IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 37

D. 37.8DE CONIUNGENDIS CUM EMANCIPATO LIBERIS EIUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo ad edictum

pr.Si quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque quos in eiusdem familia habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque notam exheredationis meruerunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita ut ex ea parte dimidiam, reliquam liberi eius hisque dumtaxat bona sua conferat.

1Hoc edictum aequissimum est, ut neque emancipatus solus ueniat et excludat nepotes in potestate manentes, neque nepotes iure potestatis obiciantur patri suo.

2Et in adoptionem datus filius et heres institutus ad hoc edictum pertinet, ut ei iungatur nepos, qui in aui sui naturalis potestate est. iungitur autem nepos patri suo emancipato, siue pater praeteritus sit siue institutus. et haec erit differentia inter in adoptionem datum et emancipatum, quod in adoptionem quidem dato non alias iungitur nisi instituto et alio committente edictum, emancipato autem, siue sit institutus emancipatus siue sit praeteritus.

3Filio in potestate ex besse, emancipato ex triente herede instituto Iulianus ait nepotem praeteritum petita contra tabulas bonorum possessione patruo sextantem, patri unciam ablaturum.

4Si pater emancipatus exheredatus sit nepotibus ex eo praeteritis qui erant in potestate retenti, nepotes admittuntur: absurdum enim est, cum patri praeterito iungantur, instituto eo uel exheredato non admitti.

5Sed et si patruus eorum, qui erat in potestate, sit praeteritus, pater exheredatus, debent nepotes admitti: nam exheredatus pater eorum pro mortuo habetur.

6Si pater in potestate manens exheredatus uel institutus sit, nepotem ex eo siue in potestate manentem siue emancipatum ad bona aui neque uocari neque uocandum esse Scaeuola ait: totiens enim nepoti consulendum est, quotiens in potestate retentus est patre emancipato. liberos igitur in familia esse oportet, ut huic edicto locus sit, eius scilicet familia, cuius bonorum possessio petitur. sed et si postumus natus sit ex emancipato ante emancipationem conceptus, idem erit dicendum.

7Liberos autem non omnes simul uocat praetor, sed gradatim, hoc est eos, qui sui sunt, scilicet nepotes, si sunt, si minus, eos qui sunt inferioris gradus: nec eos miscebimus. plane si sint ex emancipato nepos et ex nepote eius alio pronepos, dicendum erit utrumque ei iungi: ambo enim in suorum loco successerunt.

8Si postliminio nepos redierit, dicendum est eum patri emancipato coniungi.

9Si pater ex duobus filiis, quos in potestate habuit, alterum emancipauerit et nepotem ex eo in locum filii adoptauerit et praeterito emancipato decesserit: Iulianus ait nepoti in locum filii adoptato succurri oportere, ut quasi filius portionem habeat, quam haberet et si extraneus adoptatus esset. sic fiet, inquit, ut filius, qui in potestate fuit, tertiam partem, nepos in locum filii adoptatus aliam tertiam emancipatus filius cum nepote altero retento in potestate partiatur: nec enim minus debet ferre nepos in locum filii adoptatus, quam si ab extraneo esset adoptatus.

10Illud non interest, quota portio hereditatis ad nepotem pertineat, an perquam modicam: nam et si modica sit, attamen dicemus locum esse huic parti edicti.

11Inter ipsum filium et liberos eius diuiditur hereditas ita, ut ipse dimidium, liberi dimidium habeant. proinde pone solum esse filium emancipatum, esse et nepotes in potestate duos, neminem praeterea ex liberis: habebit emancipatus dimidiam partem hereditatis et aliam dimidiam duo nepotes, ut quadrantes ferant. sed si sit praeterea alius filius, eueniet, ut filius habeat dimidiam partem hereditatis, ex quo nepotes non sunt, alius filius semissem cum filiis suis ita, ut quadrantem hereditatis ipse ferat, quadrans inter liberos eius diuidatur. sed si ambo filii sint emancipati et habeant singuli nepotes, eueniet, ut singuli singulos semisses cum nepotibus suis diuidant ita, ut ipsi quidem quadrantes ferant, nepotes autem residuos quadrantes: et si alter duos filios, alter tres habeant, quadrans unus inter duos, alius inter tres diuiditur.

12Si quis ex nepotibus portionem suam omiserit, eueniet, ut non ad patrem eius, sed magis ad fratrem pertineat. sed et si omnes nepotes omittant, patruo nihil adcrescet, sed soli patri: quod et si pater omiserit, tunc patruo adcrescet.

13Emancipatus filius si quidem nepotes in aui potestate non habeat, fratribus suis conferet: sed si sint nepotes, uoluit eum praetor filiis suis qui sunt in potestate solis conferre, merito, quia ueniendo ad bonorum possessionem illis solis iniuriam facit.

14Nunc uideamus, quantum eis conferat. et quidem semper, cum fratribus emancipatus confert, uirilem sibi detrahit: utrum et in eo casu uirilem detrahat, an uero, quia dimidiam partem habeat bonorum possessionis, dimidiam partem etiam bonorum suorum conferat? et puto dimidiam tantum bonorum eis partem conferre: nam et si alius emancipatus sit filius, alius in potestate retentus, filius emancipatus his duobus nepotibus unam partem tantum conferet et patruo eorum qui in potestate mansit unam partem dabit, tertiam ipse habebit: nec quod nepotibus confertur a patruo emancipato, ipsi patri conferent: hoc enim non de bonis aui, sed propter bona postea eis accessit.

