D. 37.11DE BONORUM POSSESSIONE SECUNDUM TABULAS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum
pr.Tabulas testamenti accipere debemus omnem materiae figuram: siue igitur tabulae sint ligneae siue cuiuscumque alterius materiae, siue chartae siue membranae sint uel si corio alicuius animalis, tabulae recte dicentur.
1Non autem omnes tabulas praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas, hoc est eas, quae nouissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt: supremae enim hae sunt non quae sub ipso mortis tempore factae sunt, sed post quas nullae factae sunt, licet hae ueteres sint.
2Sufficit autem extare tabulas, etsi non proferantur, si certum sit eas exstare. igitur etsi apud furem sint uel apud eum, apud quem depositae sunt, dubitari non oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est aperire eas, ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur.
3Semel autem exstitisse tabulas mortuo testatore desideratur, tametsi exstare desierint: quare et si postea interciderunt, bonorum possessio peti poterit.
4Scientiam tamen exigemus, ut sciat heres extare tabulas certusque sit delatam sibi bonorum possessionem.
5Si quis in duobus exemplaribus fecerit testamentum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulae extare uidentur petique potest bonorum possessio.
6Sed et si in duobus codicibus simul signatis alios atque alios heredes scripserit et utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia pro unis tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus.
7Sed si unum fecerit testator quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod uoluit esse testamentum, bonorum possessio petetur, si uero id quod exemplum erat, bonorum possessio peti non poterit, ut Pomponius scripsit.
8Exigit praetor, ut is, cuius bonorum possessio datur, utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum moritur. proinde si impubes uel furiosus uel quis alius ex his qui testamentum facere non possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti factionem decesserit, peti bonorum possessio non poterit. sed et si filius familias putans se patrem familias testamentum fecerit, deinde mortis tempore pater familias inueniatur, non potest bonorum possessio secundum tabulas peti. sed si filius familias ueteranus de castrensi faciat, deinde emancipatus uel alias pater familias factus decedat, potest eius bonorum possessio peti. sed si quis utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non habuerit, bonorum possessio secundum tabulas peti poterit.
9Si quis autem testamentum fecerit, deinde amiserit testamenti factionem uel furore uel quod ei bonis interdictum est, potest eius peti bonorum possessio, quia iure testamentum eius ualet: et hoc generaliter de omnibus huiusmodi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem, sed ante factum eorum testamentum ualet.
10Si linum, quo ligatae sunt tabulae, incisum sit, si quidem alius contra uoluntatem testatoris inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator id fecerit, non uidentur signatae et ideo bonorum possessio peti non potest.
11Si rosae sint a muribus tabulae uel linum aliter ruptum uel uetustate putrefactum uel situ uel casu, et sic uidentur tabulae signatae, maxime si proponas uel unum linum tenere. si ter forte uel quater linum esset circumductum, dicendum est signatas tabulas eius extare, quamuis uel incisa uel rosa sit pars uni.
2 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Aequissimum ordinem praetor secutus est: uoluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum. exspectandi igitur liberi erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut ante decesserint uel repudiauerint uel ius petendae bonorum possessionis amiserint, tunc reuertetur bonorum possessio ad scriptos.
1Si sub condicione heres institutus filius sit, Iulianus peraeque putauit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum possessionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec ‘si nauis ex Asia uenerit’: et quamuis defecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quae tuitio ei qui emancipatus est necessaria est.
2Pro qua quisque parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis eius coheredi non defertur.
3Si Primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, Secundus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, Primus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si uero post decem intra quattuordecim, Secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad suam quisque causam substitutus sit.
4Defertur bonorum possessio secundum tabulas primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substitutis, uerum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus. primo gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam.
5Si quis ita scripserit: ‘Primus ex parte heres esto: si Primus heres non erit, Secundus heres esto. Tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, Quartus heres esto’, Primus et Tertius priores ad bonorum possessionem inuitantur.
6Siquis ita instituerit heredes: ‘uter ex fratribus meis Seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter non duxerit, ex quadrante heres esto’, si quidem mortua fuerit Seia, aequas partes habituros heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere.
7Si consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore: nam pro non scripto est, quem scribi noluit.
8Si duo sint heredes instituti Primus et Secundus, Secundo Tertius substitutus, omittente Secundo bonorum possessionem Tertius succedit: quod si Tertius noluerit hereditatem adire uel bonorum possessionem accipere, reccidit bonorum possessio ad primum. nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum possessio adcrescit.
9Si seruus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio, ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio. quare si mortis tempore Stichus heres institutus fuit seruus Sempronii nec Sempronius eum iussit adire, sed uel decessit uel etiam eum alienauit et coepit esse Septicii: euenit, ut, si Septicius eum iusserit, Septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet. unde si per multos dominos transierit seruus tres uel plures, nouissimo dabimus bonorum possessionem.
3 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Uerum est omnem postumum, qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum possessionem petere posse.
4 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad edictum
pr.Chartae appellatio et ad nouam chartam refertur et ad deleticiam: proinde et si in opisthographo quis testatus sit, hinc peti potest bonorum possessio.
5 · Ulpianus libro quarto disputationum
pr.Si sub condicione heres quis institutus sit et accepta bonorum possessione secundum tabulas condicio defecerit, interdum euenit, ut res possessori concedenda sit, ut puta si filius sit emancipatus sub condicione heres institutus: nam si defecerit condicio, attamen secundum tabulas bonorum possessionem eum accipere Iulianus scribit. sed et si is fuerit, qui ab intestato bonorum possessor futurus esset, tuendum esse scripsit, et hoc iure utimur.
1Uidendum, an legata ab eis debeantur. et filius quidem quasi contra tabulas bonorum possessione accepta rem habere uidetur, ceteri uero quasi ab intestato: et ideo filius liberis parentibusque legata relicta solis praestare cogetur, ceteris non. plane ei, cui ab intestato fideicommissum relictum est, erit praestandum, quasi uideatur hoc ipso fraudatus, quod ex testamento petita sit bonorum possessio.
6 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Hi demum sub condicione heredes instituti bonorum possessionem secundum tabulas etiam pendente condicione necdum impleta petere possunt, qui utiliter sunt instituti: quod si inutiliter quis sit institutus, nec ad bonorum possessionem inutilis institutio proficit.
7 · Iulianus libro uicensimo tertio digestorum
pr.Cum tabulae testamenti plurium signis signatae essent et quaedam ex his non parent, septem tamen signa maneant, sufficit ad bonorum possessionem dandam septem testium signa comparere, licet non omnium qui signauerint maneant signa.
8 · Iulianus libro uicensimo quarto digestorum
pr.Si ita scriptum sit: ‘Sempronius ex parte dimidia heres esto. Titius, si nauis ex Asia uenerit, ex parte tertia heres esto. idem Titius, si nauis ex Asia non uenerit, ex parte sexta heres esto’: Titius non ex duabus partibus heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque non ex maiore parte quam tertia scriptus uidetur. secundum hanc rationem cum sextans uacuus relinquatur, bonorum possessionem Titius accipiet non solum tertiae partis, sed eius quoque, quae ex sextante eidem adcrescit.
1Qui filio impuberi substituitur ita: ‘si filius meus moriatur, priusquam in suam tutelam ueniat, tunc Titius mihi heres esto’, sicut hereditatem uindicat, perinde ac si uerbum hoc ‘mihi’ adiectum non esset, ita bonorum quoque eius possessionem accipere potest.
2Sed et cum in praenomine cognomine erratum est, is ad quem hereditas pertinet etiam bonorum possessionem accipit.
3Is autem, cuius nomen in testamento uoluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam hereditatem, ita ad petendam bonorum possessionem scriptus non intellegitur, quamuis nomen eius legatur.
4Quidam testamentum in tabulis sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit. respondi sententiam praetoris in danda bonorum possessione eam esse, ut separatim patris, separatim filii heredes aestimari debeant: nam quemadmodum scripto filii heredi separatim ab heredibus patris, ita nuncupato potest uideri separatim a scriptis patris heredibus bonorum possessio dari.
9 · Pomponius libro secundo ad Sabinum
pr.Ut bonorum possessio secundum pupillares tabulas admitti possit, requiritur, an patris testamentum signatum sit, licet secundae tabulae resignatae proferantur.
10 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.Si seruus sub condicione heres institutus sit, an bonorum possessionem accipere potest, dubitatur. et Scaeuola noster probat posse.
11 · Papinianus libro tertio decimo quaestionum
pr.‘Qui ex liberis meis impubes supremus morietur, ei Titius heres esto’. duobus peregre defunctis si substitutus ignoret, uter nouissimus decesserit, admittenda est Iuliani sententia, qui propter incertum condicionis etiam prioris posse peti possessionem bonorum respondit.
1Filius heres institutus post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet et anni tempus a quo rediit ei computabitur.
2Testamento facto Titius adrogandum se praebuit ac postea sui iuris effectus uita decessit. scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali summouebitur, quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque suas in familiam et domum alienam transferat. plane si sui iuris effectus codicillis aut aliis litteris eodem testamento se mori uelle declarauerit, uoluntas, quae defecerat, iudicio recenti redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset ac supremas tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret. nec putauerit quisquam nuda uoluntate constitui testamentum: non enim de iure testamenti maxime quaeritur, sed uiribus exceptionis. quae in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen eius qui opponit aestimatur.
12 · Paulus libro septimo quaestionum
pr.Ut scriptus heres adgnoscere possit bonorum possessionem, exigendum puto, ut et demonstratus sit propria demonstratione et portio adscripta ei inueniri possit, licet sine parte institutus sit: nam qui sine parte heres institutus est, uacantem portionem uel alium assem occupat. quod si ita heres scriptus sit, ut interdum excludatur a testamento, eo quod non inuenitur portio, ex qua institutus est, nec bonorum possessionem petere potest. id euenit, si quis ita heredem instituat: ‘Titius quanta ex parte priore testamento eum heredem scriptum habeo, heres esto’ uel ‘quanta ex parte codicillis scriptum eum habeo, heres esto’, sic scriptus non inueniatur. quod si ita scripsero: ‘Titius, si eum priore testamento ex semisse scriptum heredem habeo’ uel ‘si eum codicillis ex semisse heredem scripsero, ex semisse heres esto’, tunc accipiet bonorum possessionem quasi sub condicione heres scriptus.