IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 38

D. 38.3DE LIBERTIS UNIUERSITATIUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo nono ad edictum

pr.Municipibus plenum ius in bonis libertorum libertarum defertur, hoc est id ius quod etiam patrono.

1Sed an omnino petere bonorum possessionem possint, dubitatur: mouet enim, quod consentire non possunt, sed per alium possunt petita bonorum possessione ipsi adquirere. sed qua ratione senatus censuit, ut restitui eis ex Trebelliano hereditas possit: qua ratione alio senatus consulto heredibus eis institutis a liberto adquirere hereditatem permissum est: ita bonorum quoque possessionem petere dicendum est.

2Temporaque bonorum possessionis petendae cedere municipibus exinde, ex quo decernere de petenda potuerunt. quod et Papinianus respondit.