D. 38.7UNDE LEGITIMI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Iulianus libro uicensimo septimo digestorum
pr.Haec uerba edicti ‘tum quem ei heredem esse oporteret, si intestatus mortuus esset’ παρατατικῶς et cum quodam temporis spatio accipiuntur: non ad mortis testatoris tempus referuntur, sed ad id, quo bonorum possessio peteretur. et ideo legitimum heredem, si capite deminutus esset, ab hac bonorum possessione summoueri palam est.
2 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum
pr.Si repudiauerint sui ab intestato bonorum possessionem, adhuc dicemus obstare eos legitimis, hoc est his, quibus legitima potuit deferri hereditas, idcirco, quia repudiando quasi liberi bonorum possessionem hanc incipiunt habere quasi legitimi.
1Haec autem bonorum possessio non tantum masculorum defertur, uerum etiam feminarum, nec tantum ingenuorum, uerum etiam libertinorum. communis est igitur pluribus. nam et feminae possunt uel consanguineos uel adgnatos habere, item libertini possunt patronos patronasque habere.
2Nec tantum masculi hanc bonorum possessionem accipere possunt, uerum etiam feminae.
3Si quis decesserit, de quo incertum est, utrum pater familias an filius familias sit, quia pater eius ab hostibus captus adhuc uiuat uel quod alia causa suspendebat eius statum, magis est, ne possit peti bonorum eius possessio, quia nondum intestatum eum esse apparet, cum incertum sit, an testari possit. cum igitur coeperit certi status esse, tunc demum petenda est bonorum possessio: non cum certum esse coeperit intestatum esse, sed cum certum esse coeperit patrem familias esse.
4Haec autem bonorum possessio omnem uocat, qui ab intestato potuit esse heres, siue lex duodecim tabularum eum legitimum heredem faciat siue alia lex senatusue consultum. denique mater, quae ex senatus consulto uenit Tertulliano, item qui ex Orphitiano ad legitimam hereditatem admittuntur, hanc bonorum possessionem petere possunt.
3 · Paulus libro quadragensimo tertio ad edictum
pr.Generaliter igitur sciendum est, quotienscumque uel lex uel senatus defert hereditatem, non etiam bonorum possessionem, ex hac parte eam peti oportere: cum uero etiam bonorum possessionem dari iubet, tum ex illa parte, qua ex legibus, peti debere: sed et ex hac parte poterit.
4 · Iulianus libro uicensimo septimo digestorum
pr.Si ex duobus fratribus alter decesserit testamento iure facto, dein deliberante herede alter quoque intestato decesserit et scriptus heres omiserit hereditatem, patruus legitimam hereditatem habebit: nam haec bonorum possessio ‘tum quem heredem esse oportet’ ad id tempus refertur, quo primum ab intestato bonorum possessio peti potuisset.
5 · Modestinus libro tertio pandectarum
pr.Inter adgnatos et cognatos hoc interest, quod in adgnatis et cognati continentur, in cognatis non utique et adgnati. uerbi gratia patris frater, id est patruus, et adgnatus est et cognatus, matris autem frater, id est auunculus, cognatus est, adgnatus non est.
1Quamdiu spes est suum heredem aliquem defuncto existere, tamdiu consanguineis locus non est: puta si defuncti uxor praegnas sit aut defuncti filius apud hostes sit.
6 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum
pr.Nati post mortem patris uel post captiuitatem siue deportationem, sed et hi, qui tempore, quo capiebatur uel deportabatur pater, in potestate fuerunt, ius inter se consanguinitatis habent, etsi heredes patri non extiterint, sicuti exheredati.