15Eueniet igitur, ut pater emancipatus si centum in bonis habeat, quinquaginta sibi detrahat, residua quinquaginta omnibus nepotibus, id est filiis suis conferat, aut si unum nepotem habeat et duos ex alio pronepotes, ita diuidat quinquaginta, ut nepos habeat uiginti quinque, pronepotes ex alio una uiginti quinque: nam et bonorum possessionis ambo unam partem habent.

16Si sit filius in potestate, alius emancipatus, ex defuncto unus nepos in potestate, alius nepos emancipatus, eleganter Scaeuola tractat, patruus emancipatus quantum nepotibus, quantum fratri suo conferat. et ait posse dici tres eum partes facere, unam sibi, unam fratri, unam istis collaturum: quamuis hi minus quam patruus ex hereditate aui concurrente patre sint habituri: quae sententia uera est.

17Sed et si sint duo nepotes ex eodem filio hique emancipati sunt et ex altero eorum pronepos in potestate defuncti: partem habebit nepos unus, aliam nepos cum filio suo. sed et si nepos et ex alio nepote defuncto duo pronepotes: unus ex pronepotibus emancipatus soli fratri suo conferat uel, si frater non est, soli patruo, non etiam patruo maiori.

2 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum

pr.Nihil in hac parte edicti cauit praetor, ut legata exceptis personis nepos praestet: sed potest superior sermo et ad hunc casum referri. nam absurdum est patrem quidem eius legata praestare, ipsum uero plus habere, cum eadem condicione in eandem partem uocantur.

3 · Marcellus libro nono digestorum

pr.Qui duos filios habebat, alterum ex his emancipauit, nepotem ex eo in potestate retinuit: emancipatus filium sustulit et a patre exheredatus est: quaero, cum frater eius et ipse emancipatus praeteritus sit et nepotes ex emancipato filio ab auo heredes instituti, quid de bonorum possessione iuris sit? et quid intersit, si emancipatum quoque, ex quo nepotes erant nati, praeteritum esse ponamus. respondi, si filium retento ex eo nepote emancipauerit et emancipatus procreauerit filium et heres uterque nepos institutus fuerit, pater eorum exheredatus, alius filius praeteritus: solus filius praeteritus bonorum possessionem contra tabulas petere poterit: exheredatus enim obstat filiis suis post emancipationem susceptis. nepoti tamen retento in potestate bonorum possessio dari debet, quoniam, si pater eius emancipatus praeteritus esset, simul cum eo bonorum possessionem accipere posset propter id caput edicti, quod a Iuliano introductum est, id est ex noua clausula, nec debet deterioris esse condicionis, quia pater eius exheredatus sit. idque ei praeterito quoque praestari oportebit. sed fratris eius, qui post emancipationem natus est, diuersa condicio est: conseruanda est tamen et illi ad uirilem partem hereditas, sicut etiam imperator Antoninus in persona nepotis ex filia rescripsit.

4 · Modestinus libro sexto pandectarum

pr.Emancipato quis filio retinuit ex eo nepotes in potestate: filius emancipatus susceptis postea liberis decessit. placuit in aui potestate manentes simul cum his, qui post emancipationem nati sunt, decreto bonorum possessionem accipere, manente eo, ut, si uelit auus sibi per nepotes adquiri, bona sua conferat aut nepotes emancipet, ut sibi emolumentum paternae hereditatis adquirant: idque ita diuus Marcus rescripsit.

5 · Modestinus libro sexto differentiarum

pr.Si nepos exheredatus heres extiterit ei, quem auus heredem fecerat, deinde pater eius emancipatus testamento praeteritus accipiat contra tabulas patris bonorum possessionem, iungi patri suo nepos non poterit, sed ut extraneus excludetur, quia non suo nomine auo heres extiterit.

6 · Scaeuola libro quinto quaestionum

pr.Si quis filium habens in potestate extraneum in nepotis locum quasi ex eo filio natum adoptet, mox filium emancipet, non iungetur hic nepos filio emancipato, quia desiit esse emancipato ex liberis.

7 · Tryphoninus libro sexto decimo disputationum

pr.Si post emancipationem filii susceptus ex eo fuerit nepos, conseruanda illi erit portio, sed quanta uideamus. finge enim patruo scripto heredi coheredem datum hunc nepotem, patrem autem eiusdem praeteritum accepisse contra tabulas bonorum possessionem. quod ad edictum praetoris attinet, semisses bonorum fient: nunc uero post constitutionem diui Pii si conseruatur pars nepoti, utrum uirilis an quarta debeat seruari? nam si in aui natus potestate fuisset, coniungebatur in unam partem cum patre suo. et proponamus esse alium ex eodem nepotem in familia aui: duo unam quartam habituri erant patre eorum accipiente contra tabulas bonorum possessionem, si fuissent in aui potestate: an ergo nunc in sescunciam tuendus sit, qui non in familia retentus est? et cui abscedet pars, quae huic cessura est, patri eius tantum an et patruo? et puto et patruo: nam et legatum eidem datum praestaret.