D. 38.9DE SUCCESSORIO EDICTO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo nono ad edictum
pr.Successorium edictum idcirco propositum est, ne bona hereditaria uacua sine domino diutius iacerent et creditoribus longior mora fieret. e re igitur praetor putauit praestituere tempus his, quibus bonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint creditores scire, utrum habeant, cum quo congrediantur, an uero bona uacantia fisco sint delata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto.
1Unus enim quisque suam bonorum possessionem repudiare potest, alienam non potest.
2Proinde procurator meus sine mea uoluntate meam bonorum possessionem repudiare non potest.
3Per seruum delatam bonorum possessionem dominus repudiare potest.
4Tutor impuberis an repudiare possit bonorum possessionem, uideamus. et magis est, ne possit: sed ille ex auctoritate tutoris repudiare potest.
5Furiosi curator nequaquam poterit repudiare, quia necdum delata est.
6Qui semel noluit bonorum possessionem petere, perdidit ius eius, etsi tempora largiantur: ubi enim noluit, iam coepit ad alios pertinere bonorum possessio aut fiscum inuitare.
7Decretalis bonorum possessio an repudiari possit, uideamus. et quidem diebus finiri potest: sed repudiari eam non posse uerius est, quia nondum delata est, nisi cum fuerit decreta: rursum posteaquam decreta est, sera repudiatio est, quia quod adquisitum est repudiari non potest.
8Si intra centensimum diem mortuus sit prior, statim sequens admitti potest.
9Quod dicimus ‘intra dies centum bonorum possessionem peti posse’, ita intellegendum est, ut et ipso die centensimo bonorum possessio peti possit, quemadmodum intra kalendas etiam ipsae kalendae sunt. idem est et si ‘in diebus centum’ dicatur.
10Quibus ex edicto bonorum possessio dari potest, si quis eorum aut dari sibi noluerit aut in diebus statutis non admiserit, tunc ceteris bonorum possessio perinde competit, ac si prior ex eo numero non fuerit.
11Sed uidendum est, an inter ceteros ipse quoque qui exclusus est admittatur. ut puta filius est in potestate: delata est ei bonorum possessio ex prima parte, unde liberis defertur: exclusus est tempore aut repudiatione: ceteris defertur: sed ipse sibi succedat ex hac successoria parte? et magis est, ut succedat, ut unde legitimi possit petere et post hos suo ordine ex illa parte, unde proximi cognati uocantur. et hoc iure utimur, ut admittatur: poterit igitur ex sequenti parte succedere ipse sibi. item hoc dici poterit et in secundum tabulas bonorum possessione, ut, si secundum tabulas non petierit bonorum possessionem is qui potuit et ab intestato succedere, ipse sibi succedat.
12Largius tempus parentibus liberisque petendae bonorum possessionis tribuitur, in honorem sanguinis uidelicet, quia artandi non erant, qui paene ad propria bona ueniunt. ideoque placuit eis praestitui annum, scilicet ita moderate, ut neque ipsi urguerentur ad bonorum possessionis petitionem neque bona diu iacerent. sane nonnumquam urguentibus creditoribus interrogandi sunt in iure, an sibi bonorum possessionem admittant, ut, si repudiare se dicant, sciant creditores, quid sibi agendum esset: si deliberare se adhuc dicant, praecipitandi non sunt.
13Si quis autem a patre suo impuberi filio sit substitutus, non intra annum, sed intra diem centensimum bonorum possessionem petere poterit.
14Non solum autem cum suo nomine ueniunt liberi parentesque, hoc eis tribuitur, uerum etiam si seruus eius, qui ex liberis parentibusque est, heres institutus est, intra annum competit bonorum possessio: persona enim ea est, quae meruit hoc beneficium, quae petat.
15Sed et si pater emancipati filii bonorum possessionem contra tabulas accipere uelit, anni tempus ei competere constat.
16Et generaliter ait Iulianus ex omnibus causis liberis parentibusque intra annum bonorum possessionem competere.
2 · Papinianus libro sexto responsorum
pr.Inferioris gradus cognatus beneficium edicti successorii non habuit, cum prior ex propria parte possessionem accepisset: nec ad rem pertinuit, quod abstinendi facultatem ob auxilium aetatis prior cognatus acceperat. igitur fisco uacantia bona recte deferri placuit.