D. 37.9DE UENTRE IN POSSESSIONEM MITTENDO ET CURATORE EIUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Sicuti liberorum eorum, qui iam in rebus humanis sunt, curam praetor habuit, ita etiam eos, qui nondum nati sint, propter spem nascendi non neglexit. nam et hac parte edicti eos tuitus est, dum uentrem mittit in possessionem uice contra tabulas bonorum possessionis.
1Praegnatem esse mulierem oportet omnimodo nec dicere se praegnatem sufficit: quare nec tenet datio bonorum possessionis, nisi uere praegnas fuit et mortis tempore et eo, quo mitti in possessionem petit.
2Totiens autem mittitur in possessionem uenter, si non est exheredatus et id quod in utero erit inter suos heredes futurum erit. sed et si incertum sit, aliquo tamen casu possit existere, quo qui editur suus futurus sit, uentrem mittemus: aequius enim est uel frustra nonnumquam impendia fieri quam denegari aliquando alimenta ei, qui dominus bonorum aliquo casu futurus est.
3Quare et si ita exheredatio facta sit: ‘si mihi filius unus nascetur, exheres esto’, quia filia nasci potest uel plures filii uel filius et filia, uenter in possessionem mittetur: satius est enim sub incerto eius qui edetur ali etiam eum qui exheredatus sit, quam eum qui non sit exheredatus fame necari: ratumque esse debet, quod deminutum est, quamuis is nascatur, qui repellitur.
4Idem erit dicendum et si mulier, quae fuit in possessione, abortum fecisset.
5Sed et si sub condicione postumus sit exheredatus, pendente condicione pedii sententiam admittimus existimantis posse uentrem in possessionem mitti, quia sub incerto utilius est uentrem ali.
6Si uenter ab institutis exheredatus sit, a substitutis praeteritus, Marcellus negat in possessionem eum mitti posse uiuentibus institutis, quia exheredatus est: quod uerum est.
7Per contrarium autem si ab institutis praeteritus sit uenter, a substitutis exheredatus, uiuis institutis mittendus est in possessionem: quod si non uiuant, negat mittendum, quia ad eum gradum deuoluta hereditas est, a quo exheredatus est.
8Si filius ab hostibus captus sit, uxor eius praegnas in possessionem soceri bonorum mittenda est: nam aliquo casu spes est id quod nascitur inter suos heredes futurum, ut puta si pater eius apud hostes decedat.
9Sed et si quis uentrem exheredasset: ‘qui mihi intra menses tres mortis meae natus erit, exheres esto’ uel ‘qui post tres menses’, uenter in possessionem utique mittetur, quia aliquo casu suus heres futurus est: et sane benigniorem esse praetorem in hanc partem oportebit, ne qui speratur ante uitam necetur.
10Rectissime autem praetor nusquam uxoris fecit mentionem, quia fieri potest, ut mortis tempore uxor non fuerit, quae se ex eo praegnatem dicit.
11Etiam ex emancipato uenter ad possessionem admittitur. unde apud Iulianum libro uicensimo septimo digestorum quaeritur, si emancipatus quis sit uxore iam praegnate, deinde decessisset et pater eius mortuus sit, an uenter in possessionem emancipati patris mitti possit. et rectissime scripsit rationem non esse, cur uenter, quem edictum admittit, repelli debeat: est enim aequissimum partui consuli, qui natus bonorum possessionem accepturus est. sed et si auus uiueret, similiter uentrem admittemus.
12Si filius in adoptionem datus decesserit praegnate uxore, tunc deinde adoptator defunctus fuerit, mittetur uenter in possessionem aui adoptiui. sed an etiam in eius, qui in adoptionem dederat filium, mittetur, uideamus: et si hic nepos postumus heres ab auo naturali institutus sit, mittetur in possessionem, quia et nato ei, si nemo ex liberis sit alius bonorum possessio secundum tabulas dari potest, aut, si sint liberi praeteriti, etiam contra tabulas cum ipsis potest accipere.
13Si pater nuru praegnate filium emancipauerit, non in totum repelli uterus debet: namque natus solet patri ex nouo edicto iungi. et generaliter quibus casibus patri iungitur natus, admittendus est uenter in possessionem.
14Si ea, quae in possessionem uult ire, uxor negetur uel nurus uel esse uel fuisse uel ex eo praegnas non esse contendatur: decretum interponit praetor ad exemplum Carboniani edicti. et ita diuus Hadrianus Claudio Proculo praetori rescripsit, ut summatim de re cognosceret et, si manifesta calumnia uidebitur eius, quae uentris nomine in possessione mitti desiderat, nihil noui decerneret: si dubitari de re poterit, operam daret, ne praeiudicium fiat ei, quod in utero est, sed uentrem in possessionem mitti oportet. apparet itaque, nisi manifesta sit calumniatrix mulier, debere eam decretum eligere: et ubi omnino iuste dubitari poterit, an ex eo praegnas sit, decreto tuenda est, ne praeiudicium partui fiat. idemque est et si status mulieri controuersia fiat.
15Et generaliter ex quibus causis Carbonianam bonorum possessionem puero praetor dare solitus est, ex hisdem causis uentri quoque subuenire praetorem debere non dubitamus, eo facilius, quod fauorabilior est causa partus quam pueri: partui enim in hoc fauetur, ut in lucem producatur, puero, ut in familiam inducatur: partus enim iste alendus est, qui et si non tantum parenti, cuius esse dicitur, uerum etiam rei publicae nascitur.
