IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 37

D. 37.10DE CARBONIANO EDICTO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum

pr.Si cui controuersia fiet, an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio datur ac si nulla de ea re controuersia esset et iudicium in tempus pubertatis causa cognita differtur.

1Eum qui controuersiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse praetor iubet.

2Non tantum masculi, sed et feminae ex uirili sexu descendentes Carboniani commodum habebunt.

3Et generaliter dicimus his demum Carbonianum competere, quibus contra tabulas bonorum possessio competit, his uero non competere, qui repelluntur a contra tabulas bonorum possessione.

4Si quis non ab aliquo hanc controuersiam patiatur, quod inter liberos non sit, sed ab ipso patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate aui dicit, ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat? et magis est, ut differatur: parui enim refert, quis ei controuersiam faciat, cum et si testator eum negauerit ex liberis, non tamen exheredem scripserit, Carboniano possit esse locus.

5Sed et si quis non tantum ex liberis negetur esse, uerum seruus etiam esse dicatur forte ex ancilla editus, Iulianus scripsit adhuc Carboniano locum esse: quod et diuus Pius rescripsit: nam uel magis consulendum est his quibus maius periculum intenditur. nam si aliter obseruetur, inuenta erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria inpuberem adficiat, quod et plura et grauiora de eo mentiatur.

6Sed et si ipse defunctus seruus esse dicatur, idem erit dicendum.

7Sed et si fiscus facit impuberi controuersiam, Carbonianum edictum potest locum habere.

8Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit, cum filius heres uel exheres scriptus est, Carbonianum edictum cessare, quamuis filius esse negetur, quia uel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius non est, uel repellitur quasi exheredatus, etsi filius esse uideatur: nisi forte postumus, inquit, est heres institutus et natus negetur esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis tantum danda est ei bonorum possessio, ex qua institutus est.

9Idem ait, cum quidam exheredem scripsisset filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia fieret ei haec controuersia, an inter liberos sit, ex hac parte edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem. idemque et si ita sit scriptum: ‘quisquis est, qui filium meum se esse dicit, exheres esto’, quia non est filius exheredatus.

10Si quis filium suum heredem instituerit ex minima parte sic ‘ille qui ex illa natus est heres esto’, non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum decessisse seque ei suum heredem esse, interest, coheredes eius utrum negent eum filium an uero contendunt testamentum ualere. si testamentum ualere contendunt, controuersia non est differenda et Carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius quasi ad consanguineos hereditatem pertinere dicunt, data bonorum possessione impuberi controuersia in tempus pubertatis differtur.

11Si mater subiecti partus arguatur, an differenda sit quaestio propter statum pueri, quaeritur. et si quidem pupilli status in dubium deuocatur, differri quaestio in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee defendatur: cum uero mater rea postulatur utique integra fide, et maiore constantia causam defensura recenti tempore, dubium non est cognitionem fieri oportere, et post euentum cognitionis, si suppositum apparuerit, actiones hereditariae puero denegandae sunt omniaque perinde habenda, atque si heres scriptus non fuisset.

2 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Licet mulier, quae partum subiecisse dicitur, decesserit, tamen, si participes maleficii sint, in praesenti cognoscendum est. si autem nemo sit qui puniri possit, quia omnes participes facinoris forte decesserint, secundum Carbonianum edictum in tempus pubertatis differenda cognitio est.

3 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum

pr.Carbonianum edictum aptatum est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et in secundum tabulas in quibusdam casibus possit uideri necessarium edictum, ueluti si pater familias ita instituerit: ‘postumus heres esto’ uel ‘postuma heres esto’ et negetur esse uerum, quod in testamento scriptum est.

1Et cum de fideicommissis uel de legatis quaeritur, differri potest causa in tempus pubertatis: id enim diuus Pius Claudio Hadriano rescripsit.

2Quamuis scripto heredi non promitti bonorum possessionem ex edicto Carboniano certum sit, tamen quaestionem status in tempus pubertatis differri procul dubio est. ergo si quidem de parentis bonis simul et de statu controuersia fiat, hoc edictum locum habebit: sin uero tantum status, differetur quaestio in tempus pubertatis, sed non ex Carboniano, sed ex constitutionibus.

3Puberi quamuis minori uiginti quinque annis Carbonianum non succurrit. sed et si, cum esset pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit, dicendum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes factus, finiretur bonorum possessionis emolumentum.

4Causae cognitio in eo uertitur, ut, si manifesta calumnia appareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum possessio. summatim ergo, cum petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet praetor cognoscere: et si quidem absolutam causam inuenerit euidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem Carbonianam: si uero ambiguam causam, hoc est uel modicum pro puero facientem, ut non uideatur euidenter filius non esse, dabit ei Carbonianam bonorum possessionem.

5Duae autem sunt causae cognitiones, una dandae Carbonianae possessionis, quae habet commodum illud, ut, perinde atque si nullam controuersiam pateretur impubes, possessionem accipiat, alia causae cognitio illa, utrum differri debeat in tempus pubertatis cognitio an repraesentari. hoc autem diligentissime praetori examinandum est, an expediat pupillo repraesentari cognitionem an potius differri in tempus pubertatis, et maxime inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet. finge esse testes quosdam, qui dilata controuersia aut mutabunt consilium aut decedent aut propter temporis interuallum non eandem fidem habebunt: uel finge esse anum obstetricem uel ancillas, quae ueritatem pro partu possunt insinuare, uel instrumenta satis idonea ad uictoriam uel quaedam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus, quod differtur cognitio, quam compendium, quod non repraesentatur: finge pupillum satisdare non posse et admissos in possessionem, qui de hereditate controuersiam faciunt, multa posse subtrahere nouare moliri: aut stulti aut iniqui praetoris erit rem in tempus pubertatis differre cum summo eius incommodo, cui consultum uelit. diuus etiam Hadrianus ita rescripsit: ‘Quod in tempus pubertatis res differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur, antequam se tueri possint. ceterum si idoneos habeant, a quibus defendantur, et tam expeditam causam, ut ipsorum intersit mature de ea iudicari, et tutores eorum iudicio experiri uolunt: non debet aduersus pupillos obseruari, quod pro ipsis excogitatum est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse’.

6Si mater impuberis subiecti partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse status quaestio, ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto conceptus aut ex ipso quidem, sed non ex matrimonio editus.

7Si is, qui status controuersiam filio faciebat et solum se filium dicebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controuersiam impuberi mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis differri Iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine controuersiam faciat. plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam sibi uindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi fit controuersia.

8Ibidem Iulianus quaerit: si duo impuberes patiantur status controuersiam et alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat impuberi per puberis personam.

9Parui refert, utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controuersiam patitur: nam siue possideat siue petat, in tempus pubertatis differtur.

10Si duo impuberes inuicem faciant status controuersiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se. nam si se solum dicat filium, dicendum est debere controuersiam ad utriusque pubertatem differri, siue petitor siue possessor sit. si uero alter se solum, alter et se dicat, si quidem ille adoleuerit qui se solum dicat, adhuc differtur controuersia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur. quod si ille adoleuerit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controuersia: nec enim patitur impubes status controuersiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium.

11Si quis liber et heres esse iussus status controuersiam impuberi faciat, qui filius esse et testamentum patris rupisse dicitur, Iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condicioni eius, qui se filium esse contendat, praeiudicetur. ceterae quoque libertatis quaestiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur.

12Cum extaret impubes, qui se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati hereditatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero Carbonianum edictum. sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur.

13Missum autem ex Carboniano in possessionem student praetores possessorem constituere. quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus aut singulas res, rectissime Iulianus libro uicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summouendum: contentus enim esse debet hac praerogatiua, quod possessorem eum praetor tantisper constituit. si igitur uult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio Carbonianae bonorum possessionis iniuriam aduersariis afferat: quae sententia habet rationem et aequitatem.

14Haec autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dantur, intra annum dantur.

15Sed oportebit hunc, qui se filium dicit, non solum Carbonianam bonorum possessionem accipere, uerum etiam ordinariam agnoscere.

16Currunt autem tempora ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariae quidem, ex quo patrem suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis petendae habuit, Carbonianae uero ex eo tempore, ex quo controuersiam sibi fieri cognouit.

4 · Iulianus libro uicensimo quarto digestorum

pr.Ideo si ex prima parte edicti bonorum possessionem non petierit, alias poterit ex sequenti parte edicti ad exemplum Carboniani accipere bonorum possessionem, alias non poterit. nam si confestim post patris mortem controuersia ei facta fuerit, an inter liberos bonorum possessionem accipere possit, simul ad utriusque edicti causam annus cessisse uidebitur: si uero interposito tempore scierit controuersiam sibi moueri, poterit etiam finito tempore, intra quod ex prima parte bonorum possessionem acceperat, ex sequenti bonorum possessionem petere, quam cum acceperit, perpetuo possessoriis actionibus utetur: sed si post pubertatem contra eum iudicatum fuerit, denegabuntur ei actiones.

5 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum

pr.Sed si is, qui controuersiam impuberi facit, ex liberis sit, eueniet, ut, siue caueat hic, cui status fit controuersia, siue non caueat, attamen simul sit in possessionem.

1Si impubes non defendatur idcircoque missus sit in possessionem etiam aduersarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? et ait Iulianus libro uicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet actiones exerceat. denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in possessionem, actiones posse aduersus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc praeiudicium hereditati fieri: nam et aduersus ipsum pupillum, si satis dedisset, recte experiretur.

2Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem aduersarius eius, siue satis det siue non det. si uelit aduersarius committi sibi administrationem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per quem bona administrentur. aduersarius autem si satis dederit, res, quae tempore periturae aut deteriores futurae sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, exigere debet: cetera cum pupillo possidebit.

3An autem uescendi causa deminuere possit is qui ex Carboniano missus est, uideamus. et si quidem satis impubes dedit, siue decreuit praeses siue non, deminuet uescendi causa et hoc minus restituet hereditatis petitori. quod si satis dare non potuit et aliter alere se uidetur non posse, deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est. nec mirum debet uideri hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum omnium edictis uenter in possessionem mittatur et alimenta mulieri praestentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas ad petitorem perueniat, si apparuit filium non esse.

4Maxime autem puto, si missus fuerit in possessionem aduersarius, desiderandum a praetore, ne instrumenta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum uel instruitur aduersarius eius uel etiam intercipere ea potest.

5Cum autem in satisdatione et pupillus et aduersarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio uicerit restituat. quid tamen, si tutores pupilli uelint administrare? non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti.

6 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum

pr.De bonis matris an decretum interponendum sit, quaeritur. et decretum quidem non est interponendum, dilatio autem longissima danda est, quae in tempus pubertatis extrahet negotium.

1Plane si simul de paternis et de maternis bonis controuersia sit uel etiam de fratris, et has controuersias in tempus pubertatis differendas esse Iulianus respondit.

2Huic autem edicto locus est etiam si ab intestato ad bonorum possessionem ueniant liberi, tametsi ex inferioribus partibus petant, qua legitimi uocantur, quoniam sui sunt, uel ex illa, qua cognatis datur.

3Ita demum autem huic edicto locus est, si status et hereditatis controuersia sit: nam si tantum status (quod puta seruus dicatur esse) nec ulla bonorum controuersia sit, hoc casu liberale iudicium statim explicandum erit.

4Qui pupillo controuersiam facit si simul cum eo in possessionem missus est, ali ex bonis defuncti non debebit nec quicquam de bonis deminuere: haec enim possessio pro satisdatione cedit.

5Non solum alimenta pupillo praestari debent, sed et in studia et in ceteras necessarias impensas debet impendi pro modo facultatium.

6Post pubertatem quaeritur, an actoris partes sustinere debeat qui ex Carboniano missus est in possessionem. et responsum est rei partes eum sustinere debere, maxime si cauit. sed et si non cauerat, si nunc paratus sit cauere, quasi possessor conueniendus est: quod si nunc non caueat, possessio transfertur aduersario satis offerente: perinde atque si nunc primum ab eo peteretur hereditas.

7 · Iulianus libro uicensimo quarto digestorum

pr.Si impubes negetur iure adoptatus et ideo paternae hereditatis ei controuersia fiat, non erit iniquum simile Carboniano decretum interponi.

1Item si impubes in adoptionem datus esse dicatur et ideo negetur naturalis patris hereditas ad eum pertinere, quia et hoc casu quaeritur, an iure filii hereditatem optinere possit, locus erit Carboniano edicto.

2Cum uero proponitur exheredatus esse, non est necessarium controuersiam in tempus pubertatis differri, quia non de ipsius filii, sed de testamenti iure quaeritur.

3Si mater eius, cui et de libertate et de hereditate paterna controuersia fit, in quaestionem libertatis uocatur, iudicium de matre non semper in tempus pubertatis differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex causa repraesentari solet.

4Quotiens Carbonianum decretum interponitur, eodem loco rem haberi oportet, quo esset, si nulla controuersia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit.

5Cum autem ex duobus fratribus ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam hereditatem non defendit, compellitur alter totam defendere aut uniuersa creditoribus cedere.

6Interdum etiam exheredatus filius ex Carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, si non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato unde liberi (quia neget tabulas testamenti patris tales esse, ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et dicatur non esse filius.

7Si pupillus liberti paterni bonorum possessionem petet, negaretur autem filius patroni esse, quia de paternis bonis nulla controuersia ei fieret, differendum hoc iudicium non est. si uero post interpositum Carbonianum decretum haec quoque controuersia moueretur, hoc iudicium in id tempus differri debet.

8Quaesitum est, an simul et pupillus ex Carboniano et scripti heredes secundum tabulas bonorum possessionem haberent. respondi, si filius non esset aut non accepisset contra tabulas uel ab intestato bonorum possessionem, simul et ipsum ex Carboniano et scriptos heredes secundum tabulas habituros bonorum possessionem.

8 · Africanus libro quarto quaestionum

pr.Decessit, quem ego filium meum et in mea potestate esse dico: existit impubes, qui eum patrem familias et ad se hereditatem pertinere dicat: decretum necessarium esse respondit.

1Item emancipatus decessit intestato superstite filio impubere, qui se ei suum esse dicit: ego contendo ante emancipationem conceptum atque ideo in mea potestate esse et bona emancipati ad me pertinere. et quidem hunc filium esse constat: sed hactenus de statu eius quaeritur, quod in potestate patris fuerit nec ne: sententia tamen edicti procul dubio ex Carboniano admittitur.

9 · Neratius libro sexto membranarum

pr.Quod Labeo scribit, quotiens suppositus esse dicitur pupillus, cum quo de patris eius hereditate controuersia est, curare praetorem debere, ut is in possessione sit: de eo puto eum uelle intellegi, qui post mortem patris familiae, qui se sine liberis decedere credidit, filius eius esse dici coepit: nam eius, qui adgnitus est ab eo, de cuius bonis quaeritur, iustior in ea re causa est quam postumi.

10 · Marcellus libro septimo digestorum

pr.Cum mulier deferente herede iurauerit se praegnatem esse, bonorum possessio ex edicto Carboniano dari debet, uel denegari, si illa heredi detulit iusiurandum, cum causa cognita detur possessio, ne aut heredi bonorum possessio data faciat praeiudicium aut denegata ius ordinarium eripiat pupillo.

11 · Papinianus libro tertio decimo quaestionum

pr.Cum sine beneficio praetoris qui patitur controuersiam filius heres esse potest, forte quia scriptus est, edicto Carboniano locus non est: ac similiter cum certum est, quamuis filius sit, eum tamen heredem non fore, ueluti si Titio herede instituto postumus aut impubes exheredatus negetur filius. nec ad rem pertinet, quod interest illius in quibusdam filium esse, ueluti propter fratris ex alia matre nati bona uel iura libertorum et sepulchrorum: istos enim casus ad Carbonianum constat non pertinere.

12 · Papinianus libro quarto decimo quaestionum

pr.Scriptus heres, contra quem filius impubes, qui subiectus dicitur, ex edicto primo bonorum possessionem petit, exemplo legitimi secundum tabulas interim accipere non potest. quod si medio tempore scriptus uel ille, qui intestati possessionem habere potuerit, moriantur, heredibus eorum succurrendum erit: quid enim, si non potuerunt adire hereditatem iure cessante uel ob litem in dubio constituti?

13 · Paulus libro undecimo responsorum

pr.Titia post mortem mariti sui postumam enixa est: eidem Titiae crimen adulterii Sempronius apud praesidem prouinciae obiecit: quaero, an in tempus pubertatis quaestio adulterii differri debeat, ne praeiudicium postumae fiat. Paulus respondit, si ei pupillae, de qua quaeritur, bonorum paternorum quaestio non moueatur, sine causa tutores desiderare adulterii quoque quaestionem in tempus pubertatis pupillae differri.

14 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Quaeritur, an impubes, qui bonorum possessionem ex Carboniano accepit, si, antequam possessio ad eum translata fuerit, pubes factus sit, petitoris partibus fungi debeat. respondit in eo, quod a possessore petet, probationem ei incumbere.

15 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

pr.Haec bonorum possessio, si satis datum sit, non tantum ad possessionem apiscendam, sed ad res etiam persequendas et debitum exigendum et collationem bonorum et dotis et omnium quae conferri diximus prodest.

16 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum

pr.Sed sicuti de bonis paternis emancipato cauetur, ita de istis quae ipsi confert cauendum est.