D. 38.8UNDE COGNATI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum
pr.Haec bonorum possessio nudam habet praetoris indulgentiam neque ex iure ciuili originem habet: nam eos inuitat ad bonorum possessionem, qui iure ciuili ad successionem admitti non possunt, id est cognatos.
1Cognati autem appellati sunt quasi ex uno nati, aut, ut Labeo ait, quasi commune nascendi initium habuerint.
2Pertinet autem haec lex ad cognationes non seruiles: nec enim facile ulla seruilis uidetur esse cognatio.
3Haec autem bonorum possessio, quae ex hac parte edicti datur, cognatorum gradus sex complectitur et ex septimo duas personas sobrino et sobrina natum et natam.
4Cognationem facit etiam adoptio: etenim quibus fiet adgnatus hic qui adoptatus est, isdem etiam cognatus fiet: nam ubicumque de cognatis agitur, ibi sic accipiemus, ut etiam adoptione cognati facti contineantur. euenit igitur, ut is qui in adoptionem datus est tam in familia naturalis patris iura cognationis retineat quam in familia adoptiua nanciscatur: sed eorum tantum cognationem in adoptiua familia nanciscetur, quibus fit adgnatus, in naturali autem omnium retinebit.
5Proximus autem accipietur etiam is qui solus est, quamuis proprie proximus ex pluribus dicitur.
6Proximum accipere nos oportet eo tempore, quo bonorum possessio defertur.
7Si quis igitur proximus cognatus, dum heredes scripti deliberant, diem suum obierit, sequens quasi proximus admittetur, hoc est quicumque fuerit tum deprehensus proximum locum optinens.
8Si quis proximior cognatus nasci speretur, in ea condicione est, ut dici debeat obstare eum sequentibus: sed ubi natus non est, admittemus eum, qui post uentrem proximus uidebatur. sed hoc ita demum erit accipiendum, si hic qui in utero esse dicitur uiuo eo de cuius bonorum possessione agitur fuit conceptus, nam si post mortem, neque obstabit alii neque ipse admittetur, quia non fuit proximus cognatus ei, quo uiuo nondum animax fuerit.
9Si qua praegnas decesserit et utero exsecto partus sit editus, in ea condicione est partus iste, ut matris suae accipere bonorum possessionem possit ‘unde proximi cognati’. sed post senatus consultum Orphitianum et ‘unde legitimi’ petere poterit, quia mortis tempore in utero fuit.
10Gradatim autem admittuntur cognati ad bonorum possessionem: ut qui sunt primo gradu, omnes simul admittuntur.
11Si quis apud hostes fuerit mortis tempore eius, de cuius bonorum possessione quaeritur, dicendum est bonorum possessionem peti ab eo posse.
2 · Gaius libro sexto decimo ad edictum prouinciale
pr.Hac parte proconsul naturali aequitate motus omnibus cognatis promittit bonorum possessionem, quos sanguinis ratio uocat ad hereditatem, licet iure ciuili deficiant. itaque etiam uulgo quaesiti liberi matris et mater talium liberorum, item ipsi fratres inter se ex hac parte bonorum possessionem petere possunt, quia sunt inuicem sibi cognati, usque adeo ut praegnas quoque manumissa si pepererit, et is qui natus est matri et mater ipsi et inter se quoque qui nascuntur cognati sint.
3 · Iulianus libro uicensimo septimo digestorum
pr.Capitis deminutione peremuntur cognationes, quae per adoptionem adquisitae sunt. igitur si post mortem uerbi gratia fratris adoptiui intra centensimum diem adoptiuus frater capite deminutus fuerit, bonorum possessionem accipere non poterit, quae proximitatis nomine fratris defertur: praetorem enim non solum mortis tempus, sed etiam id, quo bonorum possessio petitur, intueri palam est.
4 · Ulpianus libro sexto regularum
pr.Si spurius intestato decesserit, iure consanguinitatis aut adgnationis hereditas eius ad nullum pertinet, quia consanguinitatis itemque adgnationis iura a patre oriuntur: proximitatis autem nomine mater eius aut frater eadem matre natus bonorum possessionem eius ex edicto petere potest.
5 · Pomponius libro quarto ad Sabinum
pr.Legitimis capite deminutis non datur bonorum possessio iure heredis legitimi, quia non eadem causa eorum est, quae liberorum: sed gradu cognatorum rursus uocantur.
6 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum
pr.Cognatis accusatio nihil obest ad successionem, si accusauerint cognatos suos.
7 · Modestinus libro sexto regularum
pr.Is, qui aliqua ratione seruus factus est, manumissione nulla ratione recipit cognationem.
8 · Modestinus libro quarto decimo responsorum
pr.Modestinus respondit non ideo minus ad auiae maternae bona ab intestato nepotes admitti, quod uulgo quaesiti proponuntur.
9 · Papinianus libro sexto responsorum
pr.Octaui gradus adgnato iure legitimi heredis, etsi non extiterit heres, possessio defertur: ut proximo autem cognato, quamuis extiterit heres, non defertur.
1Fratris filius pro parte heres institutus, cum patruum surdum esse contenderet atque ideo testamentum facere non potuisse, possessionem ut proximus cognatus accepit. ex die mortis temporis haberi rationem placuit, quia uerisimile non uidebatur tam coniunctum sanguine defuncti ualetudinem ignorasse.
10 · Scaeuola libro secundo responsorum
pr.Intestata reliquit sororem Septiciam diuerso patre natam et praegnatem matrem ex alio marito: quaero, si mater hereditatem repudiauerit, dum adhuc praegnas est, posteaque enixa fuerit Semproniam, an etiam Sempronia bonorum Titiae possessionem accipere possit. respondit, si mater hereditate exclusa est, eam quae, ut proponeretur, postea nata est, accipere posse.