16Si quis prima uxore praegnate facta mox aliam duxerit eamque praegnatem fecerit diemque suum obierit, edictum ambobus sufficiet, uidelicet cum nemo contendit nec calumniatricem dicit.
17Quotiens autem uenter in possessionem mittitur, solet mulier curatorem uentri petere, solet et bonis. sed si quidem tantum uentri curator datus sit, creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si uero non tantum uentri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse securi creditores, cum periculum ad curatorem pertineat. idcirco curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, oportet creditores curare uel si quis alius est, qui non edito partu successionem speret.
18Hoc autem iure utimur, ut idem curator et bonis et uentri detur: sed si creditores instant uel qui sperat se successurum, diligentius atque circumspectius id fieri debebit et plures, si desiderentur, dandi sunt.
19Mulier autem in possessionem missa ea sola, sine quibus fetus sustineri et ad partum usque produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem curator constituendus est, qui cibum potum uestitum tectum mulieri praestet pro facultatibus defuncti et pro dignitate eius atque mulieris.
20Deminutio autem ad hos sumptus fieri debet primum ex pecunia numerata: si ea non fuerit, ex his rebus, quae patrimonia onerare magis impendio quam augere fructibus consueuerunt.
21Item si periculum est, ne interim res usu capiantur, ne debitores tempore liberentur, idem curare debet.
22Ita igitur curam hoc quoque officio administrabit, quo solent curatores atque tutores pupillorum.
23Eligitur autem curator aut ex his, qui tutores dati sunt postumo, aut ex necessariis adfinibusque aut ex substitutis aut ex amicis defuncti aut ex creditoribus, sed utique is, qui idoneus uidebitur: aut si de personis eorum quaestio moueatur, uir bonus eligitur.
24Quod si nondum sit curator constitutus (quia plerumque aut non petitur aut tardius petitur aut serius datur), Seruius aiebat res hereditarias heredem institutum uel substitutum obsignare non debere, sed tantum pernumerare et mulieri adsignare.
25Idem ait ad custodienda ea, quae sine custodia salua esse non possunt, custodem ab herede ponendum (ut puta pecoris, et si nondum messis uindemiaue facta sit): et si fuerit controuersia, quantum deminui oporteat, arbitrum dandum.
26Curatore autem constituto haec omnia cessare puto: conscribere tamen curatori debent et uendenti et inuentarium rerum facienti.
27Tamdiu autem uenter in possessionem esse debet, quamdiu aut pariat aut abortum faciat aut certum sit eam non esse praegnatem.
28Et si sciens prudensque se praegnatem non esse consumpserit, de suo eam id consumpsisse Labeo ait.
2 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Sed et si eum ediderit qui repulsus est, discedere debet.
3 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum
pr.Sumptus autem ab ea facti bona fide non repetuntur.
4 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Habitatio quoque, si domum defunctus non habuit, conducenda erit mulieri.
1Seruis quoque mulieris, qui necessarii sunt ad ministerium eius secundum dignitatem, cibaria praestanda sunt.
5 · Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale
pr.Curator uentris alimenta mulieri statuere debet. nec ad rem pertinet, an dotem habeat, unde sustentare se possit, quia uidentur quae ita praestantur ipsi praestari qui in utero est.
1Curator uentri datus soluendi debiti rationem habere debet, utique eius, quod sub poena aut pignoribus pretiosis debetur.
6 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Extraneo postumo herede instituto non aliter uenter in possessionem mittitur, nisi mater aliunde se alere non possit, ne forte ei, qui natus bonorum possessor futurus est, denegasse alimenta uideamur.
7 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad edictum
pr.Ubicumque ab intestato admittitur quis, illic et uenter admittitur, scilicet si talis fuerit is qui in utero est, ut, si in rebus humanis esset, bonorum possessionem petere posset: ut in omnibus partibus edicti pro superstite habeatur is qui in utero est.
1Interdum non passim, sed cum causae cognitione mitti uenter in possessionem debet, si qui sit, qui controuersiam referat. sed hoc tantum ad eum uentrem erit referendum, qui cum liberis admittitur. ceterum si mittatur unde legitimi uel qua alia ex parte, dicendum est non esse causae cognitionem necessariam: nec enim aequum est in tempus pubertatis uentrem uesci de alieno in tempus pubertatis dilata controuersia. sed enim placet omnes controuersias, quae quasi status controuersiam continent, in tempus pubertatis differri, sed non ut in possessione sit status controuersia dilata, sed sine possessione.
2Quamuis autem praetor uentrem in possessionem mittat cum his, quibus possessionem dederit, attamen etiam solus uenter admittetur ad bonorum possessionem.
8 · Paulus libro primo de adulteris
pr.Si uentris nomine mulier missa sit in possessionem, diuus Hadrianus Calpurnio Flacco differendam accusationem adulterii rescripsit, ne quod praeiudicium fieret nato.
9 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Cum uenter mittitur in possessionem, quod in uentris alimenta deminutum est detrahitur uelut aes alienum.
10 · Paulus libro septimo quaestionum
pr.Postumus natus quocumque tempore, qui tamen testatoris morte conceptus iam erit, potest agnoscere bonorum possessionem: nam et uentrem praetor ex omnibus partibus edicti mittit in possessionem bonorum, non missurus scilicet, si ei nato daturus non esset bonorum possessionem.