D. 37.6DE COLLATIONE BONORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragesimo ad edictum
pr.Hic titulus manifestam habet aequitatem: cum enim praetor ad bonorum possessionem contra tabulas emancipatos admittat participesque faciat cum his, qui sunt in potestate, bonorum paternorum: consequens esse credit, ut sua quoque bona in medium conferant, qui appetant paterna.
1Inter eos dabitur collatio, quibus possessio data est.
2Plane si minorem uel alium, quem restituere in integrum solet praetor, restituerit ad bonorum possessionem contra tabulas petendam quam omiserat, utique etiam collationis commodum ei restituit.
3Si ex dodrante fuit institutus filius qui erat in potestate, extraneus ex quadrante, emancipatum accipientem contra tabulas pro quadrante tantum bona sua collaturum Iulianus ait, quia solum quadrantem fratri abstulit: argumentum pro hac sententia adfert Pomponius, quod filius emancipatus nepotibus ex se natis solis conferre cogitur.
4Pater filium quem in potestate habebat et extraneum heredem scripsit, emancipatum praeteriit: bonorum possessionem contra tabulas uterque filius accepit. potest non incommode dici emancipatum ita demum conferre fratri suo debere, si aliquid ei ex causa hereditaria abstulerit: nam si minore ex parte quam dimidia is qui in potestate erat heres scriptus fuerit, inique uidebitur collationem postulare ab eo, propter quem amplius hereditate paterna habiturus est.
5Totiens igitur collationi locus est, quotiens aliquo incommodo adfectus est is qui in potestate est interuentu emancipati: ceterum si non est, collatio cessabit.
6Uel maxime autem tunc emancipatum conferre non oportet, si etiam iudicium patris meruit nec quicquam amplius nanciscitur, quam ei pater dedit.
7Sed et si legatis meruit semissem uel tantum, quantum contra tabulas bonorum possessione occupat, dicendum est non esse cogendum ad collationem.
8Ibidem Iulianus ait, si bonorum possessione accepta decesserit is qui in potestate est, ad collationem bonorum cogendum emancipatum, ut tantum heredi eius conferat, quantum conferret ipsi, si uiueret. quod si ante acceptam bonorum possessionem decesserit suus, heredem eius praetor ita tueri debebit, inquit, pro ea parte, qua heres scriptus fuit is qui in potestate erat, non tamen ultra uirilem: ad collationem autem non admittit eum in hunc casum, quia bonorum possessio admissa non est.
9Iubet autem praetor ita fieri collationem, ut recte caueatur: caueri autem per satisdationem oportere Pomponius ait. an pignoribus caueri possit, uideamus: et Pomponius libro septuagesimo nono ad edictum scripsit et reis et pignoribus recte caueri de collatione, et ita ego quoque puto.
10Si frater cauere non possit, curator portionis eius constituitur, apud quem refecta pecunia collocetur, ut tunc demum recipiat quod redactum est, cum bona propria contulerit. quod si per contumaciam actiones denegatae sint, oblata postea cautione recipit pristinum ius.
11Quamuis autem edictum praetoris de cautione loquatur, tamen etiam re posse fieri collationem Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit. aut enim re, inquit, aut cautione facienda collatio est. igitur diuidat, inquit, bona sua cum fratribus et quamuis non caueat, satisfacit edicto. sed et si quaedam diuidat, de quibusdam caueat, aeque dicimus eum satisfecisse. sed cum possint esse quaedam in occulto, non satis confert qui non cauit, quamuis diuidat. si igitur constet inter partes, quid sit in bonis emancipati, sufficiens collatio est diuisio: si non constet, sed dicantur quaedam non esse in commune redacta, tunc propter incertum cautio erit interponenda.
12Sed et si tantum forte in bonis paternis emancipatus remittat, quantum ex collatione suus habere debet, dicendum est emancipatum satis contulisse uideri: idem et si nomen paterni debitoris delegauerit uel fundum remue aliam dederit pro portione bonorum, quae conferre debuit.
13Si, cum duobus conferre deberet, alteri contulerit, alteri non, uel cum cauet uel cum diuidit: uidendum est, utrum sextantis tantum ei auferatur emolumentum an uero trientis totius detrahi debeat. et puto, si quidem per contumaciam non caueat, totius trientis ei denegandas actiones (nec enim uidetur cauisse, qui non omnibus cauit): quod si per inopiam, sextantis tantum denegandas, sic tamen, ut possit supplere cautionem uel collatione uel ceteris modis quibus supra diximus, aut curator constituatur rem ei saluam facturus: haberi enim debet ratio eius, qui non per contumaciam collationem non implet.
