. nam post suos et consanguineos statim mihi proximus est consanguinei mei filius et ego ei: patris quoque frater, qui patruus appellatur: deincepsque ceteri, si qui sunt hinc orti, in infinitum.

2Haec hereditas proximo adgnato, id est ei, quem nemo antecedit, defertur, et, si plures sint eiusdem gradus, omnibus, in capita scilicet. ut puta duos fratres habui uel duos patruos, unus ex his unum filium, alius duos reliquit: hereditas mea in tres partes diuidetur.

3Parui autem refert, adgnatus hic natiuitate an adoptione sit quaesitus: nam qui adoptatur isdem fit adgnatus, quibus pater ipsius fuit, et legitimam eorum hereditatem habebit uel ipsi eius.

4Legitima hereditas tantum proximo defertur. nec interest, unus solus sit an ex duobus prior pluribusue an duo pluresue ab eodem gradu uenientes, qui uel ceteros antecedant uel soli sint: quia is est proximus quem nemo antecedit, et is ultimus quem nemo sequitur, et interdum idem primus postremusque, qui solus occurrit.

5Interdum ulteriorem adgnatum admittimus: ut puta fecit quis testamentum, cum haberet patruum et patrui filium, deliberante herede scripto patruus decessit, mox heres institutus repudiauit hereditatem: patrui filius admittetur: ergo et bonorum possessionem petere potest.

6Proximum non eum quaerimus, qui tunc fuit, cum moreretur pater familias, sed eum, qui tunc fuit, cum intestatum decessisse certum est. secundum quae et si suus erat qui praecedebat uel consanguineus, si nemo eorum, cum repudiatur hereditas, uiuit, proximum eum accipimus, qui tunc, cum repudiatur hereditas, primus est.

7Unde belle quaeri potest, an etiam post repudiationem adhuc demus successionem. propone heredem scriptum rogatum restituere hereditatem repudiasse eam, cum nihilo minus compelli potuit adire hereditatem et restituere, ut diuus Pius rescripsit: finge eum superuixisse centum diebus uerbi gratia et interim proximum decessisse, mox et eum, qui erat rogatus restituere: dicendum posteriorem admitti cum onere fideicommissi.

3 · Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Intestato liberto mortuo primum suis deferri hereditatem uerum est: si hi non fuerint, tunc patrono.

1Libertum accipere debemus eum, quem quis ex seruitute ad ciuitatem Romanam perduxit siue sponte siue necessitate, quoniam rogatus fuit eum manumittere: nam et ad huius legitimam hereditatem admittitur.

2Si dotalem quis seruum manumisit, ipse patronus habetur et ad legitimam hereditatem admittetur.

3Is plane, quem hac lege emi, ut manumittam, etsi ex constitutione diui Marci peruenerit ad libertatem, tamen, ut eadem constitutione expressum est, meus libertus est et legitima eius hereditas mihi deferetur.

4Quid si necem domini detexit et ex senatus consulto libertatem meruerit? si quidem adsignauit praetor, cuius libertus sit, sine dubio eius erit et ei legitima hereditas deferetur: quod si non addidit, efficietur quidem ciuis Romanus, sed eius erit libertus, cuius proxime fuerit seruus et ad legitimam hereditatem ipse admittetur, nisi sicubi quasi indigno deneganda fuerit hereditas.

5Si quis libertam sic iureiurando adegit ‘ne illicite nubat’, non debere incidere in legem Aeliam Sentiam. sed si ‘intra certum tempus ne ducat’ ‘neue aliam, quam de qua patronus consenserit’ uel ‘non nisi conlibertam’ aut ‘patroni cognatam’, dicendum est incidere eum in legem Aeliam Sentiam nec ad legitimam hereditatem admitti.

6Si municipes seruum manumiserint, admittentur ad legitimam hereditatem in bonis liberti uel libertae intestatorum.

7Miles manumittendo seruum peculiarem suum faciet libertum et ad legitimam hereditatem eius admittitur.

8Principem ad bona libertorum suorum admitti plus quam manifestum est.

9Utique et ex lege duodecim tabularum ad legitimam hereditatem is qui in utero fuit admittitur, si fuerit editus. inde solet remorari insequentes sibi adgnatos, quibus praefertur, si fuerit editus: inde et partem facit his qui pari gradu sunt, ut puta frater unus est et uterus, uel patrui filius unus natus et qui in utero est.

10Est autem tractatum, pro qua partem faciat, quia ex uno utero plures nasci possunt. et placuit, si in rerum natura certum sit hanc, quae se dicit praegnatem, praegnatem non esse, ex asse iam esse heredem hunc, qui iam natus est, quoniam et ignorans heres fit. quare si medio tempore decesserit, integram hereditatem ad heredem suum transmittit.

11Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hereditatem.

12De eo autem, qui centensimo octogensimo secundo die natus est, Hippocrates scripsit et diuus Pius pontificibus rescripsit iusto tempore uideri natum, nec uideri in seruitutem conceptum, cum mater ipsius ante centensimum octogensimum secundum diem esset manumissa.

4 · Pomponius libro quarto ad Sabinum

pr.Hi, quorum parens capite minutus est, legitimae hereditatis ius et in ceteris personis et inter se retinent et alii aduersus eos.

5 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum

pr.Si quis, cum haberet fratrem et patruum, decesserit testamento facto, deinde pendente condicione heredum scriptorum frater intestato decesserit, mox condicio defecerit: patruum posse utriusque adire legitimam hereditatem constat.

6 · Iulianus libro quinquagensimo nono digestorum

pr.Titius exheredato filio extraneum heredem sub condicione instituit: quaesitum est, si post mortem patris pendente condicione filius uxorem duxisset et filium procreasset et decessisset, deinde condicio instituti heredis defecisset, an ad hunc postumum nepotem legitima hereditas aui pertineret. respondit: qui post mortem aui sui concipitur, is neque legitimam hereditatem eius tamquam suus heres neque bonorum possessionem tamquam cognatus accipere potest, quia lex duodecim tabularum eum uocat ad hereditatem, qui moriente eo, de cuius bonis quaeritur, in rerum natura fuerit,

7 · Celsus libro uicensimo octauo digestorum

pr.uel si uiuo eo conceptus est, quia conceptus quodammodo in rerum natura esse existimatur.

8 · Iulianus libro quinquagensimo nono digestorum

pr.Item praetor edicto suo proximitatis nomine bonorum possessionem pollicetur his, qui defuncto mortis tempore cognati fuerint. nam quod in consuetudine nepotes cognati appellantur etiam eorum, post quorum mortem concepti sunt, non proprie, sed per abusionem uel potius ἀναφορικῶς accidit.

1Si quis praegnatem uxorem reliquisset et matrem et sororem, si uiua uxore mater mortua fuisset, deinde uxor mortuum peperisset, ad sororem solam legitima hereditas pertinet, quia certum esset matrem eo tempore decessisse, quo legitima hereditas ad eam non pertinebat.

9 · Marcianus libro quinto institutionum

pr.Si ex pluribus legitimis heredibus quidam omiserint adire hereditatem uel morte uel qua alia ratione impediti fuerint, quo minus adeant, reliquis, qui adierint, adcrescit illorum portio et licet decesserint, antequam adcresceret, hoc ius ad heredes eorum pertinet. alia causa est instituti heredis et coheredi substituti: huic enim uiuo defertur ex substitutione hereditas, non etiam, si decesserit, heredem eius sequitur.

10 · Modestinus libro sexto differentiarum

pr.Si ad patrem manumissorem filii intestati legitima hereditas perueniat uel non manumissori bonorum possessio competat, mater defuncti summouetur.

11 · Pomponius libro decimo ad Quintum Mucium

pr.Capitis deminutione pereunt legitimae hereditates, quae ex lege duodecim tabularum ueniunt, siue uiuo aliquo siue antequam adeatur hereditas eius capitis minutio intercessit, quoniam desinit suus heres uel adgnatus recte dici: quae autem ex legibus nouis aut ex senatus consultis, non utique.

12 · Pomponius libro trigensimo ad Quintum Mucium

pr.Filius patri adgnatus proximus est.

13 · Gaius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Nulla femina aut habet suos heredes aut desinere habere potest propter capitis deminutionem.

14 · Gaius libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.In suis heredibus aditio non est necessaria, quia statim ipso iure heredes existunt.

15 · Papinianus libro uicensimo nono quaestionum

pr.Si pater apud hostes moriatur, defunctum iam in ciuitate filium credimus patrem familias decessisse, quamuis patria potestate, quamdiu uixerit, non fuerit in plenum liberatus: itaque heredem habiturus est iste non reuerso patre. sed si postliminio redierit pater iam defuncto filio, quidquid medio tempore per eum quaesitum est, habebit: et non est mirum, si peculium quoque defuncti pridem filii defertur patri, cum ex eo natus potestatis ipsius fiat per suspensi iuris constitutionem.

16 · Papinianus libro duodecimo responsorum

pr.Pater instrumento dotali comprehendit filiam ita dotem accepisse, ne quid aliud ex hereditate patris speraret: eam scripturam ius successionis non mutasse constitit: priuatorum enim cautiones legum auctoritate non censeri.