IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 38

D. 38.4DE ADSIGNANDIS LIBERTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Senatus consulto quod factum est Claudianis temporibus Uelleo Rufo et Osterio Scapula consulibus de adsignandis libertis in haec uerba cauetur: ‘si, qui duos pluresue liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertaue sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamue libertam esse uellet, is eaue, quandoque is, qui eum eamue manumisit inter uiuos uel testamento, in ciuitate esse desisset, solus ei patronus solaue patrona esset, perinde atque si ab eo eaue libertatem consecutus consecutaue est. utique, si ex liberis quis in ciuitate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde omnia iura seruentur, ac si nihil de eo liberto eaue liberta is parens significasset’.

1Quamuis singulari sermone senatus consultum scriptum est, tamen et pluribus liberis et plures libertos libertasue posse adsignari certum est.

2Is quoque libertus, qui apud hostes est, adsignari potest.

3Adsignare autem quis potest quibuscumque uerbis uel nutu, uel testamento uel codicillis uel uiuus.

4Adimere adsignationem etiam nuda uoluntate poterit.

5Sed et si exheredato filio libertum quis adsignauerit, ualet adsignatio, nec nocet ei nota exheredationis quantum ad ius patronatus.

6Sed si post adsignationem fuerit exheredatus, non semper exheredatio adimet adsignationem, nisi hoc animo facta sit.

7Sed si is cui adsignatus est repudiauerit, puto uerius, quod et Marcellus scripsit, posse admitti fratres eius.

8Si sit ex patrono filius unus, ex altero duo et uni eorum libertus adsignatus est, uidendum, quot partes fiant hereditatis liberti, utrum tres, ut duas habeat is cui adsignatus est, id est suam et fratris, an uero aequales partes fiant, quoniam per adsignationem alius excluditur. et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit magis esse, ut bessem hic habeat, qui fratrem excludit: quod uerum est, quamdiu frater eius uiuat uel admitti potuit ad legitimam hereditatem: ceterum si fuerit capite minutus, aequales partes habebunt.

2 · Pomponius libro quarto senatus consultorum

pr.Sed si is, cui adsignassem, decessisset relicto filio et fratre et alterius patroni filio, semissem habiturum eum nepotem, quem esset filius meus is qui uiuit habiturus, si ego eum libertum non adsignassem.

3 · Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Idem erit dicendum et si is, qui filium et nepotem habebat, nepoti libertum adsignauerit: admittetur nepos ad legitimam hereditatem, licet sit alterius patroni filius, et hoc contingit patrui uita: ceterum si ille non esset, nihil ei prodesset adsignatio ad deminuendum ius alterius patroni filii.

1Posse autem et nepoti adsignari certum est et praeferri filio nepotem adsignatoris constat.

2Unde quaeri poterit, an, si filium habeat et ex eo nepotem, possit, quasi duos habeat in potestate, ius senatus consulti inducere. in qua specie cum placeat etiam ei, qui in potestatem recasurus est, adsignari quare non admittimus, cum utrumque esse in potestate negare non possumus?

3An autem ad legitimam hereditatem admitti possit hic qui est in potestate, tractari poterit. et cum multi sint casus, quibus et libertum habere qui in potestate est possit, cur non hoc quoque admittendum sit, ut per eum pater ad legitimae hereditatis admittatur emolumentum? quod et Pomponio recte uidetur. habent autem libertos etiam filii familias, ut puta si castrensem seruum eorum quis manumiserit.

4Emancipatos quoque filios eius, cui adsignatus est libertus, habere commodum senatus consulti puto, non ut ad legitimam hereditatem admittantur, sed ad ea quae possunt.

5Secundum quod liberto intestato defuncto, quoniam ad legitimam hereditatem admitti non possunt, uidendum, ne admittatur filius adsignatoris in familia remanens an non? et putem emancipatos per praetorem praeferendos.

6Liberos autem eius, cui adsignatus est, accipere debemus non solum filios, uerum etiam nepotes et neptes et deinceps descendentes.

7Si quis duobus adsignauerit libertum et alter in ciuitate esse sine liberis desierit, alter non,

4 · Pomponius libro quarto senatus consultorum

pr.uel uiuus noluerit ad se hereditatem liberti pertinere,

5 · Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum

pr.utrum portio eius, qui in ciuitate esse desiit uel repudiauit, in familiam redeat? an uero ei potius adcrescat, in cuius persona durat adsignatio? et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit adsignationem in huius solius persona locum habere et solum admittendum, quod est uerum.

1Quod si non sine liberis decesserit, an cum uiuo admittantur? et putat adhuc solum admittendum, defuncto autem eo liberos alterius succedere, non in familiam libertum redire.

2Sed si ex duobus istis alter filios, alter nepotes reliquerit, an simul ad legitimam hereditatem admittantur? et puto ordinem inter eos faciendum.

6 · Marcianus libro septimo institutionum

pr.Si seruus liber esse iussus fuerit et filio legatus, deinde uiuus testator eum manumiserit, ad filium libertus quasi adsignatus pertinet. hoc ita est, siue expressum est uel certe intellexit non quasi seruum eum legasse, sed quasi libertum adsignasse.

7 · Scaeuola libro secundo regularum

pr.Adsignare et pure et sub condicione, et per epistulam uel testationem uel chirographum possumus, quia adsignatio liberti neque quasi legatum neque quasi fideicommissum percipitur: denique nec fideicommisso onerari potest.

8 · Modestinus libro septimo differentiarum

pr.Liberi patroni quamquam et ipsi in plerisque causis manumissoris iure censentur, tamen paternum libertum liberis suis adsignare non potuerunt, etiamsi eis a parente fuerit adsignatus: idque et Iulianus et Marcellus probant.

9 · Modestinus libro nono pandectarum

pr.Utrum ei tantum qui in potestate sit an etiam emancipato filio adsignare libertum patronus possit, si modo non pauciores quam duos praeterea in potestate habeat, dubitari solet: et magis est posse.

10 · Terentius Clemens libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Sub condicione uel in diem liberto adsignato interim pendente die uel condicione omnia perinde obseruabuntur, ac si adsignatus non esset: itaque mortuo eo interim ad omnes liberos hereditas et bonorum possessio pertinebit.

1Si uni pure, alii sub condicione libertus adsignatus sit, eum, cui pure adsignatus sit, pendente condicione solum patroni ius habere dicendum est.

11 · Papinianus libro quarto decimo responsorum

pr.Alimentorum causa libertos filiis adtributos filiis adsignatos non uideri respondi, cum ea ratione libertis consuli patronus uoluerit, quo facilius uoluntatis emolumentum consequantur, saluo iure communi.

12 · Pomponius libro duodecimo epistularum

pr.Si ex duobus patronis alter eorum filio suo libertum adsignauerit, non obstat, quo minus alter patronus ius solidum suum haberet.

13 · Pomponius libro quarto senatus consultorum

pr.Testamento potest quis et seruum manumittere et eundem ut libertum adsignare.

1De liberis, qui sunt in potestate, senatus locutus est: ergo de postumis nihil hoc senatus consulto prouisum est: magis tamen puto etiam postumos contineri.

2Quod inquit senatus ‘si ex liberis quis in ciuitate esse desisset’, eum significat, qui in perpetuum in ciuitate esse desierit, non etiam si quis ab hostibus captus reuerti possit.

3Ex die quoque certa adsignari potest, sed usque in diem certum uix potest: nam ipse senatus huic negotio finem praeposuit.