IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 38

D. 38.5SI QUID IN FRAUDEM PATRONI FACTUM SIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum

pr.Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, siue testamento facto siue intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perueniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt: cognoscit praetor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit.

1Si alienatio dolo malo facta sit, non quaerimus, utrum mortis causa facta sit an non sit: omni enim modo reuocatur. si uero non sit dolo malo facta, sed alias, tunc actori probandum erit mortis causa factam alienationem. si enim proponas mortis causa factam alienationem, non requirimus, utrum dolo malo facta sit an non sit: sufficit enim docere mortis causa factam, nec immerito: mortis causa enim donationes comparantur legatis et sicut in legatis non quaerimus, dolo malo factum sit an non sit, ita nec in mortis causa donationibus.

2Quod autem mortis causa filio donatum est, non reuocatur: nam cui liberum fuit legare filio quantumquantum uellet, is donando non uidetur fraudasse patronum.

3Omne autem, quodcumque in fraudem patroni gestum est, reuocatur.

4Dolum accipere nos oportet eius qui alienauit, non eius cui alienatum est: et ita euenit, ut qui fraudis uel doli conscius non fuit, carere debeat re in fraudem patroni alienata, etsi putauit ingenuum nec credidit libertinum.

5Aduersus conpatronum, qui contra tabulas bonorum possessionem omisit, Fauiana non competit, si non plus sit in eo quod donatum est quam pars debita patrono. quare si mortis causa ei donatum sit, partem faciet conpatrono, quemadmodum legatarius patronus facit.

6Utrum autem ad ea sola reuocanda Fauiana pertinet, quae quis libertus de bonis deminuit, an etiam ad ea, quae non adquisiit, uidendum est. et ait Iulianus libro uicensimo sexto digestorum, si hereditatem libertus non adierit fraudandi patroni causa uel legatum reppulerit, Fauianam cessare: quod mihi uidetur uerum. quamuis enim legatum retro nostrum sit, nisi repudietur, attamen cum repudiatur, retro nostrum non fuisse palam est. in ceteris quoque liberalitatibus, quas non admisit is libertus cui quis donatum uoluit, idem erit probandum Fabianam cessare: sufficit enim patrono, si nihil de suo in necem eius libertus alienauit, non si non adquisiit: proinde et si, cum sub condicione ei legatum esset, id egit, ne condicio existeret, uel, si sub condicione stipulatus fuerit, maluit deficere condicionem, dicendum est Fauianam cessare.

7Quid si in lite uinci uoluit? si quidem condemnatus est data opera uel in iure confessus, dicendum erit Fauianam locum habere: quod si noluit optinere, cum peteret, hic uidendum. et puto hunc deminuisse de patrimonio: actionem enim de bonis deminuit, quemadmodum si passus esset actionis diem abire.

8Sed si puta querellam inofficiosi, quam potuit, uel quam aliam, forte iniuriarum uel similem instituere noluit, non potest patronus ob eam rem Fauiana experiri.

9At si transegit in fraudem patroni, poterit patronus Fauiana uti.

10Sed si libertus filiam dotauit, hoc ipso, quod dotauit, non uidetur fraudare patronum, quia pietas patris non est reprehendenda.

11Si pluribus in fraudem libertus donauerit uel pluribus mortis causa, aequaliter patronus aduersus omnes in partem sibi debitam siue Fauiana siue Caluisiana experietur.

12Si quis in fraudem patronorum rem uendiderit uel locauerit uel permutauerit, quale sit arbitrium iudicis, uideamus. et in re quidem distracta deferri condicio debet emptori, utrum malit rem emptam habere iusto pretio an uero a re discedere pretio recepto: neque omnimodo rescindere debemus uenditionem, quasi libertus ius uendendi non habuerit, nec fraudemus pretio emptorem, maxime cum de dolo eius non disputetur, sed de dolo liberti.

13Sed si emerit in fraudem patroni libertus, aeque dicendum, si magno emit, in pretio releuandum patronum, condicione non ipsi delata, an uelit ab emptione discedere, sed uenditori, utrum malit de pretio remittere an potius rem quam uendidit recipere persoluto pretio. et in permutatione et in locatione et conductione similiter idem obseruabimus.

14Sed si rem quidem bona fide uendiderit et sine ulla gratia libertus, pretium autem acceptum alii donauit, uidendum erit, quis Fauiana inquietetur, utrum qui rem emit an uero is qui pretium dono accepit? et Pomponius libro octagensimo tertio recte scripsit emptorem non esse inquietandum: fraus enim patrono in pretio facta est: eum igitur qui pretium dono accepit Fauiana conueniendum.

15Et alias uideamus, si dicat patronus rem quidem iusto pretio uenisse, uerumtamen hoc interesse sua non esse uenumdatam inque hoc esse fraudem, quod uenierit possessio, in quam habet patronus affectionem uel opportunitatis uel uicinitatis uel caeli uel quod illic educatus sit uel parentes sepulti, an debeat audiri uolens reuocare. sed nullo pacto erit audiendus: fraus enim in damno accipitur pecuniario.

16Sed si forte et res uilius distracta sit et pretium alii donatum, uterque Fauiano iudicio conuenietur et qui uili emit et qui pecuniam accepit muneri. is tamen qui emit si malit rem restituere, non alias restituet, quam si pretium quod numerauit recipiat. quid ergo, si delegatus emptor soluit ei cui donabat libertus, an nihilo minus reciperaret? et magis est, ut reciperare debeat, licet pretium ad alium peruenit, qui soluendo non est: nam et si acceptum pretium libertus prodegisset, diceremus nihilo minus eum qui dedit recipere debere, si uelit ab emptione discedere.

17Si mutuam pecuniam libertus in fraudem patroni acceperit, an Fauiana locum habeat, uideamus. et quod remedium in hoc est? accepit mutuam: si quod accepit donauit, conuenit eum patronus cui donauit libertus: sed accepit et prodegit: non debet perdere qui mutuum dedit, nec ei imputari, cur dedit.

18Plane si non accepit et spopondit stipulanti, erit Fauianae locus.

19Si fideiussit apud me libertus uel rem suam pro alio pignori dedit in necem patroni, an Fauiana locum habeat, uideamus, et numquid cum damno meo non debeat patrono subueniri: neque enim donauit aliquid mihi, si pro aliquo interuenit, qui non fuit soluendo: eoque iure utimur. igitur creditor non poterit Fauiana conueniri: debitor poterit quidem, sed potest et mandati: plane si deficiat mandati actio, quia donationis causa interuenit, erit Fauianae locus.

20Sed et si mandator extitit pro aliquo libertus, idem erit probandum.

21Quamuis autem in partem Fauiana competat, attamen in his quae diuidi non possunt in solidum competit, ut puta in seruitute.

22Si seruo meo uel filio familias libertus in fraudem patroni quid dederit, an aduersus me iudicium Fauianum competat, uideamus. et mihi uidetur sufficere aduersus me patremque arbitrioque iudicis contineri tam id, quod in rem uersum est, condemnandi, quam id quod in peculio.

23Sed si iussu patris contractum cum filio est, pater utique tenebitur.

24Si cum seruo in fraudem patroni libertus contraxerit isque fuerit manumissus, an Fauiana teneatur, quaeritur. et cum dixerimus dolum tantum liberti spectandum, non etiam eius cum quo contraxit, potest manumissus iste Fabiana non teneri.

25Item quaeri potest, manumisso uel mortuo uel alienato seruo an intra annum agendum sit. et ait Pomponius agendum.

26Haec actio in personam est, non in rem, et in heredem competit et in ceteros successores, et heredi et ceteris successoribus patroni, et non est hereditaria, id est ex bonis liberti, sed propria patroni.

27Si libertus in fraudem patroni aliquid dederit, deinde, defuncto patrono uiuo liberto, filius patroni acceperit bonorum possessionem contra tabulas liberti, an Fabiana uti possit ad reuocanda ea quae sunt alienata? et est uerum, quod et Pomponius probat libro octagensimo tertio, item Papinianus libro quarto decimo quaestionum, competere ei Fauianam: sufficere enim, quod in fraudem patronatus factum sit: magis enim fraudem rei, non personae accipimus.

28In hanc actionem etiam fructus ueniunt, qui sunt post litem contestatam percepti.

2 · Marcianus libro tertio regularum

pr.In Fauiana et Caluisiana actione recte dicetur etiam praeteritos fructus uenire, quatenus praetor omnem fraudem libertorum uult rescindere.

3 · Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum

pr.Si patronus heres institutus ex debita parte adierit hereditatem, dum ignorat aliqua libertum in fraudem suam alienasse, uideamus, an succurri ignorantiae eius debeat, ne decipiatur liberti fraudibus. et Papinianus libro quarto decimo quaestionum respondit in eadem causa manere ea, quae alienata sunt, idcircoque patronum sibi imputare debere, qui, cum posset bonorum possessionem accipere contra tabulas propter ea quae alienata uel mortis causa donata sunt, non fecit.

1Haec actio in perpetuum datur, quia habet rei persecutionem.

2Patronum ex asse heredem institutum uolentem Fauiana actione uti praetor admittit, quia erat iniquum excludi eum a Fauiana, qui non sponte adiit hereditatem, sed quia bonorum possessionem contra tabulas petere non potuit.

3Si intestatus libertus decesserit, patronus adeundo hereditatem eius reuocat per Caluisianam actionem ea, quae alienata sunt dolo malo, quo minus pars ex testamento debita bonorum liberti ad patronum liberosue eius perueniret: idque est, siue petita sit a patrono ab intestato bonorum possessio siue non sit.

4Si plures sint patronae et patroni, singuli uirilem tantum reuocabunt uel Caluisiana.

5Si libertus intestatus decesserit relicta patrono debita portione aut aliquo amplius, aliquid etiam alienauerit, Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit nihil esse reuocandum: nam qui potuit alicui relinquere quid testamento, si debitam portionem patrono relinquat praeterea, donando nihil uidetur in fraudem facere.

4 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad edictum

pr.Quodcumque dolo malo liberti alienatum est, Fauiana actione reuocatur.

1Etsi plures patroni sint, omnes unam partem habebunt: sed si uiriles non petent, portio ceteris adcrescet. quod in patronis dixi, et in liberis patronorum est: sed non simul uenient, sed patronis deficientibus.

5 · Paulus libro quadragensimo secundo ad edictum

pr.Tenetur Fabiana actione tam is qui accepit ipse, quam qui iussit alii dari id quod ipsi donabatur.

1In actione Fauiana si res non restituatur, tanti damnabitur reus, quanti actor in litem iurauerit.

6 · Iulianus libro uicensimo sexto digestorum

pr.Si libertus, cum fraudare patronum uellet, filio familias contra senatus consultum pecuniam crediderit, non erit inhibenda actio Fauiana, quia libertus donasse magis in hunc casum intellegendus est in fraudem patroni quam contra senatus consultum credidisse.

7 · Scaeuola libro quinto quaestionum

pr.Ergo si senatus consultum locum non habet, cessat Fauiana, cum exigi possit.

8 · Iulianus libro uicensimo sexto digestorum

pr.Sed si minori quam uiginti quinque annis natu filio familias crediderit, causa cognita ei succurri debet.

9 · Iulianus libro sexagensimo quarto digestorum

pr.Uiuus libertus donare bene merentibus amicis potest: legare uero nec bene merentibus amicis potest, quo patroni partem minuat.

10 · Africanus libro primo quaestionum

pr.Si id, quod a liberto in fraudem alienatum est, non extet, actio patroni cessat, quemadmodum si pecuniam in fraudem abiecisset aut etiam si is, qui mortis causa a liberto accepisset, eam rem uendidisset et bonae fidei emptor eam usu cepisset.

11 · Paulus libro tertio ad legem Aeliam Sentiam

pr.Non uidetur patronus fraudari eo quod consentit: sic et quod uolente patrono libertus donauerit, non poterit Fauiana reuocari.

12 · Iauolenus libro tertio epistularum

pr.Libertus cum fraudandi patroni causa fundum Seio tradere uellet, Seius Titio mandauit, ut eum accipiat, ita ut inter Seium et Titium mandatum contrahatur. quaero, post mortem liberti patronus utrum cum Seio dumtaxat qui mandauit actionem habet, an cum Titio qui fundum retinet, an cum quo uelit agere possit? respondit: in eum, cui donatio quaesita est, ita tamen si ad illum res peruenerit, actio datur, cum omne negotium, quod eius uoluntate gestum sit, in condemnationem eius conferatur. nec potest uideri id praestaturus quod alius possidet, cum actione mandati consequi rem possit, ita ut aut ipse patrono restituat aut eum cum quo mandatum contraxit restituere cogat. quid enim dicemus, si is, qui in re interpositus est, nihil dolo fecit? non dubitabimus, quin omnimodo cum eo agi non possit. quid enim non potest uideri dolo fecisse, qui fidem suam amico commodauit quam alii quam sibi ex liberti fraude adquisiit.

13 · Paulus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Constitutione diui Pii cauetur de impubere adoptando, ut ex bonis, quae mortis tempore illius qui adoptauit fuerunt, pars quarta ad eum pertineat, qui adoptatus est: sed et bona ei, quae adquisiit patri, restitui iussit: si causa cognita emancipatus fuerit, quartam perdit. si quid itaque in fraudem eius alienatum fuerit, quasi per Caluisianam uel Fauianam actionem reuocandum est.