D. 37.7DE DOTIS COLLATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo ad edictum
pr.Quamquam ita demum ad collationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat. et hoc diuus Pius Ulpio Adriano rescripsit etiam eam, quae non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per arbitrum familiae herciscundae posse compelli.
1Si in stipulatum deducta sit dos, si quidem ipsa mulier stipulata sit uel ipsi negotium gestum, aeque conferre cogetur: si uero alii quaesita est stipulatio, dicendum est cessare collationem. etsi tantum promissa sit dos, collatio eius fiet.
2Si sit nepos et neptis ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius non pater eorum: neptis omnem dotem soli fratri collatura est. emancipata autem neptis dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet.
3Sed si sit neptis sola, non etiam nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti uel nepti ex alio.
4Sed et si duae neptes sint ex diuersis filiis, conferent et inuicem et patruo, si ex eodem patre, tantum inuicem conferent.
5Cum dos confertur, impensarum necessariarum fit detractio, ceterarum non.
6Quod si iam factum diuortium est et maritus non sit soluendo, non debebit integra dos computari mulieri, sed id quod ad mulierem potest peruenire, hoc est quod facere maritus potest.
7Si sub condicione pater uel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, ut tunc conferat mulier dotem, cum dotata esse coeperit.
8Filiam, quae ab intestato patri heres sit, conferre quidem dotem oportet: consequens autem est, ut ex pollicitatione dotis pro parte dimidia fratrem suum liberet: aequius enim est in solidum de suo eam dotatam esse.
9Si emancipatus filius, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, filiam dotatam habeat, non debet dotem eius conferre, quia in bonis eius non est.
2 · Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale
pr.Filia in adoptionem data et heres instituta debet sic ut emancipata non solum bona sua, sed et dotem, quae ad eam pertinere poterit, conferre. si adhuc pater adoptiuus uiuit, hic necesse habebit conferre.
3 · Ulpianus libro quarto disputationum
pr.Si filia fuerit heres instituta, collatione dotis non fungetur. unde si commisso ab altero edicto necesse habuerit contra tabulas bonorum possessionem accipere, dicendum est, quoniam nullam iniuriam fratri facit, non debere eam dotem conferre: nam quod habuit ex iudicio, conuertitur ad contra tabulas bonorum possessionem. plane si ex minore parte fuit heres instituta et alia quaedam in eam contulit contra tabulas bonorum possessio aucta portione eius, dicendum erit collationis munere eam fungi, nisi forte contenta fuerit portione, ex qua instituta est: tunc enim dicendum est ex iudicio parentis eam uenientem non debere munus collationis sustinere.
4 · Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium
pr.Si pater pro filia dotem promiserit, deinde exheredatae uel etiam emancipatae et praeteritae legatum dederit, habebit filia etiam dotem praecipuam et legatum.
5 · Papinianus libro quinto responsorum
pr.Filius emancipatus, qui possessionem contra tabulas accipere potuit, intestati patris possessionem accepit: atque ita filia, quae mansit in potestate, cum eiusdem familiae fratre heres instituta, possessionem intestati patris errorem fratris emancipati secuta accepit. dotem scripto fratri conferre non cogetur, cum ea possessio frustra petita sit et filia patris uoluntatem fini uirilis partis retineat, id est ut omnes trientes habeant et bonorum possessio unde liberi fingatur pro contra tabulas esse petita.
1Filia, quae soluto matrimonio dotem conferre debuit, moram collationi fecit: uiri boni arbitratu cogetur usuras quoque dotis conferre, cum emancipatus frater etiam fructus conferat et filia partis suae fructus percipiat.
6 · Papinianus libro sexto responsorum
pr.Pater filium emancipatum heredem instituit et filiam exheredauit, quae inofficiosi lite perlata partem dimidiam hereditatis abstulit. non esse fratrem bona propria conferre cogendum respondi: nam et libertates competere placuit:
7 · Paulus libro undecimo responsorum
pr.nec ipsa dotem fratribus suis conferet, cum diuerso iure fratres sunt heredes.
8 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Pater nubenti filiae quasdam res praeter dotem dedit eamque in familia retinuit ac fratribus sub condicione, si dotem et cetera quae nubenti tradidit contulisset, coheredem adscripsit. cum filia se bonis abstinuisset, fratribus res non in dotem datas uindicantibus exceptionem doli placuit obstare, quoniam pater filiam alterutrum habere uoluit.
9 · Tryphoninus libro sexto disputationum
pr.Fuit quaestionis, an, si sua heres filia patri cum fratribus contenta dote abstineat se bonis, compellatur eam conferre. et diuus Marcus rescripsit non compelli abstinentem se ab hereditate patris. ergo non tantum data apud maritum remanebit, sed et promissa exigetur etiam a fratribus et est aeris alieni loco: abscessit enim a bonis patris.