14Is quoque, qui in adoptiua familia est, conferre cogitur, hoc est non ipse, sed is qui eum habet, si maluerit contra tabulas bonorum possessionem accipere. plane si hic adoptiuus pater ante bonorum possessionem petitam emancipauerit eum, non cogetur ad collationem, et ita rescripto diuorum fratrum expressum est: sed ita demum adoptiuus emancipatus collatione fratres priuabit, si sine fraude hoc factum sit.
15Nec castrense nec quasi castrense peculium fratribus confertur: hoc enim praecipuum esse oportere multis constitutionibus continetur.
16Sed an id, quod dignitatis nomine a patre datum est uel debetur, conferre quis in commune cogatur, uideamus. et ait Papinianus libro tertio decimo quaestionum non esse cogendum: hoc enim propter onera dignitatis praecipuum haberi oportere. sed si adhuc debeatur, hoc sic interpretandum est, ut non solus oneretur is qui dignitatem meruit, sed commune sit omnium heredum onus hoc debitum.
17Qui ab hostibus captus post mortem patris redit, licet moriente patre nihil habuit, cum apud hostes fuerit, tamen et ad bonorum possessionem admittetur et conferet scilicet ea, quae moriente patre haberet, si ab hostibus captus non fuisset. sed et si redemptus ab hostibus mortis tempore patris inueniatur, aeque collatio erit facienda.
18Si emancipato legatum fuerit, cum pater morietur, etiam hoc conferre debet.
19Si ab ipso patre herede instituto filio eius fideicommissum fuerit relictum, cum morietur, an id conferendum est, quoniam utile est hoc fideicommissum? et eueniet, ut pro eo habeatur, atque si post mortem patris relictum fuisset, nec cogetur hic conferre, quia moriente eo non fuisset.
20Emancipatus filius si dotem habeat ab uxore acceptam, hoc minus confert, etsi ante uxor decesserit.
21Si impuberi adrogato secundum diui Pii rescriptum quarta debetur, uidendum est, an, si patris naturalis bonorum possessionem petat, conferre quartam debeat. quaestio in eo est, an heredi suo relinquat quartae actionem an non. et magis est, ut ad heredem transferat, quia personalis actio est: igitur etiam de quarta conferenda cauere eum oportebit, sed hoc ita demum, si iam nata est quartae petitio. ceterum si adhuc pater adoptiuus uiuat, qui eum emancipauit, dicendum est cautionem quoque cessare: praematura est enim spes collationis, cum adhuc uiuat is, cuius de bonis quarta debetur.
22Si is qui bona collaturus est habeat filium peculium castrense habentem, non cogetur utique peculium eius conferre. sed si iam tunc mortuus erat filius eius et castrense peculium habebit, cum morietur is cuius bonorum possessio petenda est: an conferre cogatur? cum autem uindicari id patri non sit necesse, dici oportebit conferendum: non enim nunc adquiritur, sed non adimitur. amplius dico, et si institutus fuerit a filio heres nec dum adierit habeatque substitutum, quia non magis nunc quaeritur peculium quam nunc non alienatur, conferri debere.
23Confertur autem etiam si quid eius non fuerit, dolo malo autem factum sit, quo minus esset: sed hoc sic accipiendum est, ut hoc demum conferatur, quod eius esse desiit dolo malo: ceterum si id egit, ne adquireret, non uenit in collationem: nam hic et sibi insidiatus est.
24Portiones collationum ita erunt faciendae: ut puta duo sunt filii in potestate, unus emancipatus habens trecenta: ducenta fratribus confert, sibi centum: facit enim eis partem, quamuis is sit, cui conferri non solet. quod si duo sint filii emancipati habentes trecena et duo in potestate, aeque dicendum est singulos singulis, qui sunt in potestate, centena conferre, centena retinere, sed ipsos inuicem nihil conferre. dotis quoque collatio in eundem modum fiet, ut quicumque confert, etiam suam personam numeret in partibus faciendis.
2 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Cum emancipati filii nomine nepotem postumum post aui mortem editum dicimus bonorum possessionem accipere oportere, necessarium erit dicere bona sua eum conferre, licet non potest dici mortis tempore aui bona habuisse, qui ipse nondum in rerum natura erat. igitur siue hereditatem a patre siue legatum acceperit, hoc conferre debebit.
1Illud autem intellegendum est filium in bonis habere, quod deducto aere alieno superest. sed si sub condicione debeat, non statim id deducere debebit, sed id quoque conferre: contra autem caueri ei oportebit ab eo qui in potestate est, ut existente condicione defendatur pro ea parte quam contulit.
2De illis, quae sine culpa filii emancipati post mortem patris perierunt, quaeritur, ad cuius detrimentum ea pertinere debeant. et plerique putant ea, quae sine dolo et culpa perierint, ad collationis onus non pertinere: et hoc ex illis uerbis intellegendum est, quibus praetor uiri boni arbitratu iubet conferri bona: uir autem bonus non sit arbitraturus conferendum id, quod nec habet nec dolo nec culpa desiit habere.
3Id quoque, quod sub condicione ex stipulatu debetur emancipato, conferri debet. diuersum est in legato condicionali, quia et si in potestate fuisset et post mortem patris condicio extitisset, ipse haberet actionem.
4Emancipatus filius si iniuriarum habet actionem, nihil conferre debet: magis enim uindictae quam pecuniae habet persecutionem: sed si furti habeat actionem, conferre debebit.
5Si tres emancipati, duo in potestate sint, Gaius Cassius libro septimo iuris ciuilis tertias conferendas putat, ut emancipati, quia inuicem non conferunt, unius loco sint: nec indignari eos oportere, si plus conferant et minus accipiant, quia in potestate eorum fuerit bonorum possessionem omittere. Iulianus quoque Cassii sententiam sequitur.
6Si ex emancipato filio nepos emancipatus mortuo patre simul et auo bonorum possessionem utriusque acceperit, cum uterque eorum suum heredem reliquerit: eo modo collatio explicari potest, ut, si uerbi gratia centum in bonis habuit, et patruo quinquaginta et fratri quinquaginta conferre debet: hoc enim ratio facit, siue personas siue portiones numeremus.
7Si duo nepotes ex filio mortuo emancipati bonorum possessionem aui petant, utrum dimidias an quartas patruo conferre debeant, quaeritur. et uerius est semisses conferre eos oportere, quia et si uiuo auo, cum in eius potestate essent, ducenta puta adquisissent, centum filius, centum duo fratres per hereditatem aui haberent.
8Si duo emancipati bonorum possessionem petierint et unus contulerit, alter non contulerit, huius portio tantum ei qui in potestate est prodesse debet, non etiam emancipato, quoniam eius causa qui in potestate est denegantur ei actiones.
9Si per inopiam emancipatus cauere non possit, non statim ab eo transferenda est possessio, sed sustinendum, donec possit inuenire fideiussores, ut tamen de his, quae mora deteriora futura sunt, his qui in potestate sunt actio detur ipsique caueant in medium collaturos, si cautum eis fuerit.
3 · Iulianus libro uicensimo tertio digestorum
pr.Praetor non sub condicione collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed demonstrat, quid data bonorum possessione fieri oportet. alioquin magna captio erit emancipati, si non aliter bonorum possessionem accipere intellegeretur, nisi cauisset de collatione: nam si interim ipse decessisset, heredi suo nihil relinqueret. item si frater eius decessisset, non admitteretur ad bonorum possessionem. quid ergo est? intellegendum est bonorum possessionem accipere et antequam caueat, sed si non cauerit, ita obseruabitur, ut tota hereditas apud eum, qui in potestate fuerit, remaneat.
1Emancipatus filius controuersiam facit impuberi, qui se filium et in potestate patris fuisse dicit: quaero, si bona sua ei emancipatus conferre debeat. Paulus notat: puto conferendum esse exacta cautione, ut uictus sicut hereditatem, ita et quae collata sunt praestet.
2Iulianus. quotiens contra tabulas bonorum possessio datur, emancipati bona sua conferre debent his solis, qui in potestate patris fuerint. hoc quemadmodum expediri oporteat, quaeri solet: nam si bona a patre relicta et emancipatorum in medium conferantur et ita uiriles partes sumantur, eueniet, ut et emancipatis quoque collatio ab ipsis facta prosit. uideamus ergo, ne commodissimum sit emancipatos quartam partem ex bonis paternis ferre, ex suis tertiam: quod dico, exemplo manifestius fiet. ponamus patrem quadringenta reliquisse et duos in potestate filios, duos emancipatos, ex quibus alterum centum, alterum sexaginta in bonis habere: is qui centum habebit centum triginta tria et trientem feret, is uero qui sexaginta contulerit centum uiginti, atque ita eueniet, ut collationis emolumentum ad solos, qui in potestate remanserint, perueniat.
3Emancipati bona sua conferre cum his, qui in potestate fuerunt, iubentur.
4Quare sicut is, qui in potestate est, dotem uxoris praecipit, ita emancipatus quoque, quasi praecipiat, retinere debet.
5Emancipatus praeteritus si, dum deliberat, cauerit de bonorum collatione nec bonorum possessionem petierit, agente fratre ex stipulatu ipso iure tutus erit. sed et si pecuniam contulerit, condictione eam repetit: omissa enim bonorum possessione incipit pecunia sine causa esse apud heredem.
6Qui duos filios in potestate habebat et ex uno eorum nepotem, emancipauit filium, ex quo nepotem habebat: deinde emancipatus factus procreauit filium, quem auus in locum filii adoptauit et uel intestatus, uel testamento facto praeterito emancipato filio, decessit: quaesitum est, quid de bonorum possessione, quid de collatione iuris esset. respondi bonorum, de quibus quaeritur, tres partes fieri debent, ex quibus una pertinet ad filium qui in potestate remansit, altera ad nepotem, qui in locum filii adoptatus est, tertia ad emancipatum filium et nepotem, qui in potestate remanserit, ita ut pater soli ei conferat, cum quo bonorum possessionem accipiat.
4 · Africanus libro quarto quaestionum
pr.Filium emancipatum dotem, quam filiae suae nomine dedit, conferre non debere, quia non, sicut in matris familias bonis esse dos intellegatur, ita et in patris, a quo sit profecta.
5 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum
pr.Si quis filium habeat sui iuris et ex eo nepotem in potestate sua, consequenter erit dicendum, si nepos patris sui emancipati accipiat bonorum possessionem, de conferendis suis quoque bonis cauere eum debere et esse similem ei qui adoptauit: hoc enim diui fratres rescripserunt, ut ad collationem auus compellatur. plane eodem rescripto adiectum est sic: ‘nisi forte auus iste nullum ex his bonis fructum adquirere uult paratusque est de potestate nepotem dimittere, ut ad emancipatum omne emolumentum bonorum possessionis perueniat. nec idcirco ea filia, quae post emancipationem nata patri heres exstitit, iuste queri poterit’, inquit, ‘quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum auo quandoque defuncto ad bona eius simul cum fratre possit uenire’. haec in patre adoptiuo ratio reddi non potest et tamen et ibi idem dicemus, si sine dolo malo emancipauerit.
1Stipulatio autem collationis tunc committitur, cum interpellatus cum aliquo spatio, quo conferre potuit, non facit, maxime cum boni uiri arbitratu collationem fieri edicto praetoris insertum est.
2Siue ergo in totum collatio facta non est siue in partem facta, locum habebit haec stipulatio:
3et siue quis non conferat ex hac stipulatione siue dolo fecerit, quo minus conferat, quanti ea res erit, in tantam pecuniam condemnabitur.
6 · Celsus libro decimo digestorum
pr.Dotem, quam dedit auus paternus, an post mortem aui mortua in matrimonio filia patri reddi oporteat, quaeritur. occurrit aequitas rei, ut, quod pater meus propter me filiae meae nomine dedit, perinde sit atque ipse dederim: quippe officium aui circa neptem ex officio patris erga filium pendet et quia pater filiae, ideo auus propter filium nepti dotem dare debet. quid si filius a patre exheredatus est? existimo non absurde etiam in exheredato filio idem posse defendi, nec infauorabilis sententia est, ut hoc saltem habeat ex paternis, quod propter illum datum est.
7 · Celsus libro tertio decimo digestorum
pr.Si nepotes in locum filii successerunt, una portio is conferri debet, uti bonorum possessionis unam partem habent: sed et ipsi ita conferre debent, quasi omnes unus essent.
8 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Nonnumquam praetor uariantem non repellit et consilium mutantis non aspernatur. unde quidam filium emancipatum, qui de bonis conferendis cauere fratribus noluit, audiendum postea putauerunt, si uellet oblata cautione beneficium bonorum possessionis exercere. tametsi responderi potest uideri eum possessionem repudiasse, qui formam possessionis conseruare noluit: sed benignior est diuersa sententia, maxime cum de bonis parentis inter fratres disputetur. quem tamen facilius admittendum existimo, si intra tempus delatae possessionis cautionem offerat: nam post annum, quam delata esset bonorum possessio, uoluntariam moram cautionis admittere difficilius est.
9 · Papinianus libro quinto responsorum
pr.Filius emancipatus intestati patris bonorum possessionem accepit. nepos ex eodem in familia retentus semissem hereditatis cum emolumento collationis habebit. idem nepos si postea possessionem intestati patris accipiat, fratri post emancipationem patris quaesito et in familia retento bona sua conferre cogetur.
10 · Scaeuola libro quinto quaestionum
pr.Si filius in potestate heres institutus adeat et emancipato petente bonorum possessionem contra tabulas ipse non petat, nec conferendum est ei: et ita edictum se habet. Scaeuola: sed magis sentio, ut, quemadmodum pro parte hereditatem retinet iure eo, quod bonorum possessionem petere posset, ita et conferri ei debeat, utique cum iniuriam per bonorum possessionem patiatur.
11 · Paulus libro undecimo responsorum
pr.Paulus respondit ea, quae post mortem patris filio reddi debuerunt, emancipatum filium, quamuis prius consecutus sit quam deberentur, fratri qui in potestate patris relictus est conferre non debere, cum post mortem patris non tam ex donatione, quam ex causa debiti ea possidere uideatur.
12 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Si praegnantem quis uxorem reliquerit et ea uentris nomine in possessionem missa fuerit, interim cessat collatio: nam antequam nascatur, non potest dici in potestate morientis fuisse: sed nato conferetur.