IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 38

D. 38.6SI TABULAE TESTAMENTI NULLAE EXTABUNT, UNDE LIBERI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum

pr.Posteaquam praetor locutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante de iudiciis testantium, dein sic de successione ab intestato loqui.

1Sed successionem ab intestato in plures partes diuisit: fecit enim gradus uarios, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum, deinde uiri et uxoris.

2Ita autem ab intestato potest competere bonorum possessio, si neque secundum tabulas neque contra tabulas bonorum possessio agnita sit.

3Plane si tempora quidem petendae bonorum possessionis ex testamento largiebantur, uerumtamen repudiata est bonorum possessio, dicendum erit ab intestato bonorum possessionem iam incipere: cum enim is qui repudiauit petere bonorum possessionem non potest post repudiationem, consequens erit, ut ab intestato posse peti incipiat.

4Sed et si ex Carboniano edicto bonorum possessio data sit, magis est, ut dicere debeamus ab intestato nihilo minus posse peti: ut enim suo loco ostendimus, non impedit bonorum possessionem edictalem Carboniana bonorum possessio.

5Recte autem praetor a liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et ab intestato ipsos uocet.

6Liberos autem accipere debemus quos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos diximus, tam naturales quam adoptiuos. sed adoptiuos hactenus admittimus, si fuerint in potestate: ceterum si sui iuris fuerint, ad bonorum possessionem non inuitantur, quia adoptionis iura dissoluta sunt emancipatione.

7Si quis filium suum emancipatum in locum nepotis adoptauit et emancipauit, cum haberet et nepotem ex eo, quaesitum est apud Marcellum, an adoptio rescissa impediat nepotem. sed cum soleat emancipato patri iungi nepos, quis non dicat, etsi adoptatus sit et quasi filius, nihilo minus filio suo eum non obstare, quia quasi filius adoptiuus est in potestate, non quasi naturalis?

8Si heres institutus non habeat uoluntatem, uel quia incisae sunt tabulae uel quia cancellatae uel quia alia ratione uoluntatem testator mutauit uoluitque intestato decedere, dicendum est ab intestato rem habituros eos, qui bonorum possessionem acceperunt.

9Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate fuerat praeteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi tueri debet praetor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater reliquisset.

2 · Iulianus libro uicensimo septimo digestorum

pr.Emancipatus praeteritus si contra tabulas bonorum possessionem non acceperit et scripti heredes adierint hereditatem, sua culpa amittit paternam hereditatem: nam quamuis secundum tabulas bonorum possessio petita non fuerit, non tamen eum praetor tuetur, ut bonorum possessionem accipiat unde liberi. nam et patronum praeteritum, si non petat contra tabulas bonorum possessionem, ex illa parte edicti, unde legitimi uocantur, non solet tueri praetor aduersus scriptos heredes.

3 · Ulpianus libro octauo ad Sabinum

pr.Bonorum possessio potest peti ab intestato, si certum sit tabulas non extare septem testium signis signatas.

4 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Liberi et capite minuti per edictum praetoris ad bonorum possessionem uocantur parentium, nisi si adoptiui fuerint: hi enim et liberorum nomen amittunt post emancipationem. sed si naturales emancipati et adoptati iterum emancipati sint, habent ius naturale liberorum.

5 · Pomponius libro quarto ad Sabinum

pr.Si quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, de cuius bonis agitur, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque, quos in eiusdem familia habebit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque nominatim exheredes scripti erunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita, ut ex ea parte dimidiam habeat, reliquum liberi eius, hisque dumtaxat bona sua conferat.

1Sed et si filium et nepotem ex eo pater emancipauerit, filius solus ueniet ad bonorum possessionem, quamuis capitis deminutio per edictum nulli obstet. quin etiam hi quoque, qui in potestate numquam fuerunt nec sui heredis locum optinuerunt, uocantur ad bonorum possessionem parentium. nam si filius emancipatus reliquerit in potestate aui nepotem, dabitur ei, qui in potestate relictus sit, patris emancipati bonorum possessio: et si post emancipationem procreauerit, ita nato dabitur aui bonorum possessio, scilicet non obstante ei patre suo.

2Si filius emancipatus non petierit bonorum possessionem, ita integra sunt omnia nepotibus, atque si filius non fuisset, ut quod filius habiturus esset petita bonorum possessione, hoc nepotibus ex eo solis, non etiam reliquis adcrescat.

6 · Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum

pr.Si pater filium emancipauerit, nepotem retinuerit, deinde filius decesserit: et rei aequitas et causa edicti, quo de bonorum possessione liberis danda cauetur, efficit, ut eius ratio habeatur et bonorum possessio intestato patris detur, ut tamen bona sorori, quae necessaria heres patri extitit, conferre cogatur auus, qui per eum bonorum possessionis emolumentum adquisiturus est: nisi forte auus iste nullum ex his fructum adquirere uult paratusque est de potestate nepotem demittere, ut ad emancipatum emolumentum omne bonorum possessionis perueniat. nec idcirco soror, quae patri heres extitit, iuste queri poterit, quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum auo quandoque intestato defuncto ad bona eius simul cum fratre possit uenire.

7 · Papinianus libro uicensimo nono quaestionum

pr.Scripto herede deliberante filius exheredatus mortem obit atque ita scriptus heres omisit hereditatem. nepos ex illo filio susceptus auo suus heres erit neque pater uidebitur obstitisse, cuius post mortem legitima defertur hereditas. nec dici potest heredem, sed non suum nepotem fore, quod proximum gradum numquam tenuerit, cum et ipse fuerit in potestate neque pater eum in hac successione praeuenerit. et alioquin si non suus heres est, quo iure heres erit, qui sine dubio non est adgnatus? ceterum et si non sit exheredatus nepos, adiri poterit ex testamento hereditas a scripto herede filio mortuo: quare qui non obstat iure intestati, iure testati uidebitur obstitisse.

1Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentium debetur hereditas: parentes ad bona liberorum ratio miserationis admittit, liberos naturae, simul et parentium commune uotum.

8 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Filius familias ut proximus cognatus patre consentiente possessionem adgnouit: quamuis per condicionem testamento datam, quod in patris potestate manserit, ab hereditate sit exclusus, tamen utiliter possessionem adgnouisse uidebitur nec in edicti sententiam incidet, quoniam possessionem secundum tabulas non adgnouit, cum inde rem habere non poterit nec in filii potestate condicio fuerit nec facile pater emancipare filium cogi poterit.

9 · Paulus libro undecimo responsorum

pr.Si postea, quam filius emancipatus bonorum possessionem patris petit, statum suum mutauit, nihil obesse ei, quo minus id quod adquisiit retineat: quod si prius condicionem suam mutauit, bonorum possessionem eum petere non